Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-qwwa14

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
Arti. &IIll. de modo tradendi Theologiam.
Equitur de causa formali huius scientiae: & quia in scientiis
duplex est forma. scilicet forma tractandi & forma tractatus, ideo duplex est
hic quaestio. Primo de forma tractandi. Secundo de forma tractatus. Et quia
forma tractandi in scientia idem est quod modus agendi, qui consistit in
traditione & expositione, ideo circa hoc quaeruntur duo.
Primo de modo tradendi hanc scientiam.
Secundo de modo exponendi eam.

2
Circa modum tradendi duplex est quaestio.
Prima: vtrum modus tradendi hanc scientiam debeat esse multiformis
an vniformis.
Secunda: vtrum sit argumentatiuus an narratiuus.