Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwea4

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
Artic. IIII. de appetitu & desiderio sciendi in homine.
Via scibilia non sunt facta homini cognoscibilia, nisi vt aliquando
ea sciat & cognoscat: ad sciendum autem ea non se extenderet nisi sci-
re ea appeteret: Idcirco postquam visum est de qualitate scibilium ab ho-
mine, videndum est de appetitu siue desiderio sciendi in ipso. Et circa
hoc quaeruntur nouem.
Primum: vtrum Homo appetat scire.
Secundum: vtrum omnis homo appetat scire.
Tertium: vtrum homo naturaliter appetat scire.
Quartum: vtrum omnes homines aequaliter appetant scire.
Quintum: vtrum homo appetat scire ea quae notitiam rationis naturalis excedunt.
Sextum: vtrum homo appetat scire omnia.
Septimum: vtrum homo aequaliter appetat scire singula.
Octauum: vtrum sit aliquod vnum quod homo principaliter appetat scire.
Nonum: vtrum propter illud quod homo principaliter appetit scire, appetat omnia alia scire.