Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe84497

Sources:

Bb: Badius1520b

B309r

1
CIrca sextum & vltimum arguitur, quod dictio exceptiua praeter, praeterquam, & nisi,
non potest excipere aliquid eorum quae sunt in diuinis, ab alio: Primo sic. Dictio
exceptiua non est exceptiua nisi partis a toto, & hoc vel partis subiectiuae a to- G
to vniuersali, vt cum dicitur, omnis homo currit praeter Sortem: vel partis in-
tegralis a toto: vt totus Petrus est albus praeter pedem: vel econuerso totius a
parte: vt Petrus non est albus nisi pede. Sed in diuinis non potest esse pars vni-
uersalis, quia in illis non est numerus diuisione, nec natus esse: nec ratio vniuersalis: neque potest esse
pars integralis, quia in illis non est numerus collectione: & per hoc nec ratio integri. ergo &c.

2 ⁋ Se
cundo sic. Exceptio non est nisi eius quod continetur sub aliquo toto in quantitate, quod est termi
nus continens plures partes subiectiuas vel integrales cum signo vniuersali distributiuo, puta omnis
homo, vel omne ens, vel totus homo. sed sub tali toto per distributionem huius signi totus, non ca-
dit deus, vel aliquid eorum quae sunt in diuinis: quia singula quae sunt in deo, sunt idipsum: & non
est totum nisi distributiuum integri, in quo necessario est aliud & aliud, nec similiter sub tali toto
per distributionem huius signi omnis, continetur deus, nec aliquid eorum quae in ipso sunt: quia
in tali toto in quantitate distributiuum per hoc signum omnis non est nisi commune distribuibi-
le: quale nullum est in deo: quia in deo (vt prius dictum est) non est commune vniuersalitate sed con
munione, quod non est distribuibile: quale nullum est in deo: quia non bene dicitur, omnis deus: li
cet deitas sit communis communione.

3 ⁋ Tertio sic. Exceptum & illud a quo facta est exceptio debent
esse distincta semper, quare etiam quanto aliqua magis sunt inter se distincta, tanto magis vnum
illorum natum est ab altero excipi. si ergo non in illis quae maiorem distinctionem habent inter se,
nec in illis quae habent minorem. sed maiorem habent distinctionem Deus & creatura, & ea quae
sunt in deo ab illis quae sunt in creaturis, quam illa quae sunt in deo inter se. sed in deo & in creaturis
non potest cadere exceptio, vt creatura sit exceptum, & creator sit id a quo habet esse exceptio. er-
go &c. Vltimae assumptionis probatio est, quod exceptum & illud a quo sit exceptio, debent contine- Bb309v
ri vt partes sub eodem toto in quantitate, contentae in vno toto distributo per hoc signum omnis,
vel per hoc signum totus: sub quali non possunt contineri deus & creatura. Non sub distributo hoc
signo totus, quia non nisi constituto ex pluribus: ex deo autem & creatura nihil potest constitui. Ne
quod sub distributo hoc signo omnis, quia omnis non est distributiuum nisi vnius in plura: quorum singu
lum est de numero omnium aliorum, vt patet dicendo: omne animal, vbi animal non distribuitur
nisi pro illis quorum quodlibet est de numero omnium aliorum. sed deus non est omnino de nu-
mero omnium: quia de filio dicitur Ioan. i. Omnia per ipsum facta sunt. ipse autem non est factus: &
sic ipse non est de numero omnium. Eadem ratione nec pater, nec spiritus sanctus. Vnde & commu
niter dicitur pro tota trinitate. Ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia. vbi dicit Glos. Ecce tri-
& nitas personarum hic ostenditur. ergo &c.

4 ⁋ Quarto communiter & quo ad exclusionem & exce-
ptionem sic. Quae sic se habent quod vno nominato necesse est alterum intelligi, vnum illorum non po
test excludi ab altero nec excipi ab altero siue ab alio, puta si nominato Petro, dicendo, Petrus est ho
mo, necesse sit intelligere Paulum, neuter ipsorum posset excludi ab altero respectu cuiuslibet praedicati
aut subiecti, dicendo solus Petrus: vt sequatur, non ergo Paulus: aut econverso, nec vnum eorum excludi aut
etiam excipi ab aliquo respectu cuiusque praedicati aut subiecti, quin alterum simul excipiatur ab eodem: vt dicen
do: Solus homo iniustus currit: ergo Petrus non currit, quindo etiam sequatur, ergo Paulus non currit: vel dicendo:
omnis homo currit praeter Petrum: quin etiam sequatur, praeter Paulum: puta si homine nominato intelligatur ra
tionale, non potest rationale excludi ab homine, vt sequatur, solus homo, non ergo rationale: neque
homo excipi, quin simul ab eodem & respectu eiusdem excipiatur & rationale: vt non dicatur, omne
animal praeter hominem, excipiendo hominem, quin etiam simul excipiatur rationale. Sed sic se ha-
bent inter se personae diuinae, quod scilicet vna nominata intelligitur alia secundum Augustinus iiii. de tri-
nita. cap. ix. Vbi exponens illud Ioan. xiiii. Haec est autem vita aeterna, vt cognoscant te solum deum
verum, & quem misisti lesum Christum: dicit. Est ordo verborum, vt te & quem misisti lesum Chri
stum, cognoscant solum verum deum. Cur ergo tacuit de spiritu sancto: Et respondet alia interro
gatione subdens continuo. An quoniam consequens est vbicumque nominatur vnum, tanta pace vni
adhaereas, vt per hanc vtrumque vnum sit, iam intelligatur & pax quamuis non commemoretur: q. d. sic.
Et intelligit per vnum vni patrem & filium: per pacem autem spiritum sanctum. Vnde super dicto
verbo dicit Glossa. Ordo, vt cognoscant te, & quem misisti lesum Christum, cum spiritu sancto, qui
est amborum esse, solum & verum deum. Et si sic se habent inter se personae: multo fortius & quae
libet alia quae in diuinis minus distinguuntur. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est, quod vbicunque aliquid vni
soli de numero plurium conuenit per exceptionem, vere dici potest quod nulli illorum omnium con-
uenit praeterquam illi vni, vel nisi vni. sed in diuinis aliquid soli vni personae conuenit inter personas
diuinas: puta filio quod sit verbum vel imagos ergo &c. Hinc etiam excipiendo dicit Ioan. Damasce.
de tribus personis diuinis lib. i. cap. xi. Secundum omnia sunt vnum, pater & filius & spiritus san-
ctus, praeter ingenerationem, generationem, & processionem. ergo &c.

