Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe94ds

Sources:

Bb: Badius1520b

B1r

1
CIrca primum arguitur quod deus non sit dicendus esse bonus, quoniam bonum addit super ens
respectum ad finem, quia per Boethium, cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est. Deo autem non
convenit respectus aliquis ad finem: quia non est ad finem aliquem ordinatus: quia ipse est vl
imus finis omnium. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. deo cum sit purum esse: nihil est oppo
situm nisi purum non ens. Sed bono est aliquid oppositum praeter purum non ens scilicet ma-
lum, quid supponit aliquod ens. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est illud Psal. Confitemi
ni domino quoniam bonus.

4 ⁋ Quia ante determinationem cuiuslibet quaestionis de re quacumque significata per
nomen, oportet scire quid significatur per nomen: & quis sit intellectus eius: idcirco hic sciendum est in principio: quod cum
in rebus creatis a quibus manuducimur ad diuina, videmus duplex bonum: quoddam quod consistit in natura & es
sentia rei: quoddam vero quoid consistit in accnte: & aliquo essentiae rei supaddito. Bonum primo modo, appel-
lat Boethicorum in fine de hebd. generale bonum: quia consequitur omne ens secundum quod ens est. Secundum bonum appellat spe
ciale bonum: & tale bonum vt dicit est iustu esse: accipiendo iustum a generali iustitia: quae secundum Philosophum. v. Ethicorum con
prehendit omnes virtutes: & bonum iustitiae omne bonum virtutis & superadueniens essentiae rei, per quod ordiatur ad opera
ri: quia virtus est quae habentem perficit: & opus eius bonum reddit. Vnde distinguendo primum bonum contra
secundum, dicit Boetsicoaem quod bonum esse ad essentiam, iustum vero esse ad actum respicit. Et dicit Augustinus viii. de
triniita. cap. 4.
Cum audio (verbi gratia) quod dicitur animus bonus: sicut duo verba sunt, ita ex eis verbis Bb1v
duo quaedam intelligo: aliud quo animus est: aliud quo bonus. Et quidem vt animus esset, non egit ipse
aliquid: non enim iam erat qui ageret vt esset: vt autem sit bonus animus, video agendum esse volun
tate: non quia idipsum quo animus est: non est aliquid boni: sed nondum dicitur animus bonus: quia
restat ei actio voluntatis qua sit praestantior
. Haec autem duo genera bonorum quamuis in creaturis dif
ferant, in deo tamen idipsum sunt: & in vna ratione boni transferuntur a nobis in deum. Et cum bo
num diuiditur primo aequaliter in decem praedicamenta, sicut ens, vt vult Philosophus in princi-
pio Ethicorum
necessarium est quod ipsum differat ab esse siue a natura & essentia rei in qua fundatur secundum
rationem tantum: quia neque aliud re addit essentiae, sicut album addit super corpus: nec aliud intentione
sicut sensibile addit super vegetabile: quia tunc bonum contraheret ens: sed solum super esse & essentiam
rei cuius est, addit aliquid secundum rationem: hoc est aliam rationem quam sit ratio esse vel entis, quae est de
terminatus modus ipsius entis, ne bonum sit omnino synonymum cum esse vel ente. Determinatus autem
modus quid est rationis tantum, positiuus & absolutus esse non potest: quia nihil est tale quid, nisi ponat rem
aut intentionem aliquam aliam super id cuius est. Oportet igitur quod sit negatiuus aut positiuus re-
spectiuus, secundum quod de hoc satis habitum est supra. Negatiuum autem modum nihil potest ad
dere super ens, nisi negando a seipso diuersitatem: quia ens quodcumque ex natura sua ad seipsum idem
titatem ponit ex eo quod est. Et ille modus significatur nomine vnius: & format primum conceptum
additum rationi entis. Oportet igitur quod bonum super ens & vnum addat respectum rationis tantum.
ld autem quod est rationis tantum, oportet fundari in eo quod est rei, ne sit ratio vana. In re autem qualibet tam
creata quam increata est considerare & speciem & ipsum subsistens in forma & specie. Species autem duo ha
bet agere: & secundum hoc duo habet respicere. Secundum considerationem intellectus nostri est species primo
rei manifestatiua & declaratiua. scilicet quia est id quod est. Secundo est rei in suo esse perfectiua & completiua. Vnde
cum res nata est denominari a sua forma & specie secundum ea quae forma agit circa eam: potest ergo consi
