Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwa35

Sources:

Ba: Badius1520a

B221r

1 Ba221r
VIso quomodo debet poni in deo ratio intelligibilis tanquam ob
iecti cognitionis intellectiuae: sequitur quomodo debet poni in eo ratio
intellectus tanquam potentiae qua agit suam operationem intellectiuam. Et
occasione eius quod intellectus est in deo quasi potentia quaedam, circa hoc
quaerenda sunt duo. Vnum de potentia in generali. Aliud vero in specia-
li de potentia quae est intellectus. Et circa primum istorum quaerenda
sunt octo.,
Primum: vtrum in deo sit potentia aliqua.
Secundum: vtrum in deo sit aliqua potentia passiua.
Tertium: vtrum sit vna tantum an plures.
Quartum: vtrum in deo sit potentia actiua.
Quintum: vtrum sit vna an plures.
Sextum: vtrum potentia dei actiua sit infinita.
Septimum: vtrum sit differens a substantia & etiam ab actu.
Octauum: vtrum dicat quid, an ad aliquid.