Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwa39

Sources:

Ba: Badius1520a

B243v

1
VIso de veritate & intelligibilitate dei vt de obiecto intelle-
ctus: & similiter de eius intellectu & de intellectiua potentia, & de eius scientia.
vt de habitu in intellectu ad eliciendum actum intelligendi, sequitur quarto de ipso
actu intelligendi qui est intelligere quasi elicitum de potentia & ex ha-
bitu per obiectum. Et quia intelligere est sic quasi actio in deo, ideo cir-
ca hoc quaeruntur duo. Quorum
Primum est de actione dei in generali.
Secundum de actione quae est intelligere in speciali.
Circa primum quaeruntur octo.
Primum: vtrum deo conueniat agere.
ndum: vtrum actio dei sit ipsius essentia.
Tertium: vtrum aliquam actionem agat diuina essentia.
Quartum: vtrum diuina essentia sit ratio agendi omnem diuinam actionem. Ba244r
Quintum: vtrum diuina essentia sit per se terminus alicuius diuinae actionis.
Sectum: vtrum omnes diuinas actiones communiter agunt omnes personae.
Septimum: vtrum actiones communes agant personae omnes vniformiter.
Octauum: vtrum deo conueniat aliqua actio in se manens.