Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe83474

Sources:

Bb: Badius1520b

B305r

1
CIrca Quintum arguitur quod dictio exclusiua addita vni eorum quae sunt in diuinis
ex parte subiecti, non excludat alia ex parte praedicati: nec econuerso excludat praedica
ta addita respectu subiecti: Primo sic. nihil potest excludi ab aliquo sine quo non
potest esse illud. Verbi gratia, non potest esse homo sine animali: quia nihil potest esse ho-
mo & non animal: & ideo non excluditur animal: dicendo solus homo. Sed non est aliquid
in diuinis quod potest esse sine aliquo aliorum: quia esset in deo solitudo possibilis.
qua ratione enim potest esse sine aliquo illorum: aeadem ratione & sine caeteris.
consequens falsum est: quia in deo nulla potest esse solitudo. Dicente Hilario. iiii. de Trini. c. ix.
Nobis neque solitarius deus neque diuersus confitendus est. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. dictio exclusi-
ua addita vni termino non excludit nisi aliud: sic quod non praedicetur de illo: vt si solus homo
est risibilis: ergo quicquid non est homo non est risibile. sed in diuinis nihil est aliud ab alio: sed
omnia sunt vnum & idipsum secundum praedeterminata. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. si dictio exclu-
siua non excludat a termino magis differens, nec minus: quia non est exclusio nisi ratione Bb305v
differentiae. sed maxime in diuinis personae abinuicem differunt secundum superius determinata. &
dictio exclusiua addita vni personae non excludit aliam. secundum quod illud Apostoli,. Soli sapienti deo, Au
gustinus. iii. Ii. contra Maximinum, exponit dicens. Si dixisset Apostolus: Soli sapienti patri: nec sic
inde filium separet, non enim quia in Apoc legitur, Habens nomen scriptum quod nemo scit nisi ipse: Ideo
pater nescit hoc nomen a quo est inseparabilis filius. scit ergo pater quod nemo scire dictus est nisi
filius: quia inseparabiles sunt. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est quod dicit Augustinus nus. vi. de Trini. ca. ii.
Verbum solum filius accipitur: non simul pater & filius tanquam vnum verbum.

5
⁋ Propter difficultatem perceptionis veritatis enunciationum in quibus ponuntur di-
ctiones istae tantum, solus, quae vocantur exclusiuae: inducta est quaestio proposita. Vt ergo sciamus quasi re
gulariter discernere quae illarum propositionum in quibus aliqua illarum dictionum ponitur, sit vera: & quae
falsa diiudicanda, prout determinauimus circa praedicationes dubias an verae sint an falsae in quaestio
nibus proximis praecedentibus: & ne oporteat de qualibet illarum dubium aliquod praetendente quaerere an
vera sit an falsa: Circa istas dictiones tantum, solum, aduertendum est quod in aliquibus omnino conveniunt: & in
aliquibus multum differunt: quia ly tantum potest esse nomen dicens comparationem secundum quantitatem & qua-
litatem, respondens ei quod est quantum. vt cum dicitur, quantus est pater tantus est filius. Potest etiam esse
aduerbium secundum eandem significationem, vt quantum sunt pater & filius: tantum est solus filius. Secundo autem
est aduerbium negandi per exclusionem: & isto modo solummodo est de tantum ad propositum: quia isto solo modo diffi
cultatem inducit in percipiendo veritatem. Et primis duobus modis est dictio categorematica diffe
rens omnino in significato & officio ab illa dictione solus: quia lysolus nequaquam comparatiuum est
sicut tantum. Tertio autem modo ly tantum est dictio syncategorematica: & omnino est eadem in officio cum
illa dictione solum, inquantum ly solum est aduerbium & dictio exclusiua: & eodem modo dictio syncate-
gorematica sicut est tantum. Ambo enim eandem habent significationem & idem officium: quia eodem modo fa
ciunt exclusionem circa subiectum & circa praedicatum, vt iam videbitur.

6 ⁋ Sed potest ly solum alio modo
etiam esse nomen, in quo non respondet ei nomen eiusdem significationis & officii ex parte eius quod est tantum
licet ly solus aliquam significationem habeat eandem cum l tantum quod est aduerbium exclusiuum: in qua
etiam habet idem officium exercere. scilicet excludendi quod & ly tantum, licet alio & alio modo, vt iam videbitur.
