Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe9410

Sources:

Bb: Badius1520b

B34v

1
CIrca. v. arguitur quod beatitudo dei sit aliqua actio eius, & non eius essentia. Primo sic
Si essentia dei esset sua btitudo, cum essentiam habeat absque operatione, tunc deus esset bea
tus absque omni sua operatione. Consequens falsum est secundum iam determinata. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. beatitudo rei consistit in optima eius dispositione. in essentia autem dei
secundum quod est essentia non consistit eius optia dispositio: sed in opeatione, quia disposi-
tio qua res existit absolute, similis est dormienti: & qua existit in opeatione, est similis vi
giliae. & melior est dispositio rei quae est similis vigiliae, quam dormitioni secundum philosophum. i. Ethici. ergo &c. Vnde ibidem
dicit quod felicitas est opeatio quaedam.

3 ⁋ Tertio sic. illud propter quod est natura intellectualis, finis est eius & bea
titudo. hoc est opeatio eius: quoniam deus non est sine operatione: vt dicit philosophus. x. Ethic. Et vt dicit. ii. Cae. & Mum.
omnis res cuius est opeatio, est propter suam opeationem. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium arguitur primo sic. Ois actio pro
cedit ab eo cuius est. quod autem ab alio procedit, potius perfectionem suam ab illo recipit quam ipsum perficiat. finis
autem rei siue beatitudo eius ipsam perficit. ergo &c.

5 ⁋ Secundo sic. Sola diuina essentia fruendum est. Frui autem
est rei alicui inhaerere propter se. nulli autem propter se inhaerendum est, nisi diuinae essentiae: non aut alicui opeationi: quia
opeatio est id quo inhaeretur. Solis autem illis fruendum est, quae nos beatos faciunt: secundum Augustinus i de doctrina chiiri. Beatos
autem non facit nisi beatitudo: sicut neque albos nisi albedo. ergo &c.

6 ⁋ Praeterea id quod non est Bb35r
nisi propter aliud, non est finis vltimus. actio siue dei siue creaturae non est nisi propter aliud: vt di-
cit Comment. super. ii. Cae. & Mum. & videbitur ramndendo. ergo &c.

7 ⁋ Praeterea in secundo Cae. & Mum. dicit Philosophus
Res integra bonitate non indiget operatione qua sit bona: quoniam ipsa est propter quam sit omnis opeatio &
actio & complementum opeationis. deus est res integra bonitate, secundum quod ibi exponit Comment. ergo &c.

8 ⁋ Prae
terea. Beatitudo est finis vltimus. sed vltimum simpliciter non est opeatio aliqua, sed magis terminus
eius in quem tendit: & ille in dei beatitudine non est nisi ipsa diuina essentia. ergo &c.

9 ⁋ Praeterea. finis vl
timus est quod primum est in intentione. hoc non potest esse opeatio: quia nihil opeatur nisi intendendo finem. ergo &c.

