Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe8817

Sources:

Bb: Badius1520b

B32v

1
Irca primum arguitur quod deus non possit dici beatus, siue quod beatitudo non sit in deo.
Primo sic. Beatitudo secundum Philosophum primo Ethicorum, est praemium vir
tutum. Praemio autem respondet meritum. Deo autem non conuenit aliquid me-
reri: quia hoc est indigentis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. secundum Boethium. iiii. de con-
solatione philosophiae. Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione per-
fectus. in deo autem non potest esse aliqua aggregatio: quia ipsa non est sine con-
positione: quae non est in deo secundum praedeterminata. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. bea
titudo finis est eius qui est beatus. deo autem non est aliquis finis: immo ipse est omnium finis. ergo
&c.

4 ⁋ In contrarium est illud quod dicit de deo Apostolus primae Timoticorm vltimo. Beatus &lo-
lus potens. ergo &c.

5 ⁋ Dicendum quod ex hoc dicitur beatus quicumque beatus est, quod perfecte attingit & al
sequitur bonum in quod sicut in vltimum tendit appetitu ex ratione naturae suae sibi debito. Bb33r
Vnde dicit Augustinus x. &. xiii. de Tri. Beatus est qui omnia habet quae vult, & nihil vult male. Nunc autem
licet bonum in quod sicut in vltimum tendunt omnia, siue naturali, siue animali, siue voluntario appeti
tu, sit summum bonum quod deus est (vt habitum est in parte supra: & inferius debet declarari suo loco-
aliqua tamen etsi ipsum attingant secundum quod gradus naturae suae requirit, beata tamen esse ex hoc
non dicuntur: eo quod perfecte illud bonum non attingunt neque nata sunt attingere: hoc est, secundum
id quod illud bonum est in sua natura & essentia, sed solum imperfecte: & hoc est, in aliquo gradu per
fectionis sibi debitae: qua aliquam effigiem particularem diuinae bonitatis in se assequuntur: ad quam
suo appetitu naturali tendunt determinate: & in ipso adepto quiescunt, nihil vlterius appetendo
Et talia sunt omnia praeter illa quae sunt intellectum habentia. Intellectum autem habentia ipsum non
attingunt secundum quod gradus naturae suae requirit, ipsum perfecte assequendo in aliqua effigie & si
militudine eius particulari: siue fuerit in seipsis siue in aliis: sed solummodo ipsum perfecte assequen-
do secundum illud quo habet esse bonum. in natura & essentia sua: & hoc quia natura intellectua
lis in hoc excedit creaturam non intellectualem in appetitu, quod omnis alia creatura appetitu suo ten
dit in aliquod particulare bonum: & ad hoc determinatur vel ex natura, vt habentia appetitum
absque cognitione: vel ex obiecti determinatione, vt habentia appetitum animalem tantum. Natura autem
intellectualis ad nullum bonum particulare determinatur vllo modo: sed est simpliciter boni vniuer-
salis & in vniuersali: quia omnis boni secundum quod bonum est, aut aliquam rationem boni habet. Pro-
pter quod perfecte talis naturae appetitus quietari non potest nisi perfecte assecuto omni bono.
Quare cum illud assequi non potest in aliquo particulari bono: nec etiam in omnibus particulari
bus bonis simul acceptis: quia extra illa est aliqua ratio boni quod non est particulare bonum: sed
est ratio omnis boni: quo habito habetur omne bonum, cuiusmodi est solus deus: illud ergo bo-
num quod appetit sicut vltimum natura intellectualis, bonum vniuersale est quod est deus in seipso. &
ideo assequendo ipsum hoc modo, natura intellectualis dicitur beata ex hoc solo quod ipsum tali modo
assequitur. Quare cum ipse deus bonum quod ipse est persectissime assequitur: quia per summam identi
tatem: cum alia ipsum non assequuntur nisi per quandam vnionem: vt in sequentibus quaestionibus iam amplius pa
tebit: idcirco dicendum est quod deus est beatus: & non simpliciter beatus: sed summe beatus.

6 ⁋ Ad primum in oppositum: quod beatitudo est praemium virtutis: Dicendum quod illud di
ctum philosophi solum intelligitur de beatitudine acquisita qua quis est beatus beatitudinis participatio
ne, quam quis assequitur merito virtutum & operum eius, vel ex puris naturalibus, secundum phi-
losophos: vel cum gratia, secundum veritatem fidei. Non autem intelligitur de beatitudine naturaliter ha
bita qua beatus est solus deus qui est beatus per essentiam: vt amplius iam infra patebit.

7 ⁋ Ad secun
dum: quod in deo non est bonorum aggregatio: Dicendum quod aggregatio plurium bonorum potest intelli-
gi in vno vel per compositionem: quemadmodum vnitates diuersae aggregantur in numero: vel per redu
ctionem: quemadmodum omnes numeri & vnitates eorum aggregantur in vnitate prima, quae est principium nu
meri. Aggregatio bonorum primo modo, ponit compositionem: & non est in deo. Aggregatio vero bo
norum secundo modo, est in deo per summam simplicitatem: quemadmodum est in centro aggregatio omnium
linearum procedentium a circunferentia. De hac aggregatione dicit Dionyus. v. de diui. no. In tota omnium na
tura omnes per singulas naturae rationes convolutae sunt per vnam inconfusam vnitatem. Et inter plures ratio-
nes rerum quas exemplificando inducit, subdit. Ois compactio, omnis discretio &c. Vnde quemad
modum est in deo compactio sic & aggregatio. quod plane exprimit alia translatio quae dicit sic
in tota totorum natura omnes naturae vniuscuiusque rationes congregatae sunt secundum vnam &
inconfusam vnitionem.

8 ⁋ Ad tertium, quod deo non est finis: Dicendum quod verum est secundum rem
differens a se: quemadmodum ipse est finis aliorum. Finis autem intra se qui secundum rationem solummodo
differt a seipso, non inconuenienter attribuitur deo: vt infra patebit.