6 ⁋ Dico quod dictiones exclusiuae & exceptiuae eandem vim & idem officium habent
& circa subiectum & circa praedicatum. Sicut enim hoc quod est reduplicatio, quam importat ly
inquantum, vel in eo quod, est determinatio praedicati denotans modum inhaerentiae ipsius in sub-
iecto scilicet per se: sic exclusio & exceptio quam important l tantum, solus, praeter, praeterquam, & nisi, est
determinatio praedicati vel subiecti indifferenter denotando modum quo praedicatum inhaeret sub
iecto, & quo subiectum subiicitur praedicato, scilicet praecise: licet diuersimode dictiones exclusiuae
& exceptiuae. Quoniam exclusiuae praecisionem ipsam circa praedicatum aut subiectum ponunt, re-
mouendo siue praecidendo consortium a subiecto respectu praedicati, & a praedicato respectu subie-
cti: secundum modum determinatum in praecedenti quaestione. Dictiones vero exceptiuae praecisio-
nem illam ponunt ipsam exprimendo. Vnde omnis propositio exclusiua resoluitur in exceptiuam
& omnis exceptiua reducitur in exclusiuam. Et non sunt inuentae exceptiones nisi propter exposi-
tionem exclusionum: nec distinctiones exceptiuae, nisi propter expositionem officii exclusiuarum.
Et cum tam exclusiua quam exceptiua propositio vim habeat duarum propositionum, scilicet vnius
affirmatiuae & vnius negatiuae: & etiam propositio exclusiua habeat duo, scilicet vnum inclusum
per primam propositionem, quod est illud a quo excluditur, & aliud exclusum per secundam: Et
similiter exceptiua duo habeat, vnum scilicet suppositum, quod est illud quod econtrario est, & il-
lud quod excipitur per primam: ista duo & duo sibiinuicem respondent ex parte exclusiuae & ex-
ceptiuae vniformiter quo ad hoc quod id quod includit exclusiua semper supponit exceptiua ipsi respondens Bb310r
& eadem propositione. Sed propositio continens exclusum semper formatur in propositionem exce
ptiuam, puta dicendo, non nisi homo currit, sensus est, homo currit, & nihil aliud ab homine cur-
rit: & continet ly homo inclusum respectu praedicati: & l aliud ab homine exclusum respectu praedicati,
scilicet a consortio hominis in commutando praedicatum. & de illa, nihil aliud ab homine cur-
rit, formatur talis exceptiua, nihil currit praeter hominem: quae supponit hominem currere, & ex-
cipit a consortio in cursu cum homine omne aliud, dicendo, nihil aliud ab homine currit: & sic de
caeteris suo modo: siue ex parte subiecti, siue ex parte praedicati fiant exceptio & exclusio. Quare cum de eis
dem re & officio siue in dictionibus, siue in orationibus semper idem sit iudicium, cum secundum
determinata in quaestione praecedenti, dictiones exclusiuae in diuinis possunt excipere vnum ab alio
in praedicato respectu subiecti, & econuerso: similiter & dictiones exceptiuae possunt excipere vnum
ab alio in praedicato respectu subiecti, dicendo, nullus est pater in diuinis nisi generans, omnis in di-
uinis spirat, praeterquam spiritus sanctus, aut praeter spiritum sanctum. Et secundum quod diuersimode
vera vel falsa est exclusiua masculine vel foeminine aut neutraliter exposita quo ad propositionem
continentem exclusum: similiter est diuersimode vera vel falsa continens illud a quo excipitur, pro
ut haec patere possunt conferenti se ad superius determinata. Propter quam identitatem & corre-
spondentiam officiorum dictionum exceptiuarum & exclusiuarum, & difficultatem ex illis contin
gentem in diuinis praedicationibus, quidam omnino omiserunt perscrutari quicquam de dictionibus
exceptiuis in diuinis. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio pro ista parte adducta.