10
⁋ Quaestio ista quaerit de beatitudinem quid sit re, tanquam id quo deus dicatur esse beatus.
Dicendum ad hoc, quod cum in deo quicquod est idipsum est vt ipsa diuina essentia, re nihil aliud est bea-
titudo dei quam ipsa diuina essentia: quod non quaerit quaestio. Immo cum deus dicatur beatus, & alia sit ratio beatitu
dinis qua est beatus: & eius quid ipsa beatitudine est beatus: Quaestio est quid sit beatitudo dei re, largis
sime sumendo rem pro illa ratione qua dicitur beatus. Et est dicendum: quod cum beatitudo in creaturis a qui
bus nomen ad diuina translatum est: & a qua modo nostro ratio beatitudinis deo attribuitur: consistit
in fine suo vltimo quo habet perfectionem & complementum sui esse: vt debet exponi loquendo de beatitu
dine creaturae: ratio beatitudinis in deo est illud quod quasi perfectionem & complementum diuini esse impor-
tat: quod etiam habet rationem finis & vltimi respectu omnium eorum quae in deo considerantur: ad quem etiam omnia
alia tendunt vt in vltimum finem: vt eo perficiantur quodammodo quom & ipse deus, quem & naturaliter ap-
petunt, licet diuersimode: secundum quod & diuersimode ipsum assequuntur: vt in sequentibus patebit. Ne
tamen in aequiuoco procedamus de fine, sciendum est quod finis quandoque sumitur communiter pro vltimo & ter-
mino rei quocumque: quemadmodum punctus dicitur finis lineae, & cutis finis animalis: vt dicit philosophus. v. Metaph.
Quandoque vero sumitur proprie pro vltio & termino quoid est bonum & optimum rei. secundum quod dicit philosophus. ii. Physi.
rinis est non omne vltimum: sed optimum. & vtroque modo finis omnium in deo est. Primo enim modo
finis omnium quae sunt et considerantur tam in deo quam in creaturis, esse dei est siue diuina essentia: vt sim
pliciter & absolute consideratur: & praecise quia est quasi omnium contentiuum. dicente Diony. v. de di. no, Deus
non quodam modo est existens: sed simpliciter & incircunscripte totum in se esse coaccepit & praeaccepit.
propter quod est quasi principium a quo omnia quasi ordine quodam rationis educuntur: & in quod vt in
finem & terminum reducuntur. Propter quod Dionyus. subdit dicens. Ante alias dei ipsius participationes esse
praepositum est. Propter quod prima & dignissima diuinarum rationum in deo dicitur. secundum Dionysium
dicentem ibidem. Convenienter cunctis aliis principalius sicut ens deus laudatur ex digniore donorum eius.
Vbi sequitur in antiquam translatione. Et maxime participationum prima. Secundo modo est finis omnium quae sunt
& considerantur tam in deo quam in creaturis, esse dei siue essentia eius non secundum praecisam rationem esse vel
essentiae: sed sub ratione boni quod super rationem absolutam ipsius esse addit rationem respectus ad appetitum
Esse enim siue essentia dei secundum hoc est bonum illud quod omnia appetunt, vt eo perficiantur secundum gradum &
modum naturae suae. secundum quod dicit Dio. iiii. de di. no. Dia ad seipsum bonitas convertit: &c. vt habetur in
uaestione sequenti. Et de fine isto secundo modo hic logmur. hoc enim modo beatitudo habet rationem finis:
quia consistit in adeptione iam dicti boni: quod dicit respectum ad appetitum inquantum natum est mouere appe
titum ad consecutionem sui: & hoc per actum, proprium suae naturae convenientem. Ob hoc enim quaelibet res est pro
pter suam operationem, quod per eam finem suum nata est attingere: vt dicetur in sequentibus. Sed de tali bo
no quid sic habet rationem finis, contingit loqui dupliciter. Vno modo vt in se consideratur tanquam attingi-
bile & perfectiuum omnium. Alio modo secundum quod natum est attingi a diuersis diuersimode secundum diuer-
sitatem graduum & naturae suae. Primo modo est finis per indifferentiam quantum est de ratione sua se habens
ad omnia: nec habet rationem beatitudinis aut beatificati nisi omnia nata essent dici beata in ipsum attin-
gendo qualicumque modo. Secundo modo diuersimode est finis diuersorum: secundum quod diuersimode ipsum asem
lequuntur: & sunt duo modi in genere: quoniam quaedam eorum assequuntur ipsum. actione sua pure naturali: quaedam
vero actione intellectuali. Primo modo consequuntur ipsum omnia non intellectualia: & hoc non attingendo
imediate essentiam illius boni in se & immediate, sed solum in quadam effigie & similitudine ipsius, quae
est proprius finis illarum intra: sed diuersus secundum diuersitatem naturarum: per quem ordinantur vlterius secun
dum rationem cuiusdam respectus in essentiam illius boni vltimi. Et illum finem, proprium quoddam entium non acquirit aliqua
sua actione, nisi modica & imperfecta: qua & conseruat ipsum: vt infima creatura: sicut terra. Quaedam
vero acquirunt ipsum sua operatione perfectiori, & conseruant sibi, vt alia elementa & corpora caelestia, quantum
pertinet ad eorum perfectionem corporalem vt corpora sunt. Sed hoc diuersimode. Quaedam enim hoc bonum con
sequuntur pluribus motibus siue actionibus: quaedam paucioribus: & quaedam perfectius, quaedam
iperfectius, secundum quod debet exponi loquendo de creaturis. & de hoc erit sermo in parte iam inferius. Secundo
modo consequuntur illum finem intellectualia actione intellectuali cognitiua & volitiua: & in istis habet primo Bb35v
rationem beatitudinis & beatificantis: sed diuersimode, secundum quod diuersimode sua operatione intellectuali
iliud consequuntur. Quaedam enim consequuntur illud immediate in essentia illius. Quaedam vero
non immediate in essentia eius: sed in aliqua effigie & similitudine eius. Isto secundo modo ipsum
consequuntur homines pro statu vitae praesentis etiam ex puris naturalibus. Ex qua consecutione philosophi ponebant
in homine beatitudinem duplicem secundum duplicem consecutionem illius: Vnam politicam circa actionem boni
moralis: Aliam speculatiuam: & illam esse supremam circa speculationem veri secundum scientias speculati-
uas. Et in isto modo in superiori effigie & similitudine consequuntur homines illud bonum: sed in infimo gra
du beatitudinis. Primo modo consequuntur beatitudinem deus & beati in gloria siue angeli siue ho-
mines: quoniam bonum illud quod est ipsa diuina essentia, immediate in essentia eius consequuntur: propter quod
in superiori gradu participant beatitudinem, & sunt quasi dii: vt infra dicetur. Vnde nomine dei
omnes sic bonos comprehendens philosophus, distinguit beatitudinem horum a beatitudine hominium in statu praesenti sub
differentia ad illa quae non sunt nata beatificari, cum dicit. x. Ethico. Diis quidem omnis vita beata:
hominibus autem inquantum similitudo quaedam talis operationis existit: aliorum autem nullum felix: quia
nequaquam communicant speculationem. De istis autem quae istud bonum immediate consequuntur sua opera
tione intellectuali, subdistinguendum: quoniam quoddam eorum consequitur ipsum per essentiam eius &
essentialiter: quaedam vero per essentiam eius: sed participatione. Primo modo solus deus trinitas ipsum
consequitur: quia consequitur sua operatione suam essentiam & essentialiter: quia in reali identitate & vnio
ne naturali. Secundo modo alii beati: quia licet consequuntur immediate ipsam diuinam essentiam sua opera-
tione: hoc tamen sit in diuersitate essentiae & vnione per gratiam tantum, ide qua nihil ad praesens: ni-
si quatenus pertinet ad illa quae dicenda sunt circa dei beatitudinem in consequendo suam essentiam sub ra
tione boni & essentialiter. De cuius consecutione sciendum est, quod deus suam essentiam sub ratione boni du
pliciter consequitur. Vno modo naturaliter & absolute: inquantum ipse per essentiam est ipsa bonitas sua.
Alio modo per suam operationem intellectualem ex consecutione eius. Primo modo non dicitur beatus: sicut
neque aliqua creatura ex eo quod habet per naturam: & inquantum eam sic consequitur, non seshabet ad ipsum deum
sicut finis extra in quem tendit sua operatione: sed solum sicut forma naturaliter habita absque omni actio
ne & operatione. Et ideo quamuis habet rationem perfectionis formae, non tamen finis: & propterea non est in
illa completa ratio perfectionis, qualis est in fine perfectio enim quae est ex fine, maioris perfectionis rationem
habet quam illa quae est ex forma: vt iam patebit. Quia autem deus beatus dicitur, hoc contingit ex consecutio
ne eius secundo modo: quoniam in illa solummodo consequitur eam secundum rationem finis: quod non potest continge
re aliter quam per suam operationem: sicut neque in quacumque re alia. Finis enim non consequitur nisi inquantum est
effectus causarum: effectus autem causarum esse non potest nisi ordine quodam sit quasi prius causa causarum
neutrum autem fit sine propria rei opeatione intellectuali cognitionis & voluntatis: secundum quod explicabi
tur in quaestione sequenti. Vnde quia res secundum quod existit. in sua operatione secunda, est velut in actu
respectu eius vt absolute consideratur secundum suam essentiam: quia vt sic, est quasi aliquod in habitu & in potentia: no
bilior est autem dispositio rei secundum quod est in actu: quam secundum quod est in potentia aut in hitu: & nobilior est
ratio perfectionis qua perficitur secundum quod est in actu: quam qua perficitur secundum quod est in potentia aut in ha
bitu: Ideo perfectio quae perficitur sua essentia sub ratione boni consequendo ipsam per suam operationem secun
dum quam est vt existens in actu, nobilior est quam illa qua consequitur eam per suam naturam: vt respectu actus
est quasi in potentia & in habitu. Et secundum hoc beatitudo dei in hoc consistit, quod finis suus qui est
essentia sua, inquantum est vt causa causarum se habens, quasi moueat diuinum intellectum in actum intel
ligendi sub ratione veri: & sic ipsum informet vt bonum cognitum: & similiter actum intelligendi eius. In
tellectum enim inquantum intellectum, est forma intellectus, & ipse est quodammodo intelligibile etiam in illis
quae intelligunt aliuda se. secundum philosophum. iii. de Aia. Bonum autem cognitum in intellectu allicit voluntatem: quae
allecta sua actione quasi mouet se in finem, ipsum sibi adipiscendo sub ratione boni & finis vt est cau-
sa causarum: & per hoc vi amoris quasi tranfformatur in finem, & summe eidem conformatur: in quo consistit
btintudinis complementum: vt patebit in quaestione sequenti. & ideo tanto magis quanto per maiorem identitatem
vnitur sibi secundum actum intellectus & voluntatis quam cuicunque alteri. maiorem enim identitatem vnionis sequitur
maior cognitio, maior dilectio: & per consequens maior delectatio. iuxta illud quod dicit Auicenna loquens
de btintudine dei in ix. Metaph. Cuius perfectio est nobilior & abundantior & sibi vicinior, & cuius actio est
perfectior & nobilior & apprehensio in se fortior, illius delectatio quam habet est excellentior & glorio
sior sine dubio. Propter quod etiam dicit philosophus in xii. Metaphysi. Voluptas est actio illius quia intelligit
per se id quod est nobilius per se quando intelligit se. Desideratum autem est valde nobile & voluptuosum. Ex
quo concludit. Est igitur deus in fine nobilitatis. Consistit ergo summe beatitudo dei in persecta confor
mitate, & quasi assimilatione per opeationem intellectualem: intellects scilicet & voluntatis ad seipsum: siue ad suum
esse: siue essentiam, sub ratione boni & finis omnium vltimi. Nunc autem ita est (secundum quod dicit Bb36r
Auicen. vi. Metaphysica. cum, res in assimilando alicui rei habet finem suum, & res ipsa finis est, & assimila
tio ipsa finis est. hoc est dictu: Res illa per quam & in qua sit assimilatio, finis est, etiam si secundum
se consideretur absque hoc quod sit terminus actus per quem perficitur illa assimilatio. Et habet rationem finis diffe
rentis ab eo cuius est finis: vel secundum rem respectu creaturarum: vel secundum rationem respectu dei. Et similiter si
nis est actio ipsa qua perficitur assimilatio: vt in se comprehendit rem illam vt terminum actionis: & est
vtrumque quodammodo vt terminus & finis intra. Primo modo secundum praedicta habet rationem finis vni-
uersalis omnium, & non proprie beatificantis: sed solum secundo modo. Et cum in hoc toto, licet sit idem re, in
deo sit considerare duo differentia secundum rationem scilicet rationem ipsius actus intellectualis: & rationem ipsius
obiecti: super hoc proposita est quaestio praesens: cum vtroque ipsorum simul perficitur ratio beatitudinis: ita quod
neutrum possit eam perficere sine altero: in quo ipsorum debet dici consistere dei beatitudo: vt pos-
sit dici quod ipsum sit principaliter dei beatitudo. Nec potest dici interimendo quaestionem, quod in neutro
possit dici consistere principaliter, simpliciter & absolute: eo quod non secundum rationem eandem consistat
in eis: quia in vno eorum consistit secundum rationem actus: in alio vero secundum rationem obiecti, quoniam quandocun
quod aliqua se habent in ratione finis respectu alicuius, cum impossibile est duos fines esse aequaliter ali-
cuius, siue secundum eandem rationem, siue secundum diuersas, vt patet inducendo in singulis: oportet igi
tur quod vnus illorum sit sub altero. In finibus autem sic se habentibus: licet sunt diuersarum rationum, necessa
rio vnus est principalior: quia diuersitas eorum in ratione finis cum se habeat per ordinem, non potest esse
pure aequoca in ratione finis: sed ad minus oportet quod sit analoga. & inter analogice se habentia in ali-
quo vno bene sit comparatio secundum illud. Nunc autem ita se habet in finibus ordinatis: quorum vnus
est sub alio: vt semper vltimus sub quo est alius, principalis est respectu illius, & formalis & perfe-
ctiuus. Quare cum praedicta duo in proposito sic se habeant adinuicem, quod ipsum obiectum est vlti-
mus finis & formalis respectu actus siue operationis: quia non est operatio nisi propter illius con
secutionem: & in se habet rationem fiuxus: & non quietis nisi inquantum ipsum attingit: licet non sit
factiuum illius: quemadmodum est propter aliud actio quae dicitur factio, secundum philosophum in i. &. x. Ethico.
ldcirco dicimus quod principalius beatitudo dei consistat in ipso obiecto, quam in ipsa eius operatione in-
tellectuali: & quod ipsa diuina essentia sub ratione boni consecuta a deo per opeationem suam, simpliciter & ab
solute debet dici dei beatitudo: & non ipsa operatio nisi quatenus attingitur per ipsam obiectum-
& ipsa illo informatur. Aliter enim opeatio nullo modo posset habere rationem perfectionis respectu operantis.
Si enim operatio praecise consideretur infra limites suos, operatio habet esse perfecta quia procedit a
perfecto: & non econverso. Et ita cum secundum Auiecen. vt videbitur in quaestione sequenti, est quidam finis per
essentiam: est & alius finis necessarius: finis per essentiam dicendus est solum obiectum, & non operatio, nisi
sicut necessarius ad illum adipiscendum. Et sicut hoc dicimus de beatitudine dei, multo fortius & di
cimus de beatitudine omnium beatorum: quorum operatio non est quid increatum, sicut est operatio dei:
vt nullo modo posset esse aeque nobile neque secundum rem neque secundum rationem ipsi obiecto quod deus
est: sicut in deo aequaliter nobile est re actio & obiectum: licet differant in hoc ratione. Magnum autem
est inconveniens dicere quod illud in quo principaliter consistit nostra beatitudo, vt quo sumus beati, sit
quid creatum aut creatura. dicente Hugone super. vii. Cae. Hier. Simus in ipso & ipse in nobis: vt non sit aliud
extra ipsum in quo beatificemur: sicut aliud non potest esse praeter ipsum a quo creemur.