Habet autem ly solus quinque significationes: primas duas vt est dictio categorematica: tres alias ve
ro vt est dictio syncategorematica: & in qualibet istarum significationum dicit & exercet tamquam offi
cium suum priuationem seu remotionem siue negationem associationis alterius ab eo cuius est deter-
minatio cum quo construitur. Et hoc prima distinctione dupliciter. Cum enim omnis associatio alicuius
cum alio est in aliquo: in diuinis autem non potest esse associatio aliquorum nisi in forma aliqua: quia in eis
quicquid est forma est: lgitur ly solus aut dicit remotionem associationis alterius ab eo cuius est
determinatio in forma sua, propria, & secundum rationem eius propriam: aut in forma alia secundum aliam ra-
tionem. Primo modo cum disponit terminum essentialem dicit remotionem associationis alterius ab eo
in communicando vnam essentiam, vt cum dicitur solus deus. Remouetur enim ab aliquo vno qui deus est:
& intelligitur vnus per hoc quod dicitur singulari numero deus: alterius associatio in forma seu
essentia deitatis significando quod non sit nisi vnus deus: & hoc non simpliciter, sicut si secundum Semiar
rianos essent plures dii in forma deitatis: sicut sunt plures homines in forma humanitatis: cum
quilibet illorum esset vnus deus: sicut quilibet istorum est vnus homo: scilicet specialiter alicuius gentis:
sicut ille dicitur esse vnicus filius duorum coniugum: qui plures non habent proles sed possunt habere
plures simul cum illo: & non sicut dicitur esse foeminae, cum non possit esse per naturam alius simul:
sed solum posterius vnus post illum: & non sicut dicitur vnus sol, cum per naturam inferiorem non pos-
sint esse plures: nec similiter vnus post alterum: sed solummodo per diuinam potentiam: Sed quod sic
non sit nisi vnicus deus: quod sicut non sunt plures sic nec omnino possunt esse plures. Cum vero
isto primo modo disponit terminum personalem siue personam, dicit remotionem associationis alterius
ab eo in communicando vnam proprietatem personalem: vt cum dicitur solus pater. Remouetur enim
ab aliquo vno qui est deus pater: alterius associatio in forma seu in proprietate paternitatis
significando quod non sit nisi vnus pater: nec possunt vllo modo esse plures secundum modum iam
dictum de vno deo. Et isto modo solus significat idem quod vnicus: non autem idem quod vnus, vt
quidam dicunt: quia si essent plures dii, vt dictum est, quilibet illorum posset dici vnus secundum
se: & aliquis illorum vnus: quia illum solum vna gens coleret. Sed nos ad exclusionem talium
plurium qui possent aestimari, dicimus solus deus id est vnicus: vt ly vnicus addat super vnus quod
scilicet sic sit vnus quod nullo modo possint esse plures. Et sic accipitur solus cum dicitur
Deuteronomii octauo. Dominum deum tuum adorabis: & illi soli seruies. idest illi vnico- Bb306r
quamuis & hic possit ly solus accipi in alia significatione scilicet vt ponitur exclusiue, sub hoc sensu: illi so
i id est nulli alteri. Non enim est inconveniens quod in vna oratione ly solus possit habere plures signi-
ficationes: quia cum ly vnus aliquando ponatur pro eo quod est vnicus, non est inconveniens dicere quod in
dicta propositione solus significet idem quod vnus. Vnde cum dicitur Exod. ix. Audi lfrael, domins deus
tuus vnus est: vnus ibi idem est quod vnicus, quod per hoc dictum intendit Moyses excludere deo-
rum possibilitatem: non supponere quod deus quem praedicauit esse colendum, sic vnus esset quod pos-
sent esse plures, licet essent alii plures & ab aliis simul colendi. Et secundum hunc intellectum locu-
tus est dominus, quando dixit Deuter. xxxi. Videte quod ego sum solus. Et vt declararet quomo-
do solus, addidit. Et non est alius deus praeter me. Et hoc ad differentiam illorum de quibus de pro-
ximo praemiserat: Vbi sunt dii eorum, in quibus habebant fidutiam: Vnde sic in ista significatio-
ne diceretur addendo deus, videte quod ego sum solus deus. i. ille praeter quem non est alius deus.
