Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwa33

Sources:

Ba: Badius1520a

B203v

1
Articulus. & XXIll
Equitur Art. & XXIll. de proprietatibus communibus sub
stantialibus diuinae essentiae a creaturis attributis in speciali. Et quia omnia
essentialia attributa diuina pertinent vel ad intellectum vel ad volun.-
tatem in deo, vt patebit ex consequenter determinandis, ideo cir-
ca ea quae sunt diuini intellectus & voluntatis versatur tota consideratio
de huiusmodi attributis: circa quae tria sunt consideranda.
Primum absolute de eis quae pertinent ad intellectum: quia intellectus
praeuius est ad voluntatem.
Secundum est absolute de illis quae pertinent ad voluntatem.
Tertium de eis quae pertinent ad ambo, comparatis adinuicem.
Et quia ad perfectionem intellectus quatuor concurrunt, intelligibile
vt obiectum, ipse intellectus vt potentia intellectiua, intelligere vt actus eius, notitia siue scientia de
intelligibili ex actu intelligendi habita in intellecti tanquam habitus: Idcirco circa primum illorum re
stant quatuor inquirenda. Ba204r
Primum de intelligibili. Secundum de intellectu.
Tertium de notitia intellectus. Quartum de ipso intelligere.
Et quia intelligibile inquantum est intelligibile & obiectum intellectus, habet rationem veri, ideo cir
ca primum istorum restant duo quaerenda.
Primum, de ratione intelligibilis in ipso simpliciter. Secundum, de ratione veritatis in eo.

2
⁋ Circa primum istorum quaeruntur tria.
Primum: vtrum deus sit intelligibilis.
Secundum: vtrum deus seipso sit intelligibilis.
Tertium: vtrum ratio intelligendi deum sit ratio intelligendi omnia alia ab eo.