11 ⁋ Ad intelli
gendum autem quomodo potius esse siue essentia dei sub ratione boni debet dici dei beatitudo & finis
omnium, quam alterius rationis in deo etiam sub ratione boni: vt sapientia vel potentia aut huiusmodi: Sciendum quod li
cet omnia quae in deo considerantur, habent rationem boni: sicut potentia: & quaecunque alia habent
rationem veri & entis: sicut tamen ratio entis siue esse in deo quasi prima est & simplicissima & am-
plissima in continentia: super quam primo cadit intellectus noster: sic & ratio veri & boni vt considerantur cir
ca esse dei, rationem veri & boni simplicissimi & amplissimi habent. Sicut enim esse continet gene-
raliter omnes rationes entis: sic esse, sub ratione veri continet cem rationem veri: & sub ratione bo
ni omnem rationem boni. Propter quod vt sic consideratur, propriissime habet rationem finis omnium
& voliti simplicissimi vt sicut quemadmodum deus intelligendo suum esse sub ratione veri, intel-
ligit in eo omnes alias rationes essendi in ipso: sic volendo suum esse sub ratione boni, vult omnes alias
rationes quae sunt in eo sub ratione boni: & sic quicquid est verum in creaturis, reducitur ad vnum verum
secundum rem in deo: in quo sunt plures rationes verorum: quia vera sapientia, vera potentia, & hu
iusmodi: quae omnes reducuntur ad verum in ratione essendi: & quicquid est boni & omnium ta
lium omnes rationes creaturarum inquantum omnia habent rationem boni in creaturis, reducuntur
ad vnum bonum reale in deo: in quo sunt plures rationes boni. Bona enim est sapientia, bona est potentia &
huiusmodi quae omnes reducuntur ad bonum in ratione essendi: vt sic deus dicatur Alpha & o, principium & finis, ratione eius
quod est aliquid secundum rem respectu omnis creaturae, & ratione eius quod est aliquid in ratione essendi Bb36v
& respectu omnis creaturae, & simul respectu omnium aliarum rationum quae considerantur in deo. Et per hunc mo
dum neque diuina essentia, neque esse dei, neque aliquod in deo consideratum sub ratione essentiae aut esse, aut aliquo
rum huiusmodi, habet rationem beatitudinis, aut finis beatificantis deum aut creaturam: sed solum esse diuinum, in-
quantum habet rationem veri simpliciter, continentis omnem rationem veri: & boni simpliciter, continentis rationem omnis bo
ni: non autem proprie loquendo, sapientia diuina etiam sub ratione qua est bona, neque potentia sub
ratione qua est bona: quia talis ratio boni non continet omnem rationem boni: quia ratio boni quod est
sapientia, inquantum est sapientia non continet quasi sub se (vt ita loquar) bonum quod est esse, inquantum est
esse absolute: sed econuerso: quemadmodum ratio sapientiae non continet rationem esse vniuersaliter
sed econuerso. Et sic patet quod licet esse dei sit quasi primum & simplicissimum, ad quod reducuntur omnia
inquantum sunt simpliciter & absolute: inquantum tamen sunt appetentia, non reducuntur ad ip-
sum sub ratione qua est esse, sed sub ratione qua est verum & bonum, & maxime sub ratione qua est
bonum: quia in ipsa consistit principaliter ratio beatitudinis: vt in sequenti quaestione videbitur.

12 ⁋ Ad illud ergo: quod essentia dei non est dei beatitudo: quia tunc esset beatus absque
omni actu: patet quid dicendum est secundum iam dicta: quia bene verum est quod diuina essentia non
est dicenda finis dei siue sua beatitudo, vt in se & absolute consideratur, secundum quod procedit obiectio: quia
sic deus in eo quod esset beatus, esset similis dormienti, & non esset in ratione melioris dispositionis in
qua debet esse inquantum beatus est. Illa enim est ei inquantum existit in suo actu intelligendi & vo-
lendi: quemadmodum quaelibet res alia in nobiliori dispositione est secundum quod existit in suo actu, quam se
cundum quod existit alio modo. Propter quod dicit philosophus in xii. Metaphysicae. quod voluptas est actio illius. & vigilia
& sensus & intellectus sunt voluptuosa. Vnde licet diuina essentia non sit eius beatitudo in se con-
siderata & absolute: considerata tamen vt est terminus diuinae operationis secundum intellectum & vo
luntatem: reuera ipsa est dei beatitudo vt dictum est. Vnde non potest argumentum concludere
quod aliqua diuina actio vel operatio sit principaliter secundum rem dei beatitudo: sed quod essentia sua non
est eius beatitudo absque omni sua operatione.

13 ⁋ Per quod patet responsio ad secundum.

