Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwea1

Sources:

Ba: Badius1520a

B1r

1 Ba1r
Incipit Summa magistri Henrici de Gandauo. Cuius Primus Articu
lus est de scientia & scibili in generali.
Via Theologia est scientia in qua est sermo de deo, & de rebus diuinis
vt dicit Augustinus viii. de ciui. dei. Dicitur enim theologia quasi deologia: a theos
graecae quod est deus latinae, & logos quod est sermo vel ratio, quasi sermo vel
ratio de deo & de rebus diuinis. Ideo quaeritur hic.

2 ⁋ Primo quomodo theo
logia de deo & de rebus diuinis sit scientia. Secundo quomodo in ea
de deo & de rebus diuinis locutio sit habenda. Tertio quae & qualia in ea
de deo & de rebus diuinis sint cognoscenda. Vt autem iuxta processum
Augustinus & eius intentionem in libris de Acade. argumenta eorum quae mul
tis ingerunt vim inueniendi desperationem, dicentium scilicet omnia esse
incerta & nihil posse sciri: quantis possumus rationibus amoueantur, pau
lo altius ordiendo quaerendum est hic.

3
⁋ Primo de scientia & scibili communiter & in generali. Secundo de scientia & scibili propriis theologiae
in speciali. Et quia sacra scriptura solummodo ad hominis instructionem tradita est, secundum apostolum dicen
tem: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: Ideo omnia hic discutienda ad scientiam hu
manae instructionis sunt referenda.

4 ⁋ Quantum igitur pertinet ad possibilitatem humanae cognitionis
circa primum praedictorum quaerenda sunt hic quinque.
Primum de possibilitate sciendi.
Secundum de modo sciendi.
Tertium de qualitate scibilium.
Quartum de appetitu sciendi.
Quintum de studio sciendi.

5
⁋ Circa possibilitatem sciendi quantum ad hominem pertinet, quaerenda sunt hic. xii.
Primum: vtrum contingat hominem aliquid scire.
Secundum: vtrum contingat hominem aliquid scire fine diuina illustratione.
Tertium: vtrum homo cognoscat lucem diuinam qua cognoscit alia.
Quartum: vtrum contingat hominem scire a natura, an ab acquisitione.
Quintum: vtrum contingat hominem acquirere scientiam per seipsum.
Sextum: vtrum contingat hominem acquirere scientiam alio homine docente.
Septimum: vtrum homo acquirat scientiam deo in quolibet actu discendi docente.
Octauum: vtrum contingat hominem acquirere scientiam angelo docente.
Nonum: vtrum acquirens per se scientiam possit dici seipsum docere.
Decimum: vtrum contingat hominem acquirere scientiam nihil praesciendo.
Vndecimum: vtrum notitia praecedens omnem scientiam acquisitam sit homini innata.
Duodecimum: vtrum contingat hominem aeque primo fine discursu cuiuslibet rei scientiam acquirere.