7 ⁋ Ad primum in contrarium, quod dictio exceptiua non excipit nisi partem a toto
vel vniuersali vel integrali: Dico quod verum est. Et quod assumitur, quod in diuinis non potest esse pars
nec vniuersalis nec integralis: dico quod de integrali loquendo verum est stricte sumendo integrale.
Totum enim integrale stricte loquendo non est nisi continens plura absoluta collectione numera
ta in eodem composito ex illis, secundum quod corpus hominis est totum integrale ad caput & caete
ra membra illius, quae dicuntur collectione numerata, sicut quum vno nomine simul & semel dici
mus plures vnitates, vel duo aut plura vna, vt homines. & haec quidem numeratio ex distributis
partibus constat. Totum autem integrale, loquendo de integro, est continens plura de absoluto &
relato, quasi collectione quadam numerata in illo vt in qua constituto, non de composito de illis aut
ex aliquibus illorum: secundum quod pater est quid totum ad essentiam & proprietatem, inquantum
essentia est in illo quo est, & quo est aliquid: proprietas vero quo ad aliquid est, & non tantum vnica, sed
plures, scilicet innascibilitas, paternitas, & spiratio actiua. Propter quod quodlibet illorum bene a pa
tre excipi potest respectu alicuius subiecti in propositione, tanquam pars integralis a toto integrali: pro
ut iam inferius amplius declarabitur, licet non vt a toto vere vniuersali aut integrali, sicut est in so
lis creaturis, prout procedit obiectio, & bene. Loquendo enim de vniuersali proprie, verum est quod in
diuinis non potest esse pars vniuersalis. Vniuersale vero improprie loquendo de vniuersali, est commune se
cundum rem, & est forma pluribus communis communitate vnius rei singularis existentis in illis,
& tota in quolibet illorum, sub diuersis tamen rationibus quibus distinguuntur abinuicem, vel sal
tem quomodo distinguuntur personae diuinae rationibus notionalibus proprietatum personalium:
vel secundum rationem tantum, quomodo distinguuntur inter se omnia essentialia existentia commu-
niter in tribus personis. Quorum vnum & primum est: cuius ratio etiam absolutissima, essentia, &
quae cadit non descensu per determinationem aut per significationem suam, sed significatione, sci-
licet per virtutis immensitatem, quae in singulis eorum quae in diuinis abinuicem distinguuntur,
siue secundum rem, siue secundum rationem essentialiter praedicatur vt significata in illis omni-
bus sub rationibus distinctis eorundem: & vt a qua nominatur quodlibet illorum & dicitur ens sim
pliciter. Pater enim essentia deitatis est ens, & filius eadem est ens, & similiter spiritus sanctus. Simili
ter quodlibet aliorum essentialium, puta deitas, bonitas, veritas, & sicde singulis, quae a suis pro-
priis vel dicuntur esse ad aliquid, puta personae rationibus suarum proprietatum relatiuarum, vel
dicuntur esse aliquid, puta deitas, bonitas, & caetera essentialia. a quibus etiam quibus insunt
& de quibus praedicantur non dicuntur esse simpliciter, sed esse aliquid, vt patet ex supra de-
terminatis. De tali vniuersali loquendo bene verum est quod in diuinis non est pars vniversalitatis, quia deitas si
ue essentia deitatis partes non habet: sed est tota significata in singulis diuinis personis & attributis. Lo-
quendo de vniversali proprie: illo modo est vniversale quo secundum rem significatam diuersatur in partibus suis subiectis: & sumi
tur dupliciter: vno modo stricte, alio modo large. Stricte non est nisi forma pluribus communis, non con Bb310v
munitate vnius rei singularis existentis in illis, & quae est tota in quolibet illorum: sed comn
tate rei vnius secundum rationem tantum, abstractae ab illis per intellectum, & in quodlib
consideratione intellectus descendens vt in subiectiuas partes eius per determinationem a
secundum quod genus est totum vniuersale ad species in quas descendit, determ
rias differentias, aut per eius significationem: secundum quod species specialissima est totum vni
uersale ad indiuidua in quae descendit sua significatione facta per agens, siue etiam per mati
siue absque materia. Et sic totum vniuersale continet plura diuisione numerata, sed non ni
si vnitate. Large autem sumendo vniuersale in diuinis, vniuersale est ens dictum ab essenti
tis, quod est commune praedicabile in diuinis, quorum quodlibet a sua propria ra
simpliciter, sed ens aliquid: & descendit ens in illa vt in contenta sua quasi partes subiectiuas: & ho
descensu non per determinationis additionem ad modum quo descendit in species, al
nis, ad modum quo species creaturae per significationem descendit in indiuidua: sed per rei simplicita
tem, per aliam & aliam ipsius rationem. Quae res simplex propter virtutis immensitat
quae sunt dignitatis simpliciter sub illorum diuersis rationibus, puta deitas, bonitas, paternitas, pa-
ter, & caetera omnia quae sunt in diuinis, & quae aliquid dignitatis simpliciter nominant in creatu
ris, & secundum hoc nomen suum translata sunt a creaturis ad diuina. Et quia essentia diuina sic
est omnia illa, propterea ens dictum ab huiusmodi essentia continet illa quasi partes subiectiuas
sub se: & respectu illorum est quasi totum vniuersale. Propter quod bene quodlibet illorum ab illo
excipi potest in propositione respectu subiecti & praedicati, tanquam pars subiecta a toto vniuersali, pro
ut iam amplius declarabitur.

8 ⁋ Ad secundum, quod exceptio non est nisi eius quod continetur sub ali
uo toto in quantitate: Dico quod verum est secundum aliquem modum, prout scilicet continetur
sub toto vniuersali, vel sub toto integrali, iuxta modum iam supra expositum. Quod autem assu-
mitur, quod sub toto in quantitate per signum distributiuum totius integralis, cuiusmodi est hoc si
gnum totus, non continetur deus, nec aliquid eorum quae sunt in diuinis, patet ex iam dictis
quod falsum est: quia dicendo totus pater, aliqua quae sunt in diuinis, cadunt sub ista distributione
aliquo modo vt sub distributione totius in quantitate, & totius integralis: non obstante quod omnia
quae sunt in deo, sunt idipsum re absoluta. bene tamen distinguuntur sicut absolutum & proprie-
tas relatiua: immo etiam sicut diuersimode proprietates relatiuae: propter quam distinctionem si-
ue diuersitatem respectu alicuius praedicati potest excipi a toto, vt est contentiuum aliorum, dicendo to
tus pater est ad aliud praeterquam substantia sua. Substantia enim patris inquantum substantia, non
est ad aliud, sed proprietates eius sunt ad aliud, vt quo pater ipse est ad aliud: ipse vero pater est ad
aliud vt qui est ad aliud.

9 ⁋ Quod autem arguitur, quod non continetur deus aut aliquid eorum quae
in eo sunt sub toto in quantitate per signum totius integri: Similiter dicendum est quod falsum est:
quia dicendo iuxta iam supra dicta, omne ens diuinum, omnia diuina cadunt sub ista distributio-
ne quoquo modo vt sub distributione totius in quantitate totius vniuersalis, quia cadunt quoquo
modo sub ratione vniuersalis: sicut patet ex dictis ibidem.