14 ⁋ Ad ter-
tium quod philosophus determinat quod sit operatio, &. i. &. x. Ethico. Dicendum quod philosophus quando dicit quod fe-
licitas siue beatitudo est operatio: non sumit ibi operationem intellectus aut voluntatis praecise,
excludendo obiectum intellectum & volitum: vt secundum praedictam rationem per operationem
intelligendi & volendi se habet ad intelligentem & volentem. Aliter enim diceremus quod bonum in-
creatum esset extra: essentiam beatitudinis creaturae intellectualis: quod falsum est: quia nihil citra bo-
num increatum creaturam intellectualem satiare potest: vt declarari debet loquendo de eius beatitudine
Finis enim eius non est nisi apud quem est: quies. Sumit ergo philosophus in dicto suo operationem vt comprehen
dit in se obiectum intellectum sub ratione eius quod quasi informat intelligentem, & obiectum volitum sub
ratione qua in ipsum transubstantiatur volens secundum praedictum modum. Sic autem de operatione loquendo, ve
rum est quod est ipsa beatitudo & nihil aliud: quia comprehendit in se omnem rationem in qua potest consiste-
re beatitudo secundum triplicem rationem finis: inquantum verum intellectum vt forma intelligen-
tis informat intelligentem: & bonum volitum vt forma volentis transformatiin se volentem: qui
habet rationem finis vltimi: qui est finis continens finem inquantum verum simpliciter intellectum & bo
num simpliciter volitum habet rationem finis: & simiter continens finem, inquantum actus intelligendi & volendi
praecise dicuntur finis siue beatitudo: vt dictum est. Et hoc modo loquens de actione Commentator super. ii. Cae.
& Mum. dicit quod fines sunt actiones tantum. Et sic restringendo operationem quam philosophus extendit, si proprie
velimus loqui de eo quod vere debet dici beatitudo vt finis vltimus quid non est sub fine, non debemus di
cere quod operatio sit finis aut beatitudo: immo opeatio est id cuius est finis: licet aliter quam operans est id cu
ius est finis. Quia id cuius causa sit aliquid, dupliciter dicitur esse huius, vt cuius & quo, sicut dicitur in primo Physicae.
& expressius. ii. de Aia. Vt cuius, quemadmodum anima est finis corporis organici cuius est forma. Vt quo,
quemadmodum anima est finis opeationis naturalis per quam producitur in corpore organico. Vbi ponit philosophus dictam
propositionem ad infinuandum quod anima aliter est finis corporis organici: aliter opeationis naturae. De quibus
immediate prius probauit quod respectu illorum duorum anima est causa finalis siue propter quid: vt ex hoc cla-
rum sit quod philosophus intendit ibi distinguere duos modos ex parte eius quod habet causam finalem respectu ipsi
us causae finalis vnius & eiusdem: secundum quos vno modo dicitur esse causa finalis vnius, & alio mo
do alterius. Non quod intendit distinguere duos modos ex parte ipsius causae finalis respectu vnius &
eiusdem: secundum quos vno modo vnum dicitur illorum esse finis, & alio modo aliud: quemad-
modum aliqui solent dicitur quod finis dicitur dupliciter: cuius & quo: idest res in qua inuenitur ra
tio boni quae est obiectum voluntatis, & vsus siue operatio eius circa ipsum: & quod secundum hoc
obiectum volitum est finis vt cuius: ipsa vero operatio intellectus circa ipsum, est finis vt quo. Im
mo sic debet dici: quod obiectum volitum est finis volentis & intelligentis: vt cuius est principaliter Bb37r
finis. Est autem finis operationis volendi & intelligendi, vt quo intelligens & volens acquirit siue adi
piscitur sibi finem in obiecto volito & intellecto. Vnde Philosophus. xii. Metaphic. loquens de beatitudine
dei, dicit quod fit per acquisitionem intellecti. infinuans per hoc quod in praecisa operatione intellectuali
non consistit nisi inquantum per ipsam ipsum intellectum quodammodo acquiritur intelligenti secundum praedeter-
minatum modum. vt sic etiam secundum Philosophum praecise sumendo operationem, ponendum est quod prin-
cipalius consistat beatitudo in obiecto quam in operatione. Quamquam enim sic consistat in vtroque, vt etiam
aliquo modo operatio poteritur dici ipsa beatitudo, & sic ab vtroque eorum denominetur beatus, & vtrum
quod eorum sit finis beatificati, licet diuersimode: vt vnum eorum est finis vt quod principaliter intenditur
alterum vero vt quo illud obtinetur: licet hoc non pertinet ad intentionem philosophi in dicto suo, ma-
xime circa felicitatem hominis, quam non potuit ponere in obiecto cognito & amato, vt iam infra pa
tebit: quia tamen quandoque aliquid aliqualiter potest denominari a pluribus, ita quod ab vno principaliter
& propter se, ab alio autem secundario, & propter aliud: cum absolute & simpliciter quaeritur quid sit illud a quo
denominatur tale, debet reddi in responsione illud a quo principaliter tale denominatur, & melius re-
spondetur quam si reddatur alterum. Verbi gratia, Si quis bona facit proximo suo diligenti deum, &
ob hoc dicitur bonus, ipse potest denominari bonus, & quia facitur propter proximum, & quia facit propter deum. Quia tamen
facit propter deum principaliter & intuitu dei, non autem propter proximum, nisi quia in ipso agnoscit deum
cum absolute quaeritur quare ipse est bonus, etsi bene respondetur, quia bona facit propter proximum, melius
respondetur, quia bona facit propter deum, quia etsi faceret proximo non propter deum, non vere
posset dici bonus. Quare quamuis in proposito aliquis potest denominari beatus, & ab operatione qua
tendit in finem, & ab ipso fine quem adipiscitur illa operatione, quia tamen a fine principaliter denomina
tur beatus, tanquam ab illo quod principaliter intendit, & ab operatione tanquam ab illo quod intendit pro
pter finem, & ita secundario, inquantum scilicet ipso finis adipiscitur (quia si praescribatur finis a substantiam
actionis, non propter illam posset dici beatus) cum quaeritur absolute quid sit illud a quo iste dicitur
beatus, etsi quoquo modo bene dicitur quod sit operatio eius qua tendit in finem: melius tamen dicitur quod
sit ipse finis siue operationis obiectum. Sicut enim in genere causae formalis, res magis habet de-
nominari a forma proxima & vltima, quam a prima remota: sic econuerso in genere causae finalis, ma-
gis debet denominari a fine vltimo remoto, quam a fine proximo: quia sicut forma proxima est per-
fectior in ratione formae quam remota, & est prima in intentione: licet sit vltima in executione: sic finis
remotus est perfectior in ratione finis quam propinquus: & prior in intentione, licet vltimus in executione.
vt sic denominatione quae est in genere causae finalis, qualis est ista qua dicitur aliquis esse beatus
magis debet res denominari a fine qui est extra, quam a fine qui est intra, quamuis finis extra non penitus
manet extra, immo per ipsum actum sit intra: secundum quod infra amplius videbitur. Quare cum illud
a quo quis dicitur beatus, est sua beatitudo, sicut illud a quo quis dicitur albus, est sua albedo: mul-
to melius ergo est dicere quod beatitudo rei sit eius finis vltimus qui est obiectum operationis: quam di-
cere quod sit ipsa operatio. Et est temerarium in hoc sequi dictum philosophi, vt iam patebit. Sic ergo operatio si-
ue intellectus siue voluntatis, non potest esse vltimus finis eius, secundum quod praecise sumitur: vt ideo
nullo modo posset in ipsa principaliter consistere beatitudo, vt aperte iam patebit. Quia enim operat o
vt fruitio vel vsus aliquis circa rem potius est finis opeantis, quam res ipsa: vt quod pecunia non est finis prin
cipalis alicuius: sed potius habere & possidere eam aut expendere aut erogare: hoc contingit in
rebus quae sunt ad finem, nullo autem modo in re illa quae obiectiue est finis, ad quem sunt omnia alia & ipse
ad nihil aliud a se.