Si autem lysolus dicat remotionem associationis alterius ab eo cuius est determinatio in forma
alia, aut secundum aliam rationem: in diuinis autem non est nisi forma eadem: sed secundum aliam & aliam
rationem solum in diuinis personis & attributis: priuatio igitur associationis non est nisi inter per
sonas aut attributa, & caetera essentialia. Sed hoc contingit dupliciter. aut enim solus dicit re-
motionem alterius in forma essendi simpliciter, vt est, est primo adiacens: aut in forma essendi de-
terminata. Si primo modo, sic remouet associationem plurium personalium in deo vt essentialium in commu
nicando actum essendi. In ista enim significatione, cum dicitur solus deus, remouetur ab vno aliquo
quod vel qui deus est, personalis associatio alterius in communicando esse, significando quod non est nisi
vna persona in deitate: aut existens secundum vnam rationem, scilicet deitatis: non bonitatis, magnitu
dinis, & caeterorum talium. Et isto modo solus, significat idem quid solitarius. Et quia hoc est impos
sibile, ideo sicut omnis propositio in diuinis est vera in qua ponitur solus in praecedenti significa-
tione (in diuinis enim non est nisi vnicus deus, vnicus pater, vnicus filius, vnicus spiritus san-
ctus, vnicus bonus, vnicus aeternus, & sic de caeteris) sic in altera omnis propositio est falsa. Li-
cet enim pluralitas personarum & rationum essentialium recipiantur in deo, & vnitas essentiae, quae
ambo secundum praedicta nomine trinitatis significantur: tamen vt dicit Hilari. nobis neque solitarius deus:
propter vnitatem scilicet, neque diuersus, propter scilicet illam pluralitatem, confitendus est, vt as-
sumptum est in primo argumento. Tunc enim proprie dicitur diuersum, quando sunt plura in
abstracto vel absolutis differentia. Tunc autem proprie est solitudo, quando est vnicum sine omni plu-
ralitate formam & speciem suam communicantium: secundum quod homo vnicus in mundo diceretur
esse solus simpliciter, etsi esset cum multis aliis rebus quae non sunt homines: vt aliquis homo di
citur currere solus, licet currat cum multis equis: & monachus dicitur esse solus vbi est cum mul
tis laicis absque socio sui ordinis. Sic deus non potest dici solus propter pluralitatem personarum
inseparabilem in vnitate essentiae. dicente Augustius vi. de triniitate. ca. iiii. Non inuenitur quomodo di
ci possit aut pater solus, aut filius solus: cum semper atque inseparabiliter sint inuicem, neuter so-
lus. Solum patrem dicimus patrem, non quia separetur a filio, sed quia non ambo simul sunt pater.
ldem autem intelligitur & de spiritu sancto. Et per eundem modum non inuenitur quomodo possit
dici aut aeternus solus, aut bonus solus, cum semper atque inseparabiliter sint inuicem: neutrum fine
altero: & sic de caeteris. Non enim est deus sic aeternus quin etiam sit bonus: & sic de caeteris. Si au
tem ly solus dicit remotionem associationis alterius ab eo cuius est determinatio in forma essen-
di determinata, hoc iterum contingit dupliciter. Aut enim dicit remotionem associationis al-
terius in forma essendi determinata secundum rationem intelligendi, aut secundum rationem essendi. Si pri-
mo modo, sic remouet, vt prius, associationem in deo plurium essentialium, aut plurium in commu-
nicando aliquem actum intellectus circa diuina. In ista enim significatione, cum dicitur solus deus,
aut solus filius, aut aliquid huiusmodi, remouetur ab vno aliquo quod vel qui deus est, associa
tio alterius in communicando eundem actum intellectus, significando quod non nisi vni personae, aut
non nisi secundum vnam rationem alicui conueniat actus intelligendi. Secundum quem modum dicit Augustinus
vii. de triniitate. cap. iii. Non maior essentia est pater & filius simul, quam solus pater aut solus filius. Et
lib. viii. cap. ii. Filius & spiritus sanctus tam magnum aliquid sunt, quam solus pater. Et isto modo idem
significat solus quod singulus: & sunt tales propositiones verae. Licet enim personae non sint solita-
riae in essendo, sunt tamen singulae intelligendo illas respectu alicuius essentialis & communis sin
gulis. Et sicut talia dicuntur de personis diuersis, sic possunt dici de essentialibus diuersis. Non
enim maior est bonitas & aeternitas quam sola bonitas. Si autem ly solus dicit remotionem associa-
tionis in forma essendi determinata secundum rationem essendi: hoc vlterius contingit dupliciter.