10 ⁋ Quia arguitur specialiter contra hoc, quod nec
deus nec aliquid eorum quae sunt in diuinis, possunt cadere sub distributione totius in quantita-
te, quantitate vniuersalis quam importat hoc signum omne: quia nec deus nec aliquid eorum quae
sunt in diuinis est commune distribuibile, quia non est in illis nisi commune communione in vni-
uersalitate, & commune communione non est distribuibile: quia non bene dicitur omnis deus, cum
tamen deitas sit commune communione: Dico quod licet in diuinis nihil significatum nominaliter & per
modum habitus, sit distribuibile, quia inquantum huiusmodi non est commune nisi communio-
ne: aliquid tamen significatum per modum actus verbaliter aut participialiter inquantum huiusmo
di bene est distribuibile, quia inquantum huiusmodi bene est commune vniuersalitate quoquo mo
do, scilicet large, quali modo (vt visum est iam supra) significatur quicquid est in diuinis hoc nomi-
ne ens. Propter quod licet non bene dicatur, omnis deus, vt dicit argumentum: bene tamen dicitur
omne ens diuinum.

11 ⁋ Ad tertium, quod deus non potest aliquo modo excipi a creatura, nec econverso,
ergo nec aliquid existentium in deo ab alio, quia illa minus differunt: Dico quod aliquid ab alio posse
excipi, huius causa non est plurium differentia: nisi sit contentorum in aliquo vno integro vel
vniuersali, quia in illa distribuitur. Licet ergo plus differunt deus & creatura: quia tamen,-
vt dicit argumentum, non possunt conuenire in vno habente rationem integralis, sicut pos-
sunt plura existentia in diuinis in vnitate personae, vnum istorum bene potest excipi ab alio
exceptione a toto integrali, licet non deus a creatura, nec econuerso. Quomodo autem rationem Bb311r
integri habeat persona in continendo absolutum & relationem, iam tactum est supra: quod differt
ab integro in creaturis, quia semper continet plura absoluta. Exceptione autem a toto in quantita
te vniuersali bene creatura excipitur, & etiam deus.

