Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwa31

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
Artic. & XXl. de aeternitate Dei.
Via immutabilitas est causa aeternitatis, sicut simplicitas
est causa immutabilitatis, post dei immutabilitatem videndum est de eius
aeternitate, sicut post eius simplicitatem visum est de eius immutabilitate. Et
sunt quatuor quaerenda circa diuinam aeternitatem.
Primum: vtrum deus possit dici esse aeternus.
Secundum: vtrum aeternitas possit dici mensura dei.
Tertium: vtrum aeternitas possit distingui secundum differentias tem-
poris: quae sunt praesens, praeteritum, & futurum.
Quartum: quae differentiarum temporis magis proprie attribuitur deo
praesens, praeteritum, an futurum.