Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwa20

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
Articu. & X. Quomodo in Theologia de deo & de diuinis locutio sit ha-
benda: & quomodo intellecta de eis sit exponenda.
Voniam vt ait Augustinus i de doctrina cristiana, res quibus vtitur omnis
tractatio scripturarum sunt modus inueniendi quae intelligenda sunt:
& modus proferendi quae intellecta sunt: Inuento igitur quae & qualia
ex sacra scriptura intelligenda, siue cognoscenda sunt: quomodo scilicet Theo
logia sit scientia de deo, & de rebus diuinis: & quomodo deus & diui-
na in ea sunt intelligenda & cognoscenda: sequitur videre quomodo de
deo & de diuinis in ista scientia locutio sit habenda: & ita quomodo in
tellecta de eis sunt proferenda. Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primum: vtrum sermone humano de deo, & de rebus diuinis debeat vti
haec scientia.
Secundum: vtrum indifferenter loqui debeat de eis significando ea re
bus & vocibus.
Tertium: vtrum loqui debeat de eis sermone proprio & claro: an figuratiuo & obscuro.
Quartum: vtrum de eis loqui debeat sermone simplici, an ornato.