Aut enim dicit remotionem in communicando formam aliam simul in aliquo supposito cum sua forma Bb306v
propria, aut dicit remotionem associationis cum vno supposito respectu formae tertiae in subiecto
vel in praedicato alterius suppositi. Primo modo remouet associationem plurium proprietatum per
sonarum simul in eadem persona respectu alicuius subiecti & alicuius praedicati, dicendo, solus pa
ter non est trinitas, vel econuerso trinitas non est solus pater. Hoc enim non, quod dicitur solus pa-
ter, non excluduntur aliae personae, quia nulla illarum est trinitas. Non enim vt idem dicit. viii. de
trinitate, Pater est trinitas, aut filius trinitas, aut spiritus sanctus trinitas tantum. Et eadem ratio-
ne nec econuerso. Sed hic est sensus illarum propositionum: solus pater. i. pater qui ita est pater, quod
non est filius nec spiritus sanctus, non est trinitas: & econuerso Trinitas non est solus pater. i. is-
le qui ita pater est quod non est filius nec spiritus sanctus. Si enim ita esset pater, quod simul esset filius
& spiritus sanctus, sicut posuit Sabellius: tunc pater esset trinitas, & econuerso trinitas esset pa
ter: similiter pater & filius & spiritus sanctus similiter sunt trinitas &c. Sed istam expositionem
ascribit propositioni quam iam dicemus pertinere ad modum praecedentem, Magister primo senten.
distin. xxi. capituld i. in fine, dicens. Cum dicitur tantus est solus pater, quantum simul illi tres: per hoc
quod dicitur solus pater, non separatur ab aliis: sed hic est sensus: Solus pater. i. pater qui ita est pater
quod nec filius nec spiritus sanctus, tantus est &c. Solus ergo pater dicitur (vt ait Augustinus lib. vi.
cap. ix. de triniitate,) quia non nisi ipse ibi pater est. Sed mihi videtur quod ista expositio non est conue-
niens in hoc exemplo: eo quod cum sola persona tantum dicitur quantum duae vel tres simul, per hoc quod per si
militatem plures coniunguntur in praedicato, in subiecto dicendo solus pater, per ly solus, ipse pa
ter notatur supponere vt singulariter intellectus siue acceptus, non autem cum filio & spiritu san-
cto simul intellectus, licet pater non intelligatur nisi in ordine ad filium, vt dicatur hoc de pa-
tre, quod ipse sit solus id est sine filio & spiritu sancto. sed per hoc filius & spiritus sanctus ab intelligen
di consortio excluduntur. Secundo autem modo remouet associationem plurium suppositorum
respectu eiusdem praedicati: dicendo, solus pater est pater: per quod non separatur pater a filio & spi
ritu sancto aut econuerso: sed quia ambo simul cum patre non sunt pater, & per hoc a paternita-
tis consortio excluduntur. Et in ista significatione dicitur proprie poni exclusiue. Et differt ex-
clusio in ista significatione ab illa quae est intus, quod hic fit exclusio respectu actus expresse & si-
gnificati, ibi vero respectu actus intellecti & exerciti. Et cum solum possit exponi per hoc quod
est non cum alio, scilicet per hoc quod est non alius, licet in vtraque significatione possit vtroque mo-
do exponi, in illo tamen magis proprie exponitur per non cum alio: in isto autem per, & non alius.
ltem differt iste modus a quarto, quia hic stans solus in subiecto excludit a forma praedicati, ibi
vero a forma ipsius subiecti. Et ideo ille quartus modus exponi debet semper per non cum alio:
non autem per, & non alius.

7 ⁋ Et est sciendum quod quaelibet propositio licet distingui posset secundum
hos quinque modos, ita quod in diuinis propositio aliqua posset habere veritatem praeterquam in secune
do, qui non potest habere sensum verum in diuinis praedicationibus: tamen quaelibet talium pro
positionum aliquem dictorum modorum magis expresse praetendit quam alios.

8 ⁋ Est etiam animad-
uertendum quod solus in isto vltimo modo penitus habet idem officium quod tantum, aduerbium exclu-
siuum: quae licet in hoc differant quod tantum, semper est determinatio actus siue verbi: Solus autem
dictionis alicuius nominaliter significatae in subiecto vel in praedicato: semper tamen eandem ha
bent vim siue ponantur in subiecto, dicendo solus deus, vel, tantum deus pater est: siue in praedica-
to dicendo, deus est solus pater, vel deus est tantum pater.

