Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe9255

Sources:

Bb: Badius1520b

B34r

1
Irca quartum arguitur quod beatitudo dei qua ipse dicitur beatus, non consistat in vno: sed
in pluribus differentibus ratione etsi non re. Primo sic. deus non est beatus nisi
intelligendo & volendo seipsum: quia beatitudo dei consistit in sui fruitione: quae
non est nisi in actu intelligendi & volendi. Actus intelligendi seipsum aut volendi non
perficitur nisi ex intelligente & volente & intellecto & volito, quae inter se ratione differunt:
& etiam ab actu intelligendi & volendi: vt patet secundum supra determinata. ergo
&c.

2 ⁋ Secundo sic. si brintudo dei consisteret in aliquo vno, illud non potest esse nisi summum bonum quod ipse
est: quia beatitudo habet rationem finis: & summum bonum est id quod habet rationem finis respectu omnium alicrum a
se siue re differunt ab ipso, siue ratione, vnde etiam est finis respectu actus volendi: vt iam dictum est su-
pra. Sed in illo bono solo secundum id quod est non consistit dei beatitudo: quia omnino illud est in ipso, & ha
bet illud in se ex natura sua. & non consequitur ex actu intelligendi vel volendi: immo est mouens sicut obiectum
ad eliciendum actum intelligendi & volendi: beatus ergo esset deus non per suum actum intelligendi: quod falsum
est: quia tunc in eo quod est beatus esset similis dormienti: & ita non in nobiliori dispositione secundum philosophum
d. Ethico. &. xii. Metaphysicae. quod repugnat beatitudini. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod in illo solo consistit
beatitudo quod habet rationem finis & vltimi: quia illud solum habet rationem optimi. Si ergo essent plura ali
qua in quibus consisteret beatitudo, & haberent rationem finis: cum omnis multitudo reducitur ad vnitatem aliam
ab eis: vel quae est alicuius in eis: reducerentur ergo illa ad vnam quae haberet rationem finis respectu omnium illo
rum. tale autem dicimus esse id in quo consistit beatitudo. ergo &c. Bb34v

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod cuiusque beatitudo in hoc consistit quod scilicet consequitur finem omnium vl-
timum, non quocumque modscilicet in aliqua eius similitudine, sicut consequuntur ipsum inaiata: neque in ratione mouen-
tis & influentis aliquod in ipso: sed in hoc quod consequitur ipsum in eius natura & essentia, non quocumque
modo: sed in ratione beatificantis: hoc est in ratione perficientis seipso vt cui ipsum illabitur: & econverso cui
ille immergitur. Illabi autem beatificans natura (cuiusmodi non est nisi solus deus: vt iam infra videbitur) potest cre
aturae per suam essentiam dupliciter. Vno modo vt naturam conseruans in esse. Alio modo vt perficiens ipsam in
bene esse. Primo modo illabitur omni creaturae intimando se essentiae illius, inquantum deus intimior est cui
libet creaturae quam ipsa sibi: sicut debet declarari loquendo de modo essendi dei in creaturis. Sic autem
non beatificat: quia sic omnis creatura esset beata: immo oportet quod beatificans beatificato sic illabatur per
suum actum: vt vice versa beatificatum possit se immergere & transferre per suum actum in ipsum beatificans: vt per
hoc mutuo fiant intima sibi & idipsum inquantum patitur rerum natura, in quo quietatur appetitus
beati: quia nihil restat ei ad quod tendat vlterius. & hoc modo illabendo perficit quo ad bene esse. Actus
autem quo natura beatificabilis se possit immergere, non est nisi actus voluntatis aut intellectus: eo
quod secundum praedicta natura beatificabilis non est nisi natura intellectualis: cuius non sunt nisi duo
actus. Vnus voluntatis: & alter int ellectus. Ex quibus actus intellectus inon perficitur per se intendendo
ad aliud: sed in recipiendo in se aliu d. Sed actus voluntatis per se perficitur tendendo in aliud vt in
finem. Ad hoc ergo quod finis beatificet, necessario requiritur actus voluntatis quo se beatificatum transsert
in finem sese quasi immergendo illi & intimando, & idipsum faciendo secundum quod possibile est: vt iam infra
videbitur. Voluntas autem in actum suum procedere non potest nisi obiecto sibi praesentato per cognitionem in in-
tellectu: quia voluntas non mouetur nisi ad bonum cognitum. Ad hoc ergo vt beatificans beatificet ad actum
voluntatis perficiendum, praeexigitur actus intellectus quo beatificans sese praesentat voluntati: qui cum non
perficiatur nisi in recipiendo in se obiectum quo mouetur: vt actus intelligendi ipsum & cognoscendi ex
eo eliciatur: vt habitum est supra: recipere autem non potest ipsum naturaliter: vt naturaliter ei praesen-
tetur seipso: quemadmodum sensibile e xtra praesentatur sensui: aut intelligibile nostro intellectui in phanta-
smate: aut intellectui angelico per er species: aut per habitus naturaliter contentos in ipso: oportet ergo
vt ipsum recipiat supnaturaliter sese voluntarie visui intellectus aperte per suam speciem praesentan
do: secundum quod dicit Augustinus de vidend o deum. Si vult videtur, si non vult non videtur. vt sic inquantum beatificans
illabatur principaliter intellectui r aturae intellectualis notitiam suam in ipsum causando. Et secundum
hoc dicendum est ad quaestionem: quod beaititudo dei sicut & cuiusque alterius non consistit in vnio scilicet in praesentia
ipsius beatificantis: sed requiritur cum hoc duplex actus circa beatificans ex parte beatificat. scilicet intellectus
& voluntatis: quamquam in deo haec tantum clifferant ratione: in creaturis vero secundum rem.

5 ⁋ Et secundum hoc
toncedenda sunt duo argumenta ad primam partem adducta.

6 ⁋ Ad argumentum in oppositum: quod id in quo consistit beatitudo, habet rationem finis
vltimi: & illud non est nisi vnicum: Dicendum quod beatitudo dei consistit in aliquo dupliciter. Vno modo
vt in eo quod per se & principaliter lbeatificat. Alio modo vt in eo quo vniuntur beatificans & beatificatum. Pri
mo modo beatificans finis est vltimus & tantum vnicus: & sic inquantum consistit in tali, consistit in vnico. Secun-
do modo beatificant aliqua quae sunt vt finis sub fine: & sunt duo actus btinficat. scilicet intellectus & voluntatis. Et
inquantum beatitudo consistit communiter in isto & in illo, btitudo necessario consistit in pluribus, secundum
rationem in deo, secundum rem in creaturis: secundum quod haec melius patebunt in quaestionibus sequentibus.