Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwa21

Sources:

Ba: Badius1520a

B123r

1 Ba123r
Art. & Xl. De deo an sit in se & absolute.
lsis quasi praeambulis ad intentum nostrum principale, quo scilicet
theologia sit de deo: & quod de rebus diuinis sit scientia: & quomodo de eisdem
in eadem locutio sit habenda: Restat de principali intento prosequi: quae scilicet
& qualia in hac scientia de deo & de rebus diuinis ex ea sunt sentienda.
Et quia, vt dictum est supra in quaestione de subiecto & materia huius
scientiae, proprius ordo & modus procedendi in ea, est incipere a deo & pro
cedere ad creaturas, ideo hic dubitandum est de duobus in summa.
Primum est de deo, vt de subiecto principali huius scientiae.
Secundum est de creaturis, vt de materia subiecto attributa.
Et iuxta duplicem praescriptum modum quo vtitur omnis tractatio di
uinarum scripturarum, circa deum duo sunt dubitanda.
Primum: quae & qualia de deo sunt intelligenda.
Secundum: quomodo intellecta de ipso sunt proferenda.
Et quia deus consideratur vt in se existens: & vt a quo omne aliud procedens: ideo circa ipsum dubitam
da sunt duo.
Primum de eis quae conueniunt deo in se.
Secundum: de eis quae conueniunt ei in comparatione ad creaturas.
Et quia in deo sunt substantiae vnitas & personarum distinctio, ideo circa primum quaeruntur duo.
Primum de eis quae pertinent ad communem substantiam.
Secundum de eis quae pertinent ad personarum distinctionem.
Et quia in diuina essentia aliquid consideratur vt res & natura subiecta: aliud vero vt proprietas
ei inhaerens: Ideo circa primum adhuc quaeruntur duo.
Primum de ipsa diuina substantia in se. Secundum de substantialibus eius proprietatibus.
Et quia esse secundum Auicen. est primus conceptus in re, & viuere est quidam modus esse: viue-
re enim viuentibus est esse, vt dicitur in secundo de anima: Ideo circa primum adhuc duo quaeruntur.
Primum de esse dei. Secundum de viuere dei.
Et quia vnum & ens intrant essentiam cuiusque rei: quia secundum Commen. iiii. meta, non sunt dispositio
nes additae essentiae: & secundum Auicie.inid est metaphysi. suae, statim imprimuntur in anima impressione prima quae
non quaeritur ex aliis notioribus: Ideo circa diuinam essentiam inquirenda sunt duo.
Primum de eius entitate & vnitate. Secundum de eius natura.
Et quia vnum circa ens significat negationem, & est priuatio diuisibilitatis, vt dicit Philosophous. iiii.
metaphysicae: Ideo circa primum quaeruntur duo.
Primum de dei entitate. Secundum de dei vnitate.
Et quia circa rei entitatem duo contingit considerare: secundum quod est duplex praecognitio circa subiectum scientiae, an
sit, & quid sit, vt vult Philosophus in principio poster. & secundum eundem quaestio an sit, simplicior est quam quaestio quid sit: quia
cognito an sit res quaeritur quid sit, non econuerso: Ideo circa dei entitatem quaeruntur duo.
Primo an sit. Secundo quid sit.
Et quia secundum Philosophum secundo metaphysicae, vnumquodque sicut se habet ad esse: sic se ha
bet & ad cognitionem: Ideo de deo an sit, quaestio est duplex.
Prima in se absolute. Secunda in comparatione ad nostram notitiam.
lgitur circa primum inquirenda sunt quinque.
Primum: vtrum deus habeat esse.
Secundum: vtrum deus in esse communicat cum creaturis.
Tertium: vtrum esse dei sit aliquid praeter eius essentiam.
Quartum: vtrum esse dei sit ipsa essentia eius.
Quintum: vtrum deus habet esse a seipso.