derari res vt per formam suam & speciem ipsa res nata est manifestari esse id quod est. Sic considera-
tur in ipsa respectus rationis quem habet per suam speciem ad intellectum cognoscentem: & denominatur hoc
nomine verum: vt patet ex supra determinatis. Potest etiam alio modo considerari res, vt per suam
formam, & speciem habet perfici & compleri secundum se in suo esse. Sic consideratur in ipsa respe
ctus rationis ad ipsam formam & speciem suam: & denominatur hoc nomine bonum. Vnde quia ve
rum nominat respectum quem habet res per speciem ad intellectum, in quo perficitur actus manife-
standi: Bonum vero nominat respectum ad ipsam speciem quae rem perficit: Ideo dicit Philosophus
vi. meta.
quod verum & falsum sunt in consideratione, bonum vero & malum sunt in rebus. Et nunquam definitur
verum nisi per actum manifestandi: neque bonum nisi per actum perficiendi. Et quia verum nominat respectum quem habet res per
peciem ad cognitionem in manifestando: quod facit species ratione qua est species simpliciter: bonum
vero nominat respectum quem habet res ad ipsam speciem in perficiendo: quod non facit species nisi quia in
se perfecte continet ea quae nata sunt perficere esse & essentiam rei: non quia est species simpliciter: & sic
ratio speciei inquantum perficit, se habet per additionem ad rationem speciei simpliciter: Ideo post rationem entis
& vnius est tertio ratio veri: & quaerto ratio boni. Sic ergo bonum significat suo nomine principaliter ens perfectionem
suam attigens: sicut verum significat ens seipsum intellectui manifestans. Perfectionem autem suam res siue ens potest
attigere dupliciter. Vno modo quia perfecte perfectionem suam habet in se & ex se omnino. Alio modo quia illam recipit
ab alio & extra se: & hoc vel imperfecte, quoniam illam imperfecte attingit propter aliquam distantiam a suo fine: vel
perfecte, quoniam illam perfecte attingit ex perfecta coniunctione cum fine. Primo modo cadit ratio boni in solo
deo. Secundo modo cadit in creaturis. Propter quod dicit Boethius de hebd. Primum bonum in eo quod est
bonum est. Secundum vero bonum est, quoniam ex eo fluxit cuius esse bonum est. Propter quod primum bonum est bonum per
essentiam: Secundum vero per participationem solum. Et quia omne participatum est ab illo quod est per essentiam: & omne hamiens aut re
cipiens bonum suum ab alio tendit in illud vt suum bonum in illo bono perficiatur: ideo deus bonus dicitur vt
finis: alia vero omnia sicut ea quae sunt ad finem. Et sicut alia dicuntur bona quae tendunt in primum bonum si
cut in finem vt ipsum attingant: sic deus dicitur bonum quia finis est omnis boni: & in se & ex se habet
perfectionem & complementum omnis boni: vt non sit bonum hoc aut illud sicut sunt caetera bona: sed sim
pliciter bonum: & bonum omnis boni. dicente Augustinus viii. de trinitate. ca. iiii. Bona est terra. & caetera plurima
quae enumerat tam in rebus corporalibus quam spiritualibus. vbi subdit. Quid plura: bonum hoc, bonum illud
& vide ipsum bonum si potes: ita deum videbis non alio bono bonum, sed omnis boni bonum
. Non bonus animus
aut bonus angelus, aut bonum caelum: sed bonum bonum. Sic enim fortasse facilius aduertitur quid velim dice
re. & infra. Cum itaque audis bonum hoc & bonum illud, quae possunt alias dici & non bona, si poteris sine il-
lis quae participatione bona sunt perspicere ipsum bonum cuius participatione bona sunt. Simul enim & ipsum
intelligis cum audis hoc aut illud bonum. Si ergo potueris illis detractis per seipsum perspicere bonum, perspexe-
ris deum. Secundum hunc ergo modum praeexpositum ponendum est quod deus dicendus est esse bonus. Bb2r
Ad primum in oppositum: quod bonum dicit respectum ad finem: quod non con
uenit deo: Dicendum quod hoc non habet veritatem nisi de bono in creaturis. In deo autem dicit respectum for
mae diuinae essentiae vt forma est ad ipsam vt res quae deus est: habens in se omnem rationem perfectionis, quae
deitati congruit: & vterque respectus significatur nomine boni in diuersis, vt dictum est.

5 ⁋ Ad secundum: quod bono
opponitur malum, quid non convenit deo: Dicendum quod hoc solum habet veritatem de bono creaturae. Bono enim
dei nullum malum opponitur nisi quod est purus defectus, vt in tertia quaestione videbitur.