12 ⁋ Ad illud autem quod arguitur contra hoc,
quod hoc signum non est nisi distributiuum vnius in plura: quorum singulum est de numero alio-
rum: & sic de numero omnium illorum: Deus autem non est de numero omnium: Dico secundum
quod iam inchoatum est in solutione duarum rationum praecedentium, praecipue primae, quod vniuersa
le cuius signum distributiuum est ly omne, accipitur vno modo stricte, quod non est commune se-
cundum rem, sed secundum rationem tantum: quod descendit in suas partes vere subiectiuas. Et hoc
dupliciter, vel significatione, vel determinatione, secundum iam dicta. Si primo modo vniuersa-
lis hoc signum omne est distributiuum tantummodo, tunc de numero omnium siue eorum quae
cadunt sub distributione huius signi omne, non sunt nisi ea, quae continentur sub singulis specie-
bus specialissimis, singulis distributionibus factis circa vniuersalia, quae sunt species specialissimae
sub quibus contenta habent veram & perfectam vniuocationem in omnino vniformiter & aequa
liter participando formam speciei, dicendo, omnis homo, omnis asinus, omnis albedo, omnis nigre-
do, & sic de caeteris. Et sic verum est quod deus non est de numero omnium, quia non conti-
netur communiter cum creaturis sub aliqua specie specialissima, sicut nec illa quae continen-
tur sub specie afini, sunt de numero eorum quae continentur sub specie hominis. Si secun-
do modo vniuersalis hoc signum omne est distributiuum, tunc subdistinguendum est: licet iam su
pra non sit distinctum: quia aut descendit in suas partes subiectiuas determinatione rei, aut sola vo
cis determinatione per rem. Si primo istorum duorum modorum hoc signum omne est distributi
uum tantummodo, tunc de numero omnium, siue de numero eorum quae cadunt sub distributione hu
ius signi omne, non sunt nisi ea quae continentur sub iisdem generibus generalissimis, singulis dis
tributionibus factis circa vniuersalia, quae sunt genera generalissima: dicendo, omnis substantia, o-
mnis quantitas, omnis qualitas, & sic de caeteris. Sub quibus contenta non habent veram & perfe
ctam vniuocationem in omnino vniformiter & aequaliter participando formam generis. dicente
Philosopho. vii. physico. quod aequiuocationes latent in genere: & hoc tam in quolibet subalterno quam in
generalissimo: & hoc propter eandem causam, quia scilicet secundum quod idem dicit in decimo me-
taphysicae, semper in diuisione generis dignius & nobilius est alterum extremum contrarietatis, sci-
licet alterum differentium diuidentium genus, puta rationale quam irrationale: & animatum quam inani
matum, & spirituale quam materiale: & incorporeum quam corporeum. Semper autem dignius & nobilius
participat formam generis species quae participat illam nobiliori differentia, quam illa quae participat
eam differentia minus nobili. Et hoc modo etiam verum est quod deus non est de numero omnium:
quia non continetur sub aliquo genere, sicut nec illa quae continentur sub vno genere sunt de nu-
mero omnium quae continentur sub alio: puta quae continentur sub aliquo genere actionis, non
sunt de numero omnium quae continentur sub geunere substantiae. Quod autem descendit in
partes quasi subiectiuas determinatione vocis per rem significatam, duplex est. Quoddam quod non
determinatur nisi ex adiuncto expresso, cuiusmodi est aequiuocum casu. de quo dicit Boethius , quod
aequiuocationes determinantur per adiuncta, vt canis addendo latrabilis. & tale non habet aliquam
rationem vniuersalis, quod possit vnica distributione distribui per hoc signum omne in communia
quae sub ipso continentur tanquam partes subiectiuae: de quo nihil ad praesens. Aliud vero est quod descen
dit in partes quasi sibi subiectiuas determinatione vocis per rem significatam, ex natura ipsius rei
significatae absque aliquo adiuncto expresso, cuiusmodi est commune analogum: quod pro tanto ha-
bet rationem vniuersalis quod possit vnica distributione distribui per hoc signum omne, in omnia sua
significata quasi in supposita, sicut potest vniuersale verum in sua vere supposita. Quod quidem
non continet sua significata aeque principalia, neutrum scilicet per rationem aliquam, sicut conti-
net aequiuocum casu: propter quod nullam habet rationem vniuersalis: nec aliquid participat de ratione
vniuoca: & ideo non descendit in illa vt in partes subiectiuas, sicut descendit species specialissima-
sed continet sua significata secundum prius & posterius, & sic descendit in illa: quia vnum si-
gnificat primo & per se, quasi illi soli nomen conueniret. & reuera participalitate & antonoma-
tice loquendo illi soli conuenit. alterum vero significat secundario, & per primum: ex eo
videlicet quod illud secundum in essentia sua est quasi quaedam effigies & imago illius primi.
ldeo enim ipsum primum mutuat nomen suum secundo: & hoc praecipue inquantum ipsum se-
cundum est ens absolute: sumendo est primo adiacens, non autem inquantum est ens aliquid, su- Bb311v
mendo est secundo adiacens: & hoc quia esse dicitur vnumquodque tam creatum quam increatum, ab
essentia primi principii. Sed ab illa primo & principaliter dicitur ens id quod increatum est, quia il
la non solum est quo est ens increatum, sed etiam totum quod est in fine simplicitatis existens non
compositum ex aliis, neque compositum alteri, neque habens alterum compositum sibi, sicut habet o-
mnis alia essentia. Secundario autem ab illa eadem essentia dicitur esse ens id quod creatum est,
quia illa non est quod est ens creatum, sed solummodo quo est simpliciter: quia creatura est essen-
tia ex hoc quod effigies dei est, eo ipso absolute est: ipsa diuina essentia autem propria sui generis so-
lum aliquid est. In quo est accipere secundum partes essentiae quod est secundum rationem sui ge-
neris, & quo est aliquid secundum illam: puta in homine animalitas est quod est simpliciter: ratio-
nalitas aliquid in specie est. Vnde aliud est quo homo est aliquid secundum speciem, & quod est se
cundum genus, & quo est absolute vt effigies diuinae essentiae est. Et sic ab eo quo deus dicitur esse
simpliciter, creatura dicitur esse absolute: sed deus quadam denominatione intrinseca, creatura ve
ro quadam denominatione extrinseca: sicut dicit commentator Boethii super illud, Diuersitas est
esse & quod est, vt habitum est supra, quaestione secunda huius articuli ante finem. Quae deno-
minatio non dicitur extrinseca quia non est ab essentia propria generi creaturae, vt ipsa aliquid
est, vt ea aliquid habet esse aliquid: sed solum quia non est ab illa nisi vt est quaedam effi-
gies dei & participatio eius. Per quod quidem vnum quid sunt esse creata & increata, & esse crea
ti & increati: sed differt in hoc, quod increatum est per essentiam suam, quia ab eo solo est quod est se
cundum id quod est: creatura autem non est ab eo quod est secundum id quod est, sed solummo-
do est ab illo secundum quod effigies dei est. Et quia secundum hunc modum inquantum creatu-
ra est effigies increati, est quoquo modo ipsum increatum, & esse suum similiter esse illius: & quo
ad hoc ens vniuoce significat illa duo: inquantum autem ipsum creatum deficit a veritate increa
ti, omnino est aliud ab illo: & quo ad hoc aequiuoce significat illa duo.

13 ⁋ Et per hunc modum ana-
logia media est inter simpliciter vniuocationem & aequiuocationem puram. Et hoc modo ens sim
pliciter tanquam vniuersale quoddam descendit in ens creatum & increatum. Nihil enim reale com-
mune significat creato & increato, non tamen est pure aequiuocum, sed partim vniuocum & par-
tim aequiuocum. Et quo ad hoc quod habet rationem vniuoci potest distribuere simul pro creato &
increato, dicendo, omne ens est: licet non sit vere nisi deus. Et ideo vltimo ab ista vniuersali quae simul
comprehendit deum & creaturam, dicendo ens est deus, bene excipiendo, nullum ens est vere nisi
solus, excipiendo a remotione ab esse vere omne ens vniuersaliter ipsum ens increatum, secundum
quod per eundem modum aut conformem, accidens non dicitur ens nisi ab essentia subiecti. Vt ideo
Philosophus intelligatur dicere quod accidens non est ens nisi quia est entis. Et etiam vt ideo sub vna
distributione simul cadant substantia & accidens, dicendo omne ens est creatum, & per exceptio-
nem dicitur, nullum ens est vere nisi substantia. Et sic sicut propter analogiam esse, quae est inter
substantiam & accidens, ens partim vniuoce continet ambo, & cadunt simul sub vna distributio-
ne, a qua quodlibet illorum potest excipi, vnum ab affirmatiua dicendo, omne ens vere est praeter
accidens: & econuerso alterum a negatiua dicendo, nullum ens vere est praeter substantiam: Sic
propter analogiam esse quae est inter deum ex vna parte, & creaturam simpliciter, vt substantia
& accidens simul sub ratione vniuoca ipsius esse simpliciter continentur, ex altera ens simplici-
ter adhuc generalius continet ambo, & cadunt simul sub vna definitione, a qua quodlibet illo-
rum potest excipi, vnum sub affirmatiua dicendo, omne ens vere est praeter creaturam: & econuer
so alterum a negatiua, dicendo nullum ens vere est praeter deum: licet multum differenter ve-
re esse dicatur de deo respectu creaturae, & de substantia respectu accidentis. Et sic postquam ex toto
vniuersali in quantitate deus & creatura excipi possunt, ex contrario sicut ex falso concluditur quod
nihil eorum quae sunt in deo vnum possit excipi ab altero: immo inquantum ens est commune vni
uocum omnibus quae sunt in deo, & magis vniuocum quam sit species specialissima ad sua indiui-
dua, eo quod in illis essentia speciei numeratur, non sic autem diuina essentia in illis quae sunt in deo:
sed est eadem & simplex. Quod quidem ens cum hoc quod est commune tali vniuocatione, bene sub
ratione vniuersalis potest esse contentiuum plurium, & distribui in illa, eo quod significat per modum
agere actu primo, sicut generare & spirare significant per modum agere actu secundo. Et proprie
secundum superius determinata, possunt sic plurificari, vt dicamus plures creantes & plures spi
rantes: licet nequaquam possint alia in diuinis significata per modum habitus sic plurificari, vt dicamus
plures dii, plures aeterni. Propter quod sub nomine tali in diuinis sub vna distributione non pos- Bb312r
sunt comprehendi illi quibus nomen & ratio nominis conuenit: puta nomen quod est deus vel
aeternus patri & filio & spiritui sancto, vt dicatur omnis deus, omnis aeternus.