15 ⁋ Ad quartum quod operatio est finis cuiuslibet cuius est operatio, quia est pro-
pter suam operationem: Dicendum est distinguendo de rebus quarum est finis, quae sunt subiectae fini.
Est enim quaedam res quae tantum habet finem intra se, & nullo modo extra: & est res alia quae non
tantum finem habet intra sed etiam extra. Quae sic se habent per ordinem, quia res quae habet finem
extra se: ipsa & sua actio ordinantur sicut ad finem, ad rem quae non habet finem extra, & ad eius
actionem. Res primo modo solus deus est. Res secundo modo est omnis creatura. Vnde si compare
mus multas causas finales quae sunt in creaturis, & illam quae est in creatore, adinuicem, duplex est
ordo in ipsis, vel scilicet incipiendo ab vna extremitate, scilicet a fine summo: vel ab infimo. Verbi gratia (se
cundum quod dicit Comment. in expositione diciae propositionis) si dicamus quod motus caeli est propter
actionem rei aeternae diuinae, cum omne ens habeat actionem: & elementorum contrarietas est propterimo-
tum caeli: & generatio est propter elemen: orum contrarietatem. Et econverso, si dicamus quare est generatio:
propter contrarietatem elementorum: & elementa contraria quare sunt: propter motum caeli: & motus caeli
quare est: propter actionem diuinam. & hic quiescit desiderium humanum. Et de vtroque genere rerum
verum est, quod omnis rei est aliqua operatio, & quod res est propter suam operationem vt propter finem.
Sed distinguendum est. de fine: quia secundum Auiecen. vi. Metapyhic. est finis per essentiam qui est finis per se, & Bb37v
est finis necessarius ad illum qui est per se, & pertinet ad fines per accidens. Verbi gratia per simile
circa causam formalem in serra, vt per ipsam perficiatur incidere, causa per se est quod sit dentata.
Causa vero necessaria, est quod sit durities in materia. Finis primo modo non convenit alicui opeationi, vt
praecise accipitur non includens in se terminum eius secundum modum praedictum: quia impossibile est
simpliciter, vt operatio praecise considerata quaecumque, sit finis alicuius vltimus. Quod patet in actione volun
tatis, & intellectus: quae ponitur esse vltimus finis. Primo ex comparatione ad obiectum. Secundo ex com-
paratione ad subiectum. In comparatione ad cbiectum, hoc est ad intellectum & volitum, hoc aperte
patet, quia actus intelligendi & volendi necessario terminatur primo & principalius sicut in finem
ad intellectum & volitum quod est res, quam ad seipsa. Quamuis enim aliquis intelligit se intelligere aut velle
siue velit se velle & intelligere, primi tamen intellecti & voliti rationem ad quae terminantur actus in-
telligendi & volendi, non potest habere & intelligere & velle, quia nihil potest intelligere quid intelli
gat, aut velit, nisi aliquid intelligat & velit quod non sit ipsum intelligere & velle, quemadmodum im
possibile est quod primum visibile sit ipsum videre, cum visus videt se videre. Non enim potest aliquis videre se
videre nisi videat aliquod primo visibile, vt lucem vel colorem, quod non est ipse actus videndi. ldem pa
tet in comparatione ad subiectum: hoc est ad intellectum & voluntatem, siue ad intelligentem & volen-
tem, quoniam actus intelligendi & volendi est effectus & causatum ab intelligente & volente, aut quasi effectus
& causatum. Nunc autem causatum & factum perfectionem in esse habet a sua causa per se non autem econverso. Pro-
pter quod probat Auicen. ix. Meta. quod motus caeli non est finis motoris eius, quia est effectus eius: dicens.
lllud quod factum est acquirit suam perfectionem ab eo a quo factum est. Inconveniens est ergo vt econ-
uerso perficiat substantiam sui agentis. perfectio enim haec, inferior est perfectione agentis causae. ld autem
quod inferius est, non acquirit id quod nobilius est & dignius: sed fortasse id quod est inferius, prae
parat nobiliori suum instrumentum & suam naturam quousque ipsum nobilius habeat esse in aliqua rerum.
Et per hoc insinuat quod esse finem secundo modo, bene convenit alicui operationi: sed tamen non omni. Ad
cuius intellectum oportet distinguere operationem. Est enim quaedam eperatio qua res acquirit suum finem, in
qua consistit sua perfectio, sed non conseruatur per eam. Est autem alia operatio qua finis acquiritur & con
seruatur. Operat o primo modo motus est qui quiescit paruento ad finem intentum ab agente, & hoc si
ue sit finis ad quem peruenit motus per se, & est terminus motus: siue sit finis qui non est per se terminus
motus, sed aliquid aliud, sed non peruenitur ad illud nisi per motum. secundum quod exemplum de primo
est (vt dicit Auicen. vi. Metapysicae. quod hominem aliquando tedet esse in vno loco, & imaginatur for-
mam alterius loci: & quia desiderat esse ibi, mouetur tunc ad illum locum & peruenit motus ad illum
Exemplum vero de secundo est, quod homo aliquando imaginatur amicum suum, & desiderat videre illum. Vnde mouetur
adlocum: in quo putat se inuenire illum, & motus peruenit ad locum illum, quod non est desideratum: sed
aliud, quod est inuentio amici, quod est terminus per accidens respectu motus, & non finis, sed eius qui
mouetur. Quia (vt dicit Auicenna) fine existente propter quem res est, & quem intendit res, non destruitur
res: sed per eum perficitur res. Motus autem destruitur peruentione eius. Tali quidem operationi quae non pro-
prie dicitur operatio: nullo modo convenit quod sit finis rei motae. Solum ergo de operatione secundo modo
& de fine secundo modo intelligitur dictum philosophi, quod res est propter suam operationem. & hoc non est pro
pter ipsam operationem: sed quia operans suum finem non attingit sine sua operatione, neque ipsum conseruare
potest. Propter quod vult Auicen quod finis vltimus intentus a caelo & motore eius, non est motus eius.
neque aliquid cuius esse in effectu acquiritur per motum: sed quod bonitas pura & non aliquid extra a moto
re intentum sit vltimus eius finis. De quo sciendum, quod dupliciter potest considerari. Vno modo ratione
causalitatis suae. Alio modo ratione sui esse, qua est res ens & natura aliqua. Differunt enim hae duae
rationes in eodem. Et licet in aliis generibus causae (secundum quod dicit Auicen. vi. Metaphyshica. res ali-
quando est causata in sua causalitate, hoc est quod habet a causa priori quod possit esse causa posterioris:
aliquando vero est causata in suo esse, hoc est quod habeat ab alio quod existat: In causa tamen finali hoc
est generale, quod in ipsa causalitate sua est causa omnium aliarum causarum, scilicet efficientis, mate
tialis, & formalis, & ipsa penitus nullam habet causam respectu suae causalitatis. Esse autem causae fina
lis duplex est. Vnum in intellectu: aliud in ipsa rei existentia. Primo modo adhuc nulla alia est prior ea
sed ipsa est causa causarum. secundum quod dicit Auiecten. vi. Metaph. In anima finis prior est agente: & postea
imaginatur apud se actionem & dispositionem recipientis & causalitatem formae. Secundo modo suba
distinguit Auicen. in ix. Metaphysicae. quod finis aut ex se habet esse in effectu aut non: sed acquiritur ei
per operationem. Secundus modus nullo modo conuenit fini vltimo eadem ratione qua ipsa actio
non potest esse finis vltimus, vt ostensum est iam: licet conueniat alicui fini inferiori. secundum quod
dicit Auiecten. vi. Metaph. Cum aliquis fabricat sibi domum vt inhabitet eam, ipsa inquisitio inhabitatio
nis inducit eum ad fabricandum: & est ei prima causa fabricandi inquantum ipse est fabricator: & Bb38r
est causatum, inquantum ipse est habitator. Primus autem modus est proprius fini vltimo. Vnde
dicit Auicen. vi. Metaphysicae. quod ista causa non est causa inquantum inuenta, sed inquantum est aliquid
Vnde secundum modum quo habet esse in intellectu est causa causarum aliarum in earum cau
salitate: secundum modum vero quo iam habet esse in effectu, est causatum simpliciter in sua
entitate. Si enim non habuerit esse in effectu, sed suum esse fuerit praeter suum esse in effectu: tunc
nulla aliarum causarum erit sibi causa, nec etiam agens qui facit ei habere esse. lgitur causa fina
lis non est causa causata caeterarum causarum, secundum quod est causa finalis: sed secundum quod iam
est aliquid in effectu. Cum enim non habet esse in effectu, non est causata vllo modo. Ex quo con-
cludit. Quod igitur per essentiam est causa finalis, est causa caeterarum causarum. Sed ex modo quo
eius intentio iam habet esse in effectu, accidit ei vt sit causata, non scilicet in se, sed in eis quorum
est finis, quo ad eius adeptionem. Est enim alius modus quo finis sit in eis quae sunt ad finem &
subiecta fini, ab eo quo sit in se: sicut alius est modus in causa formali, quo scilicet anima sit in cor
pore, & quo sit in se. quamuis isti duo modi sunt vnum subiecto, vt dicit Commen. in expositione pro
ositionis quam exponimus. Vnde & in isto casu subdistinguit Auicen. in ix. Metaph. de actione, quod
aut est talis quod huiusmodi bonitas possit acquiri per eam, & perueniri ad eam: aut nullo modo: sed
sit huiusmodi bonitas omnino remota ab eo cuius est actio. Hoc secundo modo ipsa est finis crea
turarum non intellectualium: quae cum mouentur ad illam acquirendam per motum suum: &
non possunt ipsam acquirere: vt perueniant ad essentiam eius: necessario mouentur ad acquiren-
dum in se aliquid quo aliquo modo habetur in se illa perfectio. Aliterenim cessaret motus eo-
rum omnino. Cum igitur (vt dicit) bonitas inquisita per motum sit existens per se, cuius natura
est vt non apprehendatur: omnem bonitatem cuius haec est natura, non inquirit quod mouetur
nisi assimiletur ei secundum quod possibile est Primo modo est finis intellectualium in statu gloriae:
licet diuersimode hoc conuenit per suam actionem deo & angelis atque hominibus, vt iam videbi-
tur. & secundum hoc in genere duo sunt modi perfectionis, quibus res perficiuntur bono increa
to, quod est finis per essentiam. Quaedam enim perficiuntur ipso per ipsam essentiam boni increati,
vt intellectuales naturae deus & angeli & homines in statu gloriae. Quaedam vero in participatio-
ne alicuius similitudinis eius, & hoc dupliciter. Vel per operationem naturalem absque intellectu
& voluntate illam sibi acquirendo: quod conuenit omnibus non intellectualibus. Vel per opera-
tionem rationis acquirendo illam cum intellectu & voluntate, quod conuenit hominibus citra
statum gloriae. Sed & differenter sua actione acquiritur dicta perfectio deo, & angelis, & homini-
bus in statu gloriae, & etiam hominibus, & aliis creaturis in statu praesentis vitae. Illis enim in glo
ria sua perfectio statim acquiritur tota in initio habendi eam, licet hoc non dicatur proprie quo
ad deum vt iam patebit. Istis autem quia non poterit acquiri sua perfectio in initio, perficitur in eis per mo
tum vt perueniat secundum quod perfectius est esse substantiae eius in suis dispositionibus consimile
lli, & deinde maneat, in huiusmodi assimilatione in perseuerantia: & hoc vel in eodem numero
secundum quod est ei possibile: vel saltem in eodem secundum speciem. Et sicut conuenit in generabilibus &
corruptibilibus istam perfectionem conseruare in specie per successionem indiuiduorum: simili mo
do dicit Auicen. de caelo, quod quia perfecta assimilatio sua non potest haberi ab ipso existendo in
vnico vbi: ideo habet eam successione perpetua ab vno vbi in aliud, & ita per motum, vt motus
non sit ipsa perfectio corporis caelestis nisi quia per ipsum habet perfectam assimilationem ad primum
quam possibile est ipsum habere per naturam. Et consimiliter est de actione voluntatis & intellectus
in hominibus secundum statum vitae praesentis: quia per ipsam habetur perfecta assimilatio ad
quam potest homo attingere in praesenti: quae non est nisi in aliquo gradu assimilationis non at-
tingendo diuinitatis essentiam. Et consistit ista perfectio ( iuxta determinata a Philosopho in. i. &
x. Ethicorum) in actione hominis secundum virtutem perfectam: a qua propter habitus confirma
tionem nullo modo possit deflecti secundum exigentiam suae naturae. Vnde & secundum duplex genus
virtutis, scilicet moralis & intellectualis, posuit huiusmodi perfectionem duplicem. Vnam secun-
dum felicitatem politicam, Aliam vero secundum felicitatem ciuilem: & hanc perfectam & su-
premam, & illam imperfectam. & hoc (secundum Auicen. ix. Metapsicae.) inquantum per cognitio
nem intellectualem in ipso quiescit dispositio totius: vt quanto dispositio huiusmodi in eo est
perfectior, tanto est beatior. iuxta illud quod dicit: Philosophus in. x. Ethicorum. Inquantum proten-
dit speculatio, & felicitas: & in quibus magis existit speculatio: & felices esse. Et hoc maxime quo ad
speculationem primi principii sub ratione finis omnium: sed non in nuda eius essentia in vita ista
& vt ex scientiis speculatiuis ex puris naturalibus potest cognosci: quia quicquid ex scientiis speculati Bb38v
uis ex puris naturalibus potest sciri de deo, non cognoscitur ab homine nisi in sensibilibus. Vltra
enim non possunt se extendere scientiae speculatiuae principia, quia ab eis sunt accepta sensu & expe-
rientia, secundum Philosophum in principio Metaphysicae, & in fine posteriorum. Obiectiue ergo
sensibilia non potest excedere naturalis cognitio hominis de deo, quare neque sua beatitudo. Sensi-
bilia autem cognita vel amata non possunt plus intellectum & voluntatem in homine perfice-