9 ⁋ Et quia in ista vltima significatione ly so
lus praecipue inducit difficultatem percipiendae veritatis in diuinis: ideo latius officium eius
prosequamur. Et quae dicta fuerint de solus, intelligantur eodem modo dici de tantum. De istis ergo
dictionibus exclusiuis tantum & solum, primo videndum est specialiter quale officium habent dum
ponuntur in praedicato, deinde generaliter quale habent dum ponuntur siue in subiecto siue
in praedicato. Si ergo dictio exclusiua ponitur in praedicato essentiali vt actus tendens ad exte-
rius, dico quod talis propositio semper falsa est, siue subiectum fuerit essentiale siue personale: quia
cum hoc quod includit veram affirmatiuam, & falsam negatiuam: & propositio exclusiua, quia vir
tutem habet copulatiuae, non potest esse vera nisi sit simul vera pro affirmatiua & pro negati-
ua: dicendo, deus tantum creat, vel pater aut trinitas tantum creat. Est enim sensus: creat, & nihil aliud
agit, seu nullam aliam actionem operatur: quod falsum est, quia omnes eius actiones interiores aliae
sunt ab actu creandi inquantum temporalis est, & aliquid ponit in creatura. Si vero praedicetur
essentiale manens intra, aut personale, & significetur per modum actus, & intelligatur exclusio fie
ri respectu actus transeuntis ad extra: dico quod propositio semper falsa est, eadem ratione qua prae
cedens: quia sensus est: deus pater, aut trinitas tantum intelligit, vult, aut generat, idest intelligit,
vult, & generat, & nihil aliud agit, siue nullam aliam actionem operatur: & est negatiua falsa pro Bb307r
actionibus diuinis transeuntibus ad extra: quia illae sunt (vt dictum est) aliae ab interioribus. Si
vero specialiter intelligatur fieri exclusio ab vno actu interiori respectu aliorum interiorum. Dico quod
si intelligatur fieri exclusio alterius actus neutraliter, vera est semper: quia cum affirmatiua vera, pu
ta deus intelligit aut generat, etiam negatiua est vera, scilicet quod nihil aliud agit. Quia sicut persona
quaelibet neutraliter loquendo, vna non est alia ab alia, nec ab aliquo quod est in diuinis: sic nec actio
personalis ab essentiali manente intra: & multo minus neque essentialis actio ab alia. Si vero intelli-
gatur fieri exclusio alterius actionis foeminine, semper est falsa: quia cum affirmatiua vera vt prius,
semper negatiua est falsa, scilicet quod nullam aliam actionem agit. Quia sicut masculine loquendo quaelibet
personarum est alia ab altera, & potest vna earum excludi ab altera, vt patet ex dictis, & amplius
patebit ex dicendis: sic etiam foeminine actio generandi est alia ab actione spirandi: & hoc ratione
relationum distinctarum. Et similiter forte (quod non assero) quaelibet actio essentialis, scilicet intel
ligendi & volendi, altera est ab actione personali, & vna illarum alia est ab altera, licet secundum ra
tionem tamen: etsi secundum modum quo vna eadem est alteri & praedicari potest de alia, nec potest
vna ab altera excludi: & secundum modum quo vna earum est alia ab alia, nec praedicatur de illa, &
sic potest excludi ab illa: & hoc maxime respectu alicuius in subiecto, cui congruit praedicatio,
vt dicendo, diuinus intellectus intelligit, vel ratione alicuius determinationis in praedicato, di-
cendo intelligit intellectu. Quia enim intellectus non est ratio elicitiua actus volendi sed intelli
gendi tantum, dicitur quod in talibus dictio exclusiua cadens super vnum actum excludit reliquum, vt
actum volendi ab actu intelligendi, & econuerso: dicendo, diuinus intellectus tantum intelligit. Et
similiter de voluntate respectu actus volendi. Quare multo fortius quilibet actus essentialis po
test excludi a quolibet personali, & econuerso. Et sicut contingit hoc in praedicatis actiuis per ver
ba actiua vel participia: sic idem contingit in praedicationibus passiuis per verba passiua aut par
ticipia. Et non est differentia in aliqua talium propositionum siue subiectum fuerit essentiale, si-
ue personale. Et secundum eundem modum quaecumque in diuinis sic conueniunt quod vnum vere prae-