14 ⁋ Quod ergo argui
tur, quod deus non potest excipi a distributione aliqua sub qua continetur communiter cum creatus A
ris, quia ipse non est de numero omnium: Dico quod verum est sumendo ly omnium, vt ly omne est al
distributiuum vniuersalis proprie dicti & stricte accepti, & sola significatione descendentis in sua
supposita aut determinatione rei propter rem. Sumendo autem l omnium vt ly omne est distri-
butiuum vniuersalis proprie dicti & stricte accepti, descendentis in sua supposita determinatione vo
cis tantum per rei naturam: Dico quod non est verum: immo sicut hoc modo substantia est de numero
omnium entium creatorum, & comprehenduntur sub vna distributione substantia & accidens, di
cendo, omne ens est, intelligendo de ente creato, siue dicendo, omne ens creatum est: sic hoc modo
deus est de numero omnium entium simpliciter & absque determinatione dicto ente, & comprehen
duntur sub vna distributione deus & creatura, ente analogo ad substantiam & accidens in creatu
ris, quod significamus nomine entis creati, existente vno significato illius entis simpliciter & commu
nioris, & ipso deo existente altero significato, secundum modum supra expositum.

15 ⁋ Quod vlterius
arguitur contra hoc, quod scilicet nec hoc modo deus possit dici de numero omnium, eo quod omnia facta
sunt ab ipso: Dico quod hoc nomine omnia quod est neutri generis & nominatiui casus, numeri plu-
ralis, supponens illi verbo sunt, apposito illo, facta per ipsum, continens vim signi distributiui totius
vniuersalis, & simul vim vniuersalis distributi significati hoc nomine ens, vel ( vt largius loqua-
mur) significati hoc nomine res, quod significat analogice rem dictam a ratitudine, quae significatur
nomine entis veri, continentis omne ens existens in rerum natura extra intellectum, vel ratum exi
stere, scilicet deum & creaturam, & etiam rem dictam a reor reris, quae significatur nomine entis
diminuti, continentis omne ens existens in intellectu ab opere intellectus, aut diminutum existens
ab opere naturae aut intellectus deficientis: qui quidem duo modi entium veri & diminuti signi-
ficantur analogice nomine entis communissime abstracti: & vna distributione latissima continet
deum & creaturam, & quod est secundum animam: immo vniuersaliter ens diminitum simplici-
ter: dico inquam, quod tali nomine potest intelligi signum distributiuum significatum in ipso facere dis
tributionem rei distributae intellectae per idem nomen, aut secundum naturam & ipsius signi distribu
tiui & ipsius distributi, aut secundum modum vsus talis distributionis a nobis. Si primo modo,
dico quod adhuc sub tali distributione simul continentur deus & creatura, aut etiam cum eis ens dimi
nutum, & falsa est propositio, quia deus non est ens factum, quia tunc esset de numero factorum:
& ideo cum omnia facta sunt ab ipso, ipse esset factus a se, & de numero factorum a se, quod falsum
est: quia secundum Augustinum super Ioan. sermo. i. a se fieri non potuit qui fecit omnia. Eo quod se-
cundum eundem in principio libri de Trinitate, non solum deus ita non est, sed necspiritualis nec cor-
poralis creatura. nulla enim omnino res est quae seipsam gignat vt sit. Licet enim sit de numero o-
mnium distributorum sub hoc nomine ens largius accepto ad deum & creaturam, & adhuc largis-
sime accepto ad ens verum & diminutum, non tamen est de numero omnium distributorum sub
hoc nomine ens large accepto ad substantiam & accidens, quod est ens creatum, & ita factum: &
ita non est de numero factorum. Esse enim de numero factorum idem est quod esse vnum ex factis.
Si secundo modo, sic dico quod solummodo vera est, & non alio modo: & hoc distributione quae ap-
pellatur distributio accommoda: vt sic intelligatur quod omnia facta sunt ab ipso, sic quod nihil sit factum
quod non sit factum ab ipso: iuxta illud quod dicitur de filio, quod sumptum est in argumento. O-
mnia per ipsum facta funt. Et ad dandum intellectum quomodo hoc esset verum, subditur. Et si-
ne ipso factum est nihil. Et sic non intelligitur tali propositione quod simpliciter omnia facta sunt ab
ipso vel per ipsum, sed solummodo quod quaecunque facta sunt, ab ipso vel per ipsum facta sunt. Et ideo
per tale dictum non intelligitur quod ipse a quo vel per quem facta sunt omnia, intelligatur factus, aut
comprehensus sub tali distributione: neque etiam entia diminuta quae sunt defectus & priuationes
incidentes in opere creaturae. dicente Augustino secundum praedicta. Sane fratres quod sequitur,
Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil: videte ne sic cogitetis quod nihil, aliquid est.
Solent enim multi male intelligentes, sine ipso factum est nihil, putare aliquid esse nihil. Peccatum
quidem non per ipsum est factum, & manifestum est quod peccatum nihil est, & nihil fiunt homines
cum peccant. Et idolum non per verbum factum est: habet quidem formam humanam quandam-
sed ipse homo per verbum factus est, forma hominis in idolo non per verbum facta est. Scriptum
est enim. Scimus quod idolum nihil est, ergo non factum per verbum. Sed quaecunque facta sunt natu- Bb312v
raliter quaecunque sunt in creaturis omnino. Vnde nec sub ista distributionem, Omnia per ipsum
facta sunt, cadunt omnia factibilia: sicut nec sub illa distributione: llluminat omnem hominem venien
tem in hunc mundum, loannis primo. etiam si diceret absolute illuminat omnem hominem: quia
nihil illuminatur quod non ipse illuminet: multi tamen sunt venientes in hunc mundum qui ab
ipso non illuminantur. Sicut cum in ciuitate est vnicus magister qui docet pueros, dicitur de illo
uod docet omnes pueros ciuitatis, quia non est alius qui doceat. Vnde quia, vt dictum est, ex natura
distributionis & distributi illa est simpliciter falsa, omnia per ipsum facta sunt, & illa, illuminat o-
mnem hominem venientem in hunc mundum: quia illa distributione non solum comprehenditur
deus, sed etiam omnis naturalis creatura, siue facta siue nondum facta, sed factibilis, & omne ens
diminutum Ilsta autem non solum comprehendit hominem venientem in hunc mundum illumi-
natum, sed etiam non illuminatum. Et sic licet deus non sit de numero omnium factorum, est ta-
men de numero omnium cadentium sub distributione huius signi omnis, cadentis vt super distri
butum, super ens largius vel largissime acceptum. Non dico numero vniuoco, sicut quaelibet spe
cies est de numero eorum quae sunt sub genere, aut indiuiduum quodlibet de numero omnium
quae sunt sub eadem specie.