re, quam actus intelligendi & volendi, & maxime quam actus intelligendi, immo minus. Nobilior est enim actus
intelligendi ea, & volendi, quam sint ipsa in sua natura: eo quod sunt in nobiliore natura: quemadmodum
& ipsa cum per actum intelligendi habent esse in intellectu, nobilius habent ibi esse quam in natura
sua. secundum quod dicit Augustinus nono de Trinitate dei Capite. iiii. Beatitudo autem semper
debet poni in eo quod est nobilius. Philosophus igitur hominis beatitudinem in praesenti in rebus
intellectis aut volitis ponere non debuit, sed in actu intelligendi tantum, etiam discernendo ab actu
ipsa intellecta vt intellecta sunt, potius quam in actu volendi, quia nobilius est sensibilia intelligere quam
velle, vt habitum est supra. Nec etiam in hoc aliter sentiendum est, si speculetur deum modo su-
premo quo possit ex puris naturalibus, vt modo generalissimo supra determinato, de quo loqui-
tur Augustinus. viii. de trinitate sub ratione veri Capit. secundo, & ca. tertio sub ratione boni. In qua
quidem speculatione de re non transitoria contingit nobis transitoria cognitio. vt dicit libro deci
motertio Capite. xiiii. In qua etiam Philosophus dicit summe consistere humanam beatitudinem
xii. Metaphysicae, sic inquiens. Aestimatur quod intellectum est diuinum magis quam hoc. ldest (secun-
dum Comment.) ille intellectus diuinus quia est semper actu, manifestum est ipsum nobiliorem
esse intellectu qui est in nobis. & hoc quia intellectus noster est in continuo actu dicto modo in
telligendi deum, vt iam dictum est. Vnde subdit. Si deus est semper sicut nos in aliqua hora (& est.
vt dicit Commentator quando diuidetur a potentia) hoc est mirum: et si magis sic est semper quam nos in vna ho
ra. In eo scilicet quod ipse nudam suam essentiam contemplatur: nos autem non nisi in effigie crea-
turae. Hoc (inquit) est magis mirum quid sit. Certe verum est: nec potest sciri citra statum gloriae nisi
in generali attributo. de quo continuo subdit. Et est vita: quia actio intellectus vita &c. Et sicut po
suit hoc Philosophus de homine & bene, sic posuit de corpore caelesti ratione suae animae, ponendo ips
sum esse corpus animatum. Sic igitur patet quomodo perfectio secundum finem vltimum con-
sistit in operatione siue actione illorum quae non attingunt essentiam primi, nisi in aliqua eius effi-
gie, & in homine secundum statum vitae praesentis. Non quia illa sit vltimus finis, sed quia per ipsam ha
betur & conseruatur illa assimilatio, quae non ex se, sed ex ordine ad finem extra, quem non attin-
git in substantia, dicitur vltimus finis. In deo autem & in beatis contingit illa perfectio per hoc quod nudam
diuinam essentiam attingunt sua actione intellectuali & voluntaria: sed deus per essentiam & es-
sentialem identitatem intelligentis & intellecti, volentis & voliti: & ideo ipse solus essentialiter & per
essentiam suam est beatus: quilibet autem alius beatus per eandem essentiam, sed per eius participa-
tionem non per identitatem: & ideo participatiue solum, etsi per essentiam non suam, sed diui-
nam. Per dicta plane patet quomodo intelligendum est illud dictum Philosophi. Omne habens actio
nem siue operationem est propter illam vt propter finem suum, quoniam non habet hoc intelli-
gi de actione qua res non habens perfectionem mouetur ad ipsam acquirendam: si non per eam
simul conseruet acquisitam: quemadmodum deambulatio est actio qua sanitas acquiritur: & cessat
ipsa acquisita. Talis enim actio deo non conuenit: vt dicit Philosophus alibi in secundo caeli & mun-
di: vnde ratio vltima assumpta erat & patet per hoc responsio ad illam. Sed habet intelligi de actio-
ne qua acquirit suam perfectionem siue non statim, sed per motum & successionem acquirendo
eam prius non habitam, & similiter conseruando: quemadmodum habent eam & acquirunt indiui-
dua generabilium & corruptibilium, & similiter conseruant: vel licet non acquirendo prius non ha
bitam conseruando tamen eam habitam, quemadmodum habent eam corpora caelestia secum
dum Philosophos: siue statim acquirendo eam sua actione per alium: & per actionis eiusdem im-
mutabilitatem eam conseruando: quemadmodum habent eam beati deo se non naturaliter sed vo
luntarie intellectui eorum praesentando: vel non acquirendo: sed naturaliter eam sua actione ha-
bendo & conseruando: quemadmodum habet eam solus deus. Nec est intelligendum quod res est pro
pter huiusmodi actionem vt propter suum finem essentialem: sed vt propter finem necessarium
ad illum finem alium, vel qui est ipsa diuina essentia immediate, vel qui est aliqua effigies vel si-
militudo vel imitatio eius, non attingendo illam essentiam secundum modum supra dictum: vt
in sequenti quaestione amplius dicetur. sine quo quidem fine necessario finis ille essentialis vel alius
sub eo, esse non habet nec conseruari. Vnde operatio illa est finis sub fine ordinatus ad finem princi- Bb39r
palem in quo consistit ipsa perfectio esse rei. Sed intelligendum quod aliter actio in deo est ad huiusmodi
finem, qui est perfectio sua in esse: aliter vero actio in creaturis. Quia (vt dicit Comment. in exposi
tione dictae propositionis) actio entium quae non sunt semper entia (Verbi gratia hominis actio) pri-
ma intentione est propter aliud, secunda propter se. In rebus autem diuinis econuerso actio earum
est prima intentione propter suum esse, & secunda propter aliud. Et hoc (vt dicit) exponendum & de
clarandum est in scientia vniuersal scilicet in Metaphysica: & debet sic exponi, vt puto: quod actio dei essentia
lis intelligere & velle est deo prima intentione propter suum esse: quia cum sit primum ens: & ideo
in eo quod est res & natura quaedam, non ordinatur ad aliud, neque est propter aliud ad quod ordina
tur sicut in terminum & finem: in gradu naturae perfectionem non habet in ordine ad aliud. Et
ideo actio sua prima intentione non potest esse nisi propter aeternitatem sui esse. Et quia bonitatis
suae est, vt fiuat ab ipso esse aliorum entium sua actione voluntaria & intellectuali: & acquiratur eis
perfectio sua, secundum quod possibile est eis: Quod enim habet actionem ex se, in se habet actionem
in alio: & non est hoc nisi spirituale & incorporeum vt solus deus: Actio vero non solum genera-
lis & corruptibilis: sed etiam cuiuslibet creaturae prima intentione est propter aliud a se, quia su-
per ipsam est res & natura alia a se, ad quam ordinatur sicut in terminum vltimum secundum
gradum naturae: tale autem necessario est primum in intentione, & omne aliud sub ipso existens se-
cundum intentionem, vt velit hoc propter illud: quia cum persectio creaturae non attingentis di-
uinam essentiam sit aliqua effigies, & non habet rationem effigiei qua est res absolute, sed sub ra-
tione qua est illius effigies, quod habet rationem finis, hoc est ei ex ordinatione ad vlteriorem finem
Oportet ergo quod ille primo intendatur, & perfectio rei in suo esse secunda intentione. Et secundum
hoc caelum mouetur prima intentione propter suum amatum & desideratum, secunda vero intentio-
ne propter esse sui perfectionem, vt assimilationem ad ipsum sibi possibilem per naturam acquirat.
& istae sunt duae eius intentiones per se. Tertio autem, sed per accidens, intendit generationem in-
feriorum. secundum quod determinat Auicen. in nono Metaphysicae. Similiter etiam est in persectio-
ne creaturae intellectualis in gloria, quod habet duplicem intentionem praedictam. Cum enim sua per
fectio sit similiter in quadam perfecta assimilatione ad diuini esse perfectionem, in eo videlicet quod
essentiam illam attingit per intellectum & voluntatem quadam participatione tantum, & vnione gratiae
non naturae: nec habeat ista assimilatio in eo quod est quaedam participatio, rationem perfectionis, nisi
quia est effigies quaedam imparticipati quod ei respondet, non secundum aliquam rationem abso
luti, quia participatum inquantum participatum ens, respectum quendam ponit ad imparticipa-
tum a quo dependet in esse, quod respectu illius necessario habet rationem finis, & non illud quod
ordinatur ad hoc: oportet igitur quod talis natura quantumcunque beata prima intentione agit actio
nem intelligendi & volendi propter aliud, scilicet propter perfectionem in beatitudine dei, secun-
dum actionem illius intelligendi & volendi, & secunda intentione propter perfectionem sibi pro-
priam in esse, & in propria beatitudine. Et propter hoc omnis creatura plus appetit persectionem
quae est in esse dei, quam quae est in seipsa: & omnis creatura intellectualis plus appetit & diligit appeti
tu naturaliter ordinato beatitudinem & bonum dei, quam beatitudinem & bonum proprium. Et est
beatitudo dei qua sibiipsi perfecte conformatur per actum intelligendi, & in seipsum quodam-
modo perfecte transformatur per actum volendi (vt magis videbitur in quaestione sequenti) finis
vltimus omnis alterius perfectionis quae est in creaturis, & complementum omnis actionis &
operationis, propter quam est omnis actio & operatio, siue in deo, siue in creaturis: vt finis iste,
qui est diuina perfectio, qua deus ipse est deus sua totalitate & per esse suum in intellectu, sit cau
ia omnium causarum: & in alio genere causae, & in eodem tam in deo quam in creaturis sit etiam quo-
dammodo causa suiipsius: vt ipsa sit causatum quodammodo suiipsius, & aliarum causarum:
non quo ad esse suum in intellectu: quo ad illud enim sicut quo ad rationem suae causalitatis, sem
per est prior, & causa causarum: nec quo ad esse suum in natura & essentia, siue existentia sua:
hoc enim habet ex se, inquantum est ipsa diuina essentia: quae nisi sic haberet esse in effectu ex se &
primo, nec posset in se habere rationem causalitatis primae: sed si haberet oporteret illam habere ab
aliquo alio, a quo haberet esse in effectu: secundum quod haec omnia patent ex iam expositis: Sed est
solum quasi causatum sui, & aliorum quo ad esse suum in eis quae sunt subiecta ei & perfecta ab
pso sicut a fine, secundum modum praedictum, vt idipsum quod est finis per esse suum quod habet in
se & ex se, licet per multa media vel secundum rem vel tantum secundum rationem differentia, est cau
sa siue principium esse sui in eo cuius est finis & perfectio. & sic secundum aliud & aliud esse secundum Bb39v
rationem est causa & causatum suipsius. Vnde & quia causatum semper habet reduci ad cau-
sam finis huiusmodi secundum esse quod habet in sibi subiectis, habet reduci ad seipsum, secundum
esse quod habet in se. Vt secundum hoc ad principalem quaestionem: dicendum sit quod simpliciter & absolute britudo
dei, non tantum dei, sed & omnium beatorum, sit ipsa diuina essentia sub ratione boni simpliciter: se-
cundum quod est aliquid secundum se, & ex se existens in effectu, habens ex se rationem causalitatis
suae, finalis scilicet, quae est prima, & suprema omnium & nobilissima: ita quod si deus habet se in ra-
tione triplicis causae, finalis, efficientis, & formalis, ratio causae finalis in eo nobilissima est. Propter
quod dicit Auic. septimo Metap. Si de vnaquaque causarum esset scientia per se, nobilior inter eas
esset scientia de finali, & ipsa esset sapientia. & haec etiam nobilior est reliquis partibus huius scientiae.
Et postquam diuina essentia secundum se, sub ratione qua est bonum simpliciter, absolute & simpliciter sit
ipsa beatitudo omnium beatorum, beatitudo dei habet esse modo supremo per hoc quod habet esse in eo mo-
do supremo vt perfectio eius. Vnde etiam dicit Philosophus in secundo caeli & mundi: quod bonum
completum est vnum. & vt dicit ibi Comment. omnia alia entia non intendunt nisi vt assimi-
lentur perfecte nobili, quod est deus, secundum quod in natura eorum est acquirere de assimilatio-
ne. Vnde & sub perfectione eius est perfectio intellectualium creaturarum in gloria, & sub illa
etiam daemonum in effigie & similitudine quadam secundum scientias speculatiuas rerum creata
rum, & ipsius dei, quantum in creaturis intellectu potentia naturali possit cognosci, & sub illa corporum
caelestium ratione qua animata sunt, secundum opinionem Philosophorum, & sub illa hominum
secundum statum naturae in praesenti vita, & sub illa corporum caelestium ratione qua corpora sunt
& sub illa sensibilium, & sub illa vegetabilium, & sub illa mixtorum inanimatorum, & sub illa ele-
mentorum, & sub illa primae materiae: secundum quod de omnibus istis perfectionibus debet haberi
disputatio specialis in propriis locis. Et posuerunt Stoici in gradu quolibet perfectionis in singu-
lis praedictis rationem beatitudinis. secundum quod dicit Comment. versus finem. x. Ethicorum. Se-
cundum Stoicos secundum naturam viuere beate viuere est, vt sit felicitas extremum naturalis
appetitus, qua sortita natura finem habet, & nihil amplius desiderat praeter retinere bonum ipsi
& non perdere. Hoc autem existit & irrationalibus: participant ergo & irrationalia felicitatem, &
eadem ratione omnia alia sub ipsis, vt patet ex dictis. Sed Philosophus perfectionem dictam in
non intellectualibus, beatitudinem esse negat dicens. Diis omnibus vita bona, hominibus autem inquan-
tum similitudo quaedam talis operationis existit: aliorum autem animalium nullum felix: quia nequa
quam communicat speculationem. Sed disputatio super hoc est de nomine tantum.