dicari possit de altero, excludi non potest ab altero, licet alias possit, etiamsi sit vnum de intelle-
ctu & significato illius. Dicendo enim trinitas est tantum trinitas: sequitur, ergo trinitas eo quod pater, non
est trinitas, nisi exclusione posita super subiectum. dicendo, tantum trinitas est deus: non sequitur, er-
go pater non est deus: quia licet pater non sit trinitas, non tamen est aliud aut alius a trinitate:
quia est aliquis in illa. Et eadem omnino intelligenda sunt de dictione exclusiua cadente super
aliquid significatum hneutraliter, siue in praedicato, faciendo exclusionem respectu subiecti, & pri-
uando alia a praedicato a consortio in subiecto, vel econuerso in subiecto faciendo exclusionem
respectu praedicati priuando consortio in subiecto alia a subiecto: dicendo deus est solus pater:
vel econuerso, solus pater est deus: & sic de caeteris: siue exclusio cadat super terminum essentia-
lem: siue super personalem: siue vt est principale subiectum vel praedicatum, vt est determinatio
alterius eorum. lsta enim, deus est solus pater, cum excludit neutraliter, vt sit sensus: Deus est
pater, & deus non est aliud a patre, vera est: quia deus non est aliud quam id quod est pater: & non ex-
cluditur filius nec spiritus sanctus. Cum vero masculine pro supposito determinato, vt sit sen-
sus: deus est pater, & non est alius a patre, falsa est: quia deus est talius aliquis quam pater: quia aequa-
liter vt deus est pater, est & filius & spiritus sanctus. & ibi excludatur filius, & similiter
spiritus sanctus. Primo enim modo fit exclusio a patre ratione eius quod est in ipso: secun-
do autem ratione naturae quae in ipso est. Sicut cum dicitur, solus deus est pater, secundum
uod sit exclusio neutraliter, sit ratione significati: secundum vero quod sit masculine, sit ratione
suppositi. Similiter cum sub dictione exclusiua praedicatur essentiale attributum quod in suo
significato continet id quod est deus sub ratione determinata, puta qualitatis, cum dicitur bo-
nus, sapiens: quantitatis, cum dicitur magnus, aeternus: quae in significatione attributi est, sicut
quo est: dicendo pater est solus aeternus, aut solus est aeternus, aut solus sapiens: aut solum est sa
piens: potest exclusio respicere id quod ipso termino significatur, aut rationem secundum quam signi
ficat. Et primo modo proculdubio vera est, quia pater non est aliud quam id quod est aeternum: & non
excludatur ipsum esse bonum vel sapientem. Cum vero masculine, falsa est, si forte exclusio prin-
cipaliter respicit rationem secundum quam terminus ad significandum imponitur, & qua vnum essen
tiale distinguitur ab alio, vt veritas a bonitate: intellectus a voluntate, & caetera huiusmodi. Si
enim ita sit, videtur cum dicitur, deus tantum sapit, vel sapiens est, vel est solus sapiens, quasi inten
datur quod sic est sapiens quod excludatur esse bonus vel aeternus, aut quod sapientia in ipso quandam prae
rogatiuam habet. Et per hoc intelligitur, quid per quandam praerogatiuam deus quasi ipse non sit,
aut non sit aliquid nisi sapientia siue per sapientiam: quod falsum est. Non enim est aliquid solum Bb307v
sub ratione sapientiae, sed etiam subratione bonitatis & caeterorum: neque solum est aliquid sapien
tia, sed etiam bonitate, & quolibet aliorum. Sed de hoc erit sermo in fine quaestionis huius. Si er
go praedicatur de subiecto siue essentiali siue personali in diuinis sub exclusione posita super sub-
iectum, dicendo, solus deus vel solus pater est, vel est sapiens: semper falsae sunt propositiones: quia ab
huiusmodi praedicatis excluderentur creaturae, nisi praedicatio per Antonymiam vel praerogatiuam quan-
dam intelligatur dici. tunc enim verae sunt, sicut illa Matth. xix. Nemo bonus nisi solus deus. & secundum
quod dicit Augustius vii. de triniitate. cap. v. Eortassis deum solum oportet dicere essentiam: est enim ve
re solus.

10 ⁋ Secundum praedicta ergo concedenda est vltima ratio proposita in arguendo.