16 ⁋ Ex quibus patet quale officium distributionis habeant in diuinis si-
pna distributiua totus & omnis. Nec oportet super hoc fieri specialem quaestionem: vtrum scilicet
in diuinis possit esse distribuibile per signum distributiuum. Ad cuius intellectum clariorem, ex pra
missis aduertenda est vna distinctio generalis de tali distribuibili in partes vel in quasi partes: vi-
delicet quod est quoddam totum integrale, quoddam vero vniuersale. Et integrale sumitur duplici-
ter: stricte, quod non est nisi in creaturis habentibus partes absolute differentes: & large, quod non
est in diuinis, nisi in personis singulis habentibus quasi partes quibus instituuntur, absolutum
quod est essentia, & relationem, quae est proprietates. & vtroque modo est distribuibile signo vniuer
sali totius integri: & potest fieri exceptio ab ipso secundum modum praeexpositum. Totum vni-
uersale etiam dupliciter est, scilicet improprie & proprie. Improprie, vt est deitas vel caeterorum
quodcunque substantiale aut denominatum ab illo nominaliter, puta a deitate deus, a bonitate bo-
nus, & sic de caeteris. Cui quidem vniuersali non potest addi signum distributiuum vniuersalis
in diuinis, dicendo omnis deus, vel omnis aeternus, vt dictum est: & hoc ea ratione qua tres perso
nae non possunt dici plures aeterni vel plures dii: & etiam qua nihil significatum nomine, nisi verba
liter sit significatum aut participialiter, ac a verbo deriuatum, potest dici pluraliter, secundum supe
rius tacta. Vnde huic nomini persona, quia significat commune secundae intentionis, bene potest
addi signum distributiuum totius vniuersalis, dicendo in diuinis: omnis persona: & potest fieri ex-
ceptio ab ipso dicendo, nulla persona generat praeter patrem: omnis persona spirat praeter spiritum
sanctum. Vniuersale autem proprie est aliquid dupliciter, scilicet stricte & large. Large, immo
largissime, est in diuinis vniuersale, ens dictum ab essentia, & vniuersaliter omne in diuinis verba-
liter aut participialiter significatum, conueniens pluribus personis. Et possunt distribui signo vni
uersali, dicendo, omne ens diuinum, omnis creator, omnis intelligens, omnis volens. Et potest etiam
a tali vniuersali fieri exceptio secundum modum supra signatum. Et est in sic vniuersali multo ve
rior & perfectior vniuocatio eorum quae quasi partes subiectiuas continet, quam sit indiuiduorum in
creaturis sub eadem specie. Latet enim in specie specialissima & in vnitate rei vt significata est per il
lam, multo maior aequocatio respectu eius quid sic est vniuersale in deo, & vnitatis rei significatae per
illud: quam latet in genere & in vnitate rei significatae per illud respectu speciei specialissimae, & rei si-
gnificatae per illam. Quia dicto modo vniuersale in deo significat vnam rem existentem contentam
in quasi pluribus, subiectam, non plurificatam. Species autem significat vnam rem plurificatam
in pluribus sub se contentis, licet absque addito diuerso re hincinde sicut additur in diuersis specie
bus contentis sub eodem genere. Propter quod aequiuocatio latet in genere quae non latet in spe
ci. Quod quidem nomen ens rationem vniuersalis habet, licet non hoc nomen deus, quia signifi-
cat per modum actus. Et ideo sicut illa quae in diuinis significant per modum actus secundi qui est
agere, vt sunt omnia participialiter significantia, sicut intelligens, volens, creans, possunt distribui
pro personis quarum est agere: sic hoc participium ens significans per modum actus primi, qui est
esse, potest distribuere generaliter pro omnibus quae sunt in diuinis, quia esse est omnium illorum.
Sed inquantum sit distributio sub ente pro personis, debet exponi ens per qui est, masculine: quan
do vero sit distributio pro essentialibus, debet exponi per quod est, neutraliter. Et secundum hoc
solum variatur distributio pro personis & pro essentialibus in diuinis. Stricte autem sumendo Bb313r
vniuersale duplex est, quia aut descendit in partes subiectiuas sola significatione: & sic solummo-
do vniuersale in creaturis est species specialissima sub quocumque genere, aut descendit in suas partes
subiectiuas determinatione: & hoc dupliciter. Quia aut determinatione rei significatae per vocem
aliquo reali absoluto, & sic solummodo vniuersale est in creaturis genus, tam generalissimum quam
subalternum. Aut determinatione solius vocis significantis rem per ipsam rem significatam, & hoc
dupliciter, aut ex ipsius vocis appositione: vt contingit cum imponitur aequiuoco, quod non est
proprie vniuersale, sed quando est nomen appellatiuum potius est plura vniuersalia, quae non vni
ca distributione sed pluribus possunt distribui. Aut ipsius rei natura, cuiusmodi est omne analo-
gum: quod licet vnica distributione pro suis contentis possit distribui ratione vniuocationis in ip-
so, ratione tamen aequiuocationis quam participat, & ratione illa qua illa quo quo modo secundum
prius & posterius significat, quaelibet illarum est distinguenda. Quale quidem vniuersale licet stri
cte & proprie appellemus vniuersale respectu vniuersalis quod est improprie aut large in diuinis:
est tamen large & improprie vniuersale respectu vniuersalis vniuoci generis vel speciei in creatu-
ris. Et vniuersalitas talis vniuersalis potest esse lata, cuiusmodi est entis in creaturis ad substantiam
& accidens: latior, cuiusmodi est ad deum & ad creaturas: & latissima, cuiusmodi est entis ad ens ve-
rum & diminutum. Et ab omnibus istis modis vniuersalis distributi poterit fieri exceptio respectu
alicuius praedicati & cuiuscumque contentorum sub illo, vt patet inspicienti, & liquet ex supra determi
natis.

