Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe8976

Sources:

Bb: Badius1520b

B33r

1
CIrca secundum arguitur quod tres personae diuinae non sunt vna beatitudine beatae. Pri-
mo sic: quemadmodum non intellectualia, quae non sunt nata esse beata, se habent ad at
tingendum secundum aliquam assimilationem ipsum beatificans: sic intellectualia se haben
ad attingendum ipsum in seipso vt est beatificans. sed illa secundum diuersas ra-
tiones perfectionum in natura & essentia sua diuersam eius assimilationem assequuntur.
ergo similiter & ista diuersam beatitudinem in illo assequuntur. sed diuersae per
sonae in personalitate sua diuersas habent rationes perfectionum: quia diuersas personales proprietates
personarum constitutiuas. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Beatitudo est finis beati non consumens sed consum.
mans. Dicente Augustinus xix. de ciui. de. Einem hominium dicimus non quod consumatur vt non sit: sed quod perficiatur
vt plenum sit. sed consummans & perficiens personam secundum quod persona est, non est nisi proprium ei: quia essen
tia deitatis quae communis est vt persona constituatur: quasi recipit in se rationem personalis proprietatis: Bb33v
vt infra debet exponi. sed quod est proprium personae, diuersum siue differens est in diuersis personis. er-
go &c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam deus non beatificatur nisi per suos actus intelligendi & volendi: qui-
bus assequitur ipsum beatificans: vt iam videbitur. Actus intelligendi & volendi idem est in tribus
personis: quia essentiales sunt: vt habitum est supra. per actum autem eundem non assequitur nisi idem ob-
lectum. idem est ergo beatificans siue quo sunt beatae tres personae. sed in hoc consistit vnitas bea-
titudinis. ergo &c.

4
⁋ Notitia vnitatis in hac quaestione dependet a cognitione eius quod quid est in bea
titudine: quid scilicet sit re, quod determinabitur in sequentibus quaestionibus. Et quantum pertinet ad praesens, vt
in summa sit dicere: beatitudo nihil est aliud re quam ipsum obiectum volitum: vt summum bonum: vel
ipse actus volendi aut intelligendi ipsum sub ratione summi boni: aut ipsa assecutio illius boni per
actum intelligendi aut volendi. Et quocunque modo contingat aut se habeat res, cum actus intelligen
di aut volendi vnus sit & idem tribus personis, & actus vnus & idem non habet nisi vnum & eu-
dem terminum quem per actum assequitur ille cuius est actus: vt ipsa assecutio non sit nisi vna: sicut non
est nisi vnum obiectum, scilicet actus & terminus: necesse ergo habemus ponere quod in deo beatitu-
do sit vna & eadem: & quod vno & eodem ipsae tres personae diuinae beatae sint.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod non beata secundum diuersas perfectiones natu-
rales assequuntur diuersas assimilationes ad bonum beatificans: ergo & ipsa beata diuersas beatitu-
dines: Dicendum quod licet ratio aliquo modo posset concludere ex parte creaturarum beatarum eo
per earum beatitudo consistit in quadam assimilatione ad ipsum beatificans, vt infra videbitur: il
la autem assimilatio est diuersa & diuersorum graduum secundum gradus meritorum: & sic in diuersis bea-
tis sunt quodammodo diuersae beatitudines: quia diuersimode assequuntur idem bonum beatificans: vt
infra patebit: tamen nullo modo potest concludere ex parte diuinarum personarum: eo quod earum bea-
titudo consistit in assequendo per actum intelligendi & volendi bonum beatificans, non in quadam
vnione & assimilatione: sed in plena & perfectissima identitate: vt dictum est iam, & iam infra ampius di
cetur. Quia cum illud beatificans in quo est ista identitas personarum in eo quod sunt beatae, non est ni-
si vnum & idem, neque similiter ipsa identitas in beatitudine: quare neque ipsa eorum beatitudo. & sic non
est simile quod inductum est pro simili.

6 ⁋ Ad secundum quod beatitudo est finis consummans & perficiens
Dicendum quod duplex est consummatio: quaedam qua perficitur res in esse: & quaedam qua perficitur
& consummatur in bene esse. Consummatio primo modo non est ipsa beatitudo: sed illud quo res
habet esse id quod est in se. & talis consummatio in diuina persona est ipsa personalis proprietas
eius, & differens in diuersis personis, de qua processit obiectio. Consummatio vero secundo modo
est ipsa beatitudo, siue sit rei a qua differt per essentiam: vt contingit in beatitudine creaturarum
siue rei cum qua est idem per essentiam: vt contingit in beatitudine dei. & non est haec beatitudo
alicui personae, propria, sed communis tribus: sicut & bonum essentiale in quo, consistit diuina beati-
tudo: vt infra amplius patebit.