11
⁋ Ad primum in oppositum quod non potest excludi ab aliquo id sine quo ipsum non
potest esse &c. Dico quod verum est quando non potest esse sine eo, ea scilicet de causa quod aliquid eius
est, vt animal hominis vel risibile, vel quando est pars totius, vt pater trinitatis. Quando autem
non sic est eius, bene potest ab eo excludi, non vt sit absolute sine eo: vt scilicet per exclusionem il-
lud maneat omnino solitarium, sed vt non sit cum eo constans in aliquo vno. Et sic priuatur consor
tium eius in illo simul cum alio, quamquam ista priuatio falsa sit, licet ipsius esse praedicati primo adia-
cens respectu cuius nullo modo dictio exclusiua notat, excludit id quod est aliquid alterius ab
illo cuius est: licet bene notet ipsum excludi respectu cuiuslibet alterius. Vnde quia vnum cor
relatiuum in diuinis personis non est aliquid alterius inquantum sunt relatiue opposita, licet
vnum eorum non possit esse sine altero: vnum eorum ab altero bene potest excludi in respectu
ad alicuius communionem, etiam ipsius actus essendi. Sed tunc in tali propositione exclusiua
quasi contradictoria implicantur: vt quod ratione exclusionis significatur non esse, ratione re-
lationis ponatur esse: vt ideo sequantur ad talem exclusiuam contradictoria, scilicet idem esse
& non esse, puta dicendo solus vel tantum pater est. Ratione enim exclusionis excludentis aliud quod
non est aliquid subiecti, sequitur quod filius non sit: ratione vero relationis, cuius est ad aliud se
habere, includendo patrem esse, sequitur quod filius sit. Quia etiam quorum vnum non potest es-
se sine altero, quia aliquid illius est, vnum eorum bene potest non habere cum altero commu-
nionem in aliquo praedicato: bene potest excludi ab altero. Dicendo enim tantum vel sola trinitas
est: sequitur, ergo filius non est trinitas. Licet ergo in diuinis nihil possit esse sine altero secun-
dum rem, ne sit solitudo: potest tamen de virtute sermonis respectu alicuius praedicati vnum
eorum excludi ab altero.

12 ⁋ Ad secundum, quod dictio exclusiua non excludit nisi aliud a subiecto:
Dico quod verum est, vel aliud quo ad id quod est, & sic in diuinis nihil potest ab altero excludi:
Vel quo ad rationem qua est: & sic bene potest vnum eorum excludi ab altero: maxime si illud
a quo sit, respicit illud ratione cuius fit exclusio, secundum rationem qua ab excluso distingui
tur. Propter quod si dictio exclusiua ab vno attributorum respectu alicuius excludit alterum-
hoc est praecipue quando illi a quo sit exclusio conuenit illud respectu cuius fit exclusio, ratio-
ne qua distinguitur contra exclusum. Vt si dicatur sic: deus intelligit sola sapientia se: ergo non
bonitate, nec fortitudine, aut aliquo huiusmodi: quia sapientia est ratio intelligendi, non autem
bonitas aut fortitudo. Vel si dicatur, pater est pater sola paternitate: sequitur, ergo non est pa-
ter filiatione: quia paternitas est ratio qua pater est pater, non autem filiatio.

13 ⁋ Ad tertium, quod in
diuinis magis differens non excluditur, puta persona a persona, secundum Augustinum: ergo
nec quodcumque aliud ab aliis in diuinis, quia minus differt: Dico quod si persona non excluditur a
persona, quae reuera summe differunt in diuinis, modo quo in eis est differentia, hoc non est ra-
tione qua differunt, sed ratione qua tantundem sunt quaecunque sunt in diuinis secundum praedicta.
Iinquantum enim differunt, bene abinuicem excluduntur. Sed multum differunt quando est exclu-
sio ab essentiali subiecto essentialis praedicati, dicendo, solus pater generat. Dicendo enim solus deus
est sapiens, nec masculine nec neutraliter excluditur quaecumque persona singularis, quia tam praedi
catum quam subiectum aequaliter singulis conuenit. Dicendo vero, solus pater est sapiens, masculine, ex-
cluduntur personae filii & spiritus sancti: non autem neutraliter, quia praedicatum aequaliter convenit sin
gulis. Sed quemadmodum dicit Augustinus septimo de trinitate, non pater & filius simul
maior essentia est, quam solus pater, vel solus filius. Et Magister primo sententiarum distinctione
xxi. in principio, Tantus est (inquit) pater solus, vel filius solus, vel spiritus sanctus solus, quan
tum illi tres simul. Et duae personae vel tres simul, non sunt maius quam vna sola. Et hoc
quia non est nisi vna quantitas in tribus, sicut nec nisi vna sapientia. Dicendo vero solus pa-
ter generat, masculine, excluduntur personae filii & spiritus sancti, non autem neutraliter-,
quia res praedicati & subiectorum omnino eadem est. Et neutraliter loquendo intelligitur dictum Bb308r
Augustini sumptum in argumento de praedicatione essentiali, de personali. Vnde in fine assignando
causam dicti sui, dicit quod inseparabiles sunt. Quia enim masculine ab vna persona respectu communis
praedicati bene excludantur aliae, aperte insinuat Augustinus quando lib. ii. contra Maximi. cap. iii. dicit sic.