16 ⁋ Ad primum in con-
trarium: quod procedit ab alio, ab eo perfectiornem recipit, & non est sua perfectio: Dicendum est se-
cundum praedicta, quod non est perfectio eius vt finis per essentiam, sed vt finis necessarius. Non enim in
alicuius desiderio, siue fuerit creatum, siue increatum, principaliter intenditur eius actio, neque aliquid
acquisitum per actionem seu operationem, quid scilicet simpliciter per ipsam habet esse in effectu aut
in ipso operante, sed ipsum bonum simpliciter, quod est ratio omnis boni, cuiusmodi est ipsa diuina essen-
tia sub ratione boni simpliciter, & vniuersalis boni considerata, quemadmodum posuit & optime Pla-
to: quod vt est boni huius vel illius, vt ipsius dei vel creaturae, ordinatur ad seipsum vt est secundum
se bonum, sicut dictum est. Quia enim est bonum huius vel illius, hoc consistit in quadam conformitate
& assimilatione secundum actum vel operationem ad illud secundum se consideratum quod principali
ter intenditur. Et propter illud intentio cuiusque inquantum illud est suum bonum, est assimilari illi vt ipsum
sit in illo & ille in ipso, secundum quod possibile est, & perfectius esse habet vel per essentiam & essentia
liter, vel per essentiam & participatiue, vel per similitudinem & participatiue tantum, vt patet ex praedictis.
Et quia ista assimilatio non sit nisi per rei actionem: tertio in intentione cadit actio vt necessario ad illam
tanquam motus quidam atque transitus & seruitium siue instrumentum in illud quod principaliter intenditur.
Ad quod cum peruenitur per intellectualem operationem & voluntariam, tunc intellectualis natura omnino oc-
cupatur circa hoc & sistit per intentionem. Sed tamen ex illo prius secundum ordinem quendam proue-
nit hoc quod inferius est in ordine rationis, tanquam necessarium ad perueniendum in illud. & hoc est assi-
milare illi secundum possibilitatem. vt dicit Auicen. ix. Metaph. Illud autem necessarium etsi pro
cedat ab eo cuius est, siue sit operatio, siue assimilatio, & ex hoc non potest habere rationem perfe
ctionis, vt procedit obiectio: inquantum tamen assimilatio respicit id cui assimilat, & est quasi ipsum in
illo cui assimilat: bene potest assimilatio ipsa, & similiter actio per quam habetur, habere rationem
perfectionis eius a quo quodammodo procedunt, etiam etsi illa assimilatio omnino accidentalis sit
quemadmodum in illis quae diuinam essentiam immediate non attingunt, ex hoc habet ratio-
nem magis nobilis quam sit ipsa substantia cuius est vt possit dici eius perfectio.

