Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe9106

Sources:

Bb: Badius1520b

B33v

1
CIrca tertium arguitur quod tres personae non sint vnus beatus: sed tres beati: Pri-
mo sic. beatitudo rei consistit in suo actu perfecto respectu obiecti optimi, secundum
philosophum. x. Ethicc. quod ergo beatus denominetur beatus: hoc est a sua actione. sed de
nominatio diuinaru personarum ab actione secundum quod est actio egrediens, sit in plu
rali. secundum quod dicimus quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres creantes, non autem
vnus creans. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. bene dicitur quod pater & filius & spiritus sanctus
sunt beati: & sunt tres: quare sunt tres beati. Vel sic. si sunt beati: aut ergo vnus beati: aut plures
beati. sed illa propter incongruitatem non recipitur quod sint vnus beati. ergo debet dici quod sunt plures
beati. & non nisi tres. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est. quod pater & filius & spiritus sanctus non minus
sunt vnum in beatitudine quam in aeternitate & potestate. sed propter identitatem in illis pater & filius
& spiritus sanctus dicuntur non tres aeterni vel potentes: sed vnus aeternus & vnus potens: vt habe-
tur in symbolo Athanasii. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: secundum inferius determinanda in quaestionibus de modo loquem
di de deo & de diuinis praedicationibus, quod circa praedicationem eorum quae conveniunt communiter tribus personis,
regula est quod denominationes quae siunt ab eis per adiectiua nominia vel participia: quando illa pure adiectiue
tenentur: tunc semper pluraliter de tribus personis dicuntur: & hoc quia tres personae sunt ipsum substantiuum
eius: & adiectiua vt adiectiua substantiuo debent conformari in nunero sicut in genere & in casu. & ideo
bene dicitur quod pater & filius & spiritus sanctus sunt aeterni: hoc est personae aeternae: & similiter quod
sunt beati: hoc est personae beatae. Quando vero tenentur substantiue, tunc non dicuntur de pluribus Bb34r
personis nisi singulariter & non pluraliter. Et hoc ideo, quia secundum eandem rationem pluribus conveniunt
Vnde non bene dicimus quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres aeterni: sed solummodo quod sunt vnus
aeternus. Tunc autem tenentur substantiue, quando eis adiugitur aliquod adiectiuum adiectiue retentum, cuiusmodi
est vnus duo vel tres vel plures: & non excipiuntur ab illa regula: nisi duo casus in quibus pluraliter
denominantur plures personae ab eo quod eis convenit coniter: quorum vnus est: quando denominatio significatur verbaliter
quemadmodum significatur in participio. Vnde bene dicitur quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres creantes: sicut
dicitur quod sunt tres quid creant. Et forte non ita bene dicitur quod sunt vnus creans: sicut non bene dicitur quod pater & fi
lius & spiritus sanctus sunt qui creat. Et hoc ideo, quia secundum supra determinata omnis actio diuina vt agenti
attribuitur supposito secundum rationem suppositi: & ab actu denominatur secundum quod ei attribuitur & ab ipsa
egreditur siue procedit. Quare cum egreditur ab eis vt sunt plures agentes, pluraliter ab actu significato sub
ratione actus denominantur, etiam si sit vna ratio agendi in pluribus: vt est diuina essentia sub ratione alicuius
attributi, vt habitum est supra. Alius vero casus est, quando ratio secundum quam procedit actio a pluribus:
non habet penitus & omnino rationem vnius & eiusdem: immo quodammodo plurium: qualis est ratio con-
munis voluntatis patris & filii in spirando spntum sctantm, non enim est ratio spirandi ambobus vt est vo
tas simpliciter & absolute: sed vt est voluntas concors. & sic vt quodammodo respicit plures: sicut quo-
rum est: sic quodammodo habet rationem pluris. Propter quid secundum quosdam non bene dicitur quod pater &
filius sunt vnus spirator sed duo spiratores, de quo erit sermo amplior inferius.

5 ⁋ Descendendo
igitur ad propositam quaestionem: Dico quod beatitudo quia significat per modum habitus non actus: & secundum
vnam & eandem rationem convenit tribus personis: quia ratione actus intelligendi & volendi omnino vnius &
eiusdem vniformis in tribus, quo assequuntur obiectum beatificans: vt iam infra dicetur: Qui etiam etsi ponuntur se
cundum quosdam esse de ratione beatitudinis, adhuc convenit tribus secundum eandem rationem omnino scilicet ratione
diuinae essentiae vt habet rationem potentiae volitiuae vel cognitiue: Idcirco simpliciter & absolute dicen
dum quod pater & filius debent dici vnus beatus & non tres beati.

6 ⁋ Ad primum in oppositum: quod beatitudo consistit in actu: Dicendum quod & licet beatitu
do principaliter constaret in actu, & ab actu ipso diceretur quis beatus: quia tamen denominatio ista significatur nomina
liter: & per modum habitus: & eadem est penitus ratio in tribus eliciendo illum actum: ideo non debent ab illo
actu dici pluraliter tres beati: sed vnus beatus.

7 ⁋ Ad secundum quod pater & filius & spiritus sanctus sunt beati
&c. Dicendum quod bene dicitur quod sunt beati: quia ly beati pure adiectiue tenetur: & per eandem rationem bene dicitur
quod sunt tres & hoc praedicando vtrumque diuisim. Sed tamen non sequitur coniunctim quod sint tres beati: quia non secundum
eandem rationem habent quod sunt beati: & quod sunt tres: quia sunt brim ratione vnius & eiusdem quod est eis commune
vt dictum est: sunt vero tres ratione differentium proprietatum. Et ideo in proposito non sequitur ex diuisis coniunctum
sicut non sequitur: iste est albus, & est monachus: igitur est albus monachus: quia est albus ratione corpora
lis dispositionis: est vero monachus ratione regularis professionis. Est etiam in se falsa ista coniuncta, pa
ter & filius & spiritus sanctus sunt tres beati: quia ly beati tenetur substantiue: & ideo significatur ipsa beati
tudo plurificari in sua essentia secundum personarum pluralitatem in earum personalitate. quod falsum
est: vt patet ex supra determinatis.