17 ⁋ Ad quartum: quae sic se habent quod vno nominato alterum necesse est intelligi, vnum eorum
non potest excludi ab alio nec excipi: Dico quod reuera persona vna intellecta, altera nominata ab illa
inclusa in propositione aliqua, non potest excipi vel excludi respectu illius siue subiecti siue praedica pi
ti, respectu cuius vna persona nominata necesse est alteram intelligi. Cuius ratio est, quia id quod
est in vna illarum propter quod praedicatum dicitur de illo, aut ipsum dicitur de subiecto, etiam
est in alio. Vnde quod vna persona in subiecto proposita & nominata, intelligatur altera, hoc non con-
tingit nisi quia eo quo persona nominata respicit praedicatum, praecise eodem respicit illud & alte-
ra intellecta, sicut contingit in exemplo Augustini de patre & filio nominatis, & spiritu sancto in-
tellecto respectu illius praedicati, vnus solus verus, sequitur, vnus deus verus. In hoc enim nulla est differentia.
ldipsum enim est in tribus personis, propter quod duae nominatae dicuntur vnus solus verus deus: & ideo illis
nominatis necesse est spiritum sanctum cointelligi, sic quod respectu illius praedicati illis inclusis respectu praedicati,
spiritus sanctus a consortio eorum in praedicato non potest ab illis excludi, dicendo, soli pater & filius sunt vnus so
lus verus deus: ita quod non spiritus sanctus, neque excipi viceuersa dicendo, nullus praeter patrem & filium est
vnus solus verus deus: aut, quilibet praeter spiritum sanctum est vnus solus verus deus. Sed non
est verum quod semper vna nominata necesse sit reliquam intelligi, puta quando persona nominata
respicit subiectum aliquod quod est in eo non commune cum altera persona. Vnde quia id propter
quod pater & filius spirant, idipsum est et commune in ipsis, vna nominata altera intelligitur: nec
potest excludi respectu talis praedicati aut excipi. Quia tamen illud non est in spiritu sancto, nomi
natis patre & filio, dicendo, pater & filius spirant, non est necesse respectu talis praedicati cointelligi
spiritum sanctum. Et ideo respectu talis praedicati bene potest spiritus sanctus excludi, dicendo, so
li pater & filius spirant: non ergo spiritus sanctus, dicendo quilibet praeter spiritum sanctum spirat
& nullus spirat nisi pater & filius. Bb313v
an
Explicita est Suma Quaestionum Ordinariarum. Magistri Henrici AGandauo Theo
logi Solennis, Opera & impensis lodoci Badii Ascensii, Cui Christianissi-
tu:
mus Francorum Rex, concessit de singulari gratia priuilegium &
auctoritatem imprimendi & vendendi haec & alia eiusdem
Doctoris Solemnis opera, in regno suo, Cauitque ne alius quis
piam attentet eadem rursum imprimere, aut aliubi im
pressa isthic vaenundare, sub pcena confiscationis
sic impressorum intra triennium ab Nonis lu
liis Anni Domini. M. D. & X. vt constat per
literas patentes Regio Sigillo obsi-
gnatas, & concessas praesente &
si n:hi
annuente praereuerendo in Chri
sto patre, tunc Parrhisio
rum Antistite, nunc autem
Senonum Archiepso
dignissimo, mul
tisque aliis fide
ii triui
m-
dignis. sub
in:
signante
iitu
i. obtu:
umquotd tantus:
Pedovni