17 ⁋ Ad secundum quod Bb40r
ola diuina essentia fruendum est, & tale est ipsa beatitudo: Dicendum quod verum est tanquam id quod pri
mo intenditur, & in quo vltimo sistit propter se tanquam in fine vniuersali omnium. Sub isto tamen or-
dine beatitudo rei vt est huius vel illius, consistit in modo habendi illam per quandam conformi
tatem & assimilationem in modo habendi illam in se diuersimode in deo & in singulis speciebus
creaturarum, & etiam in actionibus suis quibus acquirunt vel habent huiusmodi assimilationem, vt dictum
est: & iam amplius dicetur.

18 ⁋ Ad illud quod finis praecedit omnem operationem, & ita id quod est ipsa
beatitudo: Dicendum quod verum est maxime de vltimo fine per essentiam, qui non tam praecedit ordine
quodam secundum suum esse in effectu, quam & in intellectu omnia alia quibus deuenitur ad ipsum quod est
vnicum desideratum, & omnia alia sunt quasi fluxus ad ipsum, vt dicit Auie. Nihilominus tamen
alia sub illo fine simul bene possunt habere rationem finis. vt patet secundum determinata.

19 ⁋ Ad illud, quo
non est actio nisi propter aliud intenta. &c. Dicendum quod verum est de omni genere actionis secundum praedetermi
nata, & ideo nullo modo habet rationem vltimi, nec rationem perfectam beatitudinis. Potest tamen ha-
bere rationem finis sub fine, & sic beatitudinis. vt dictum est.

20 ⁋ Ad aliud quod res integra bonitate
vt deus non indiget operatione qua sit bona: Dicendum quod duplex est operatio, secundum praedicta, quae-
dam qua beatitudo habita conseruatur. talis operatio deo convenit, & in tali consistit sua beatitu-
do, vt patet ex praedetermiatis. Alia vero est opeatio qua beatitudo acquiritur siue conseruetur cum
hoc siue non, & siue aliquaudo prius fuerit non habita siue non . Sine tali operatione deus habet
suum bonum & suam beatitudinem, quia eam habet naturaliter per realem identitatem qua ipse est sua
beatitudo, licet sub ratione beatitudinis siue beatificantis & beatificati non habet eam, nisi per suam
operationem qua sibiipsi vnitur vt differens a seipso secundum rationem beatificantis & beatificati. Vnde
quod diximus supra secundum philosophum, quod deus sua intellectuali operatione acquirat suam beatitudinem: ipse ibi large
loquitur de acquisitione, accipiendo acquisitionem pro actionis necessitate sine qua deus suam beatitudinem
habere non potest sub ratione beatificantis, vt dictum est. Quaedam autem alia habent eam per suam operatio
nem qua sibi eam acquirunt meritorie cum gratia, vel perfecte attingendo diuinam essentiam, vt beati
in gloria, vel imperfecte attingendo solam eius similitudinem, vt homines in praesenti vita per gra-
tiam fidei, vel ex puris naturalibus secundum philosophos. & hoc non attingendo diuinam essentiam
nisi in aliqua eius similitudine. Et hoc bene exprimit philosophus litera sua qua dicit. Nobile per-
fecte completum est illud quod est nobile sine actione, & sine operatione qua acquirit nobilitatem:
& illud quod est propinquum nobili, est illud quod acquirit ipsum vna actione parua. Vbi dicit Commen.
lllud quod acquirit nobilitatem perfectam sine actione, est illud cuius actio est sua substantia, scilicet
intellectus abstractus, & omnia alia quae dicuntur esse huiusmodi non dicuntur nisi per similitudi-
nem. Aduerte quod dicit acquirit sine actione, loquendo de acquisitione coniter dicta quae non est sine actio-
ne qua habetur, & de actione qua proprie acquiritur. Vnde & secundum diuersos modos habendi huiusmodi
bonum secundum possibilitatem suae naturae, distinguit quatuor ordines rerum, quorum quilibet ha-
bet latitudinem praeter vltimum: quorum primus (vt dicit) est ordo entium, quae comprehendunt nobi
litatem perfectam absque operatione, & diuersificantur secundum magis & minus. Haec autem sunt
entia abstracta, vt sunt intelligentiae: quae secundum Philosophum, dii sunt, omnes habentes vnum primum
& supremum in isto ordine: quem ponit esse perfectissimum: & omnes ponit esse beatos per essen
tiam & essentialiter, & nullo modo participatiue neque per acquisitionem, sed tamen per eorum, propriam
intellectualem opeationem, secundum quod dicit in x. Ethicorum. Perfecta felicitas quoniam speculatiua quae
dam est operatio, & hinc vtique apparebit. Deos enim magis suspicati sumus beatos & felices esse
&c. Secundus ordo est eorum quae appropinquant perfectae nobilitati per operationem. & hoc duo-
bus modis. Aut per modicam operationem, & hoc non inuenitur nisi in corporibus caelestibus, &
non est nisi primus orbis qui mouetur motu diurno. Quia enim est nobilius eorum quae sunt
illius generis: necesse est vt acquirat nobilitatem quae est in illo genere vnica actione: secundum quod il
lud quod est paucarum actionum est melius quam illud quod plurium. Aut per multam operationem, &
inuenitur in corporibus caelestibus aliis, & in nouissimo eorum quae sunt hic, scilicet in homine.
Tertius est ordo eorum quae non possunt apprehendere nobilitatem propinquam nobilitati per
fectae neque multa operatione neque modica, sed tamen comprehendunt nobilitatem minorem pro-
pinquam perfectae nobilitati: & sunt alia a corporibus caelestibus & hominibus praeter terram.
Quartus ordo est terra: quae non potest comprehendere nobilitatem per operationem, sed fere per
quietem tantum.

21 ⁋ Ad duo vltima argumenta quod operatio non est vltimus finis, ergo nec beatitudo: Di-
cendum quod verum est perfectam rationem beatitudinis habendo. Aliquam tamen rationem eius ha
bet etiam cum praecise accipitur, vt patet ex iam praedeterminatis.