Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwa28

Sources:

Ba: Badius1520a

B164v

1
Art. & XVIII. De compositione dei ex aliis.
Xpeditis ei quae pertinent ad diuinam essentiam & natu-
ram, consequenter videndum est de eis quae pertinent ad eius essentia-
les & naturales proprietates. Et quia huiusmodi proprietatum quaedam con-
ueniunt ei ratione qua est essentia quaedam & natura simplex: quae-
dam vero ratione qua ipsa essentia diuina & natura est quaedam vita,
vt in tractando declarabitur, Ideo circa hoc duo sunt inquirenda.
Primum est de proprietatibus deo conuenientibus ratione qua est essen-
tia quaedam & natura.
Secundum de illis quae conueniunt ei ratione qua est quaedam vita.
Primae sunt deitatis vt deitas est: quasi proprie & naturaliter inditae ei: & nulli
creaturae neque communicabiles neque conicatae. Aliae vero sunt quasi proprietates deitatis communes deo
& creaturae, & a creaturis translatae & deo attributae secundum vsum sermonis humani: sed a deo
creaturis communicatae secundum rei veritatem, vt infra patebit loquendo de illis. Proprietates vero il-
lae quae sequuntur diuinam essentiam principaliter ratione qua essentia est: sunt tres per ordinem naturalem
se habentes: ad quas omnes aliae siquae sunt reducuntur. Conueniunt autem illae tres diuinae essentiae ratione quae est
ipsum purum diuinum esse, Deus eim ex singularitate & puritate sui esse primohabet in se simplicitatem: dein ex
simplicitate habet immutabilitatem: & tertio ex immutabilitate aeternitatem, vt patebit singula prosequendo.

2
⁋ Circa proprietates ergo quasi deo proprias & naturaliter ei inditas tria sunt inquirenda.
Quorum primum est de eius simplicitate.
Secundum vero: de eius immutabilitate.
Tertium de eius aeternitate.
Et quia compositum notius est simplici, secundum Philosophum in principio physicae. sicut multitu
do nobis notior quam vnitas. secundum Auicen. iii. metaphysicae: & secundum Philosophum in. x. Idcirco sim Ba165r
plicitatem dei oportet nos elicere a contrario ex compositione creaturae: illam a deo remouendo. Pro
pter quod dicit Augustinus. vi. de trinitate. Si quaeritur quomodo simplex sit illa substantia, aduertenda est
primo creatura quaere sit multiplex: nullo autem modo vere simplex. In creaturis autem inuenitur duplex mo
dus compositionis. vnus quo aliquid componitur ex aliis. Alius quo aliquid componitur cum alio. Id-
circo circa simplicitatem dei duo sunt inquirenda.
Primum: vtrum in deo sit aliqua compositio ex aliis.
Secundum: vtrum deus habeat aliquam compositionem cum alio.

3
⁋ Compositio autem in creaturis ex aliis, sex modis inuenitur secundum maiorem & minorem diuer-
sitatem illorum ex quibus est compositio. Et secundum hoc circa primum illorum sex sunt in-
quirenda.
Primum: vtrum in deo sit compositio ex partibus quantitatiuis.
Secundum: vtrum in deo sit compositio ex materia & forma.
Tertium: vtrum in deo sit compositio ex genere & differentiis.
Quartum: vtrum ex natura & supposito.
Quintum: vtrum ex essentia & esse.
Sextum: vtrum ex potentia & actu.