Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwea8

Sources:

Ba: Badius1520a

B63v

1 Ba63v
Articu. VIll. De causa finali Theologiae.
Via non scimus rem absque eo quod sciamus causam eius, viso
de scientia Theologiae in se: & in comparatione ad alias scientias: Viden
dum est de ea in suis causis. Et quia finis mouet efficientem: & efficiens
intendit formam inducere in materia: Ideo circa hoc quaeruntur qua-
tuor. Primum de fine. Secundum de causa efficiente. Tertium de forma.
Quartum de materia. Etiam quia a fine est scientiarum vtilitas: & per fi
nem distinguuntur scientiae in theoricas & practicas: & ex fine est earum
necessitas: & conscribendi eas opportunitas: Ideo circa finem quaerun-
tur. vi.
Primum: vtrum haec scientia sit vtilis.
Secundum: vtrum sit necessaria homini.
Tertium: vtrum sit theorica an practica.
Quartum: vtrum literis erat conscribenda.
Quintum: vtrum simul tota erat conscribenda.
Sextum: vtrum perfecte conscripta est in duobus testamentis.