De inuisibili deo cum agerem, admonui vt crederem inuisibilem non solum patrem sed etiam filium in
diuinitate, non secundum carnem. Vult ergo quod haec sit vera: non solum pater est inuisibilis: non autem
neutraliter ratione eius quod est pater: quia sic non est nisi deus, & solus deus est inuisibilis. Pro
falsa ergo eam habet masculine: contraria ergo eius, solus pater est inuisibilis, falsa est masculi-
ne: & hoc non nisi quia excludit filium & spiritum sanctum. Vnde subdit cap. iiii. Lego iterum de im-
mortali deo, quoniam tu illud quod ait Apostolus: Qui solus habet immortalitatem, sic intelligi
voluisti, tanquam de solo patre sit dictum: cum ille hoc non de patre dixerit, sed de deo, qui est pater
& filius & spiritus sanctus. Prorsus a nullo acceptam habet immortalitatem pater, & a patre aca
cepit filius: habent ergo immortalitatem pater & filius, non solus pater habet hanc solus, sed
deus: quod non solus est pater, quia hoc est & filius. Et cap. xiii. Sapientem solum inquis patrem, vt prae-
dicat Apostolus dicens sic, Soli sapienti deo: sed trinitas est solus sapiens deus. Et libo iii. cap. ix.
Si dixisset soli patri, difficilius forte quaestio solueretur. Ex quo peruenit ad dicendum illud quod
in argumento sumptum est, dicens in cap. xiii. Si dixisset Apostolus soli sapienti patri, nec inde
filium separaret &c. Cum vero non dixerit, soli sapienti patri, sed soli sapienti deo, & Deus sit
ipsa trinitas, multo est facilior nobis huius solutio quaestionis. Et in quo est facilior patet ex di-
ctis: in hoc videlicet, quod dicendo, soli sapienti deo, non oportet distinguere de praedicatione in
neutro & inrmasculino, quia in vtroque sensu vera est. Dicendo autem soli sapienti patri, vt re-
cte intelligatur, oportet distinguere quod excludendo masculine vera est, quia non excluditur nisi
creatura, sicut neque cum dicitur: soli deo immortali. Super quo mouit Augustinus quaestionem
lib. ii. contra Maximi. cap. iiii. dicens. Quare solus deus dictus est habere immortalitatem, cum
& anima pro suo modo sit immortalis, & alia spiritualis caelestisque natura, postea videbimus.
scilicet lib. iii. cap. xii. vbi dicit sic. Immortalitatem autem deus habere dicitur solus, quia immu
tabilis solus est. Et per hunc modum, sicut cum dictionem exclusiuam ponimus ex parte subie-
cti, dicendo, soli sapienti deo. i. deo qui solus est sapiens, facilior est solutio quaestionis, quomodo
hoc debeat intelligi: quoniam cum ponimus eam similiter ex parte subiecti, dicendo, soli sapien
ti patri. i. patri qui solus est sapiens, cogimur hanc exponere, vt per ipsam filius a praedicato
non excludatur: sic cum dicimus fine dictione exclusiua, deus aut pater est sapiens: facilior est
intellectus quam si poneretur dictio exclusiua ex parte praedicati, dicendo deus aut pater est tantum sa
piens, vel est solum sapiens, vel solus sapiens. Tamen si aliqua talis inueniretur in scripturis, co
geremur ipsam exponere sic, vt per ipsam bonitas & caetera huiusmodi non excludantur a sub
iecto: puta si cum in cantico ecclesiae dicitur, Tu solus sanctus, tu solus dominus, tu solus altis
simus lesu Christe, non sequeretur, cum sancto spiritu in gloria dei patris: & ly solus non esset
determinatio subiecti, sub hoc sensu, Glesu Christe, tu solus es sanctus, tu solus es dominus,
tu solus es altissimus, sed potius praedicati, sub alio sensu, videlicet, o lesu Christe, tu es solus
sanctus, tu es solus dominus, tu es solus altissimus: & hoc etiam non sub implicatione ex par-
te praedicati sic, olesu Christe, tu es ille qui solus test sanctus, dominus, altissimus: qui sensus
idem est cum primo. Vnde & si sic diceretur: o lesu Christe, tu es ille qui solus sanctus, domi-
nus, altissimus: esset idem sensus cum secundo. Et sic standum est in duobus primis sensibus
absque implicatione, ne fieret processus in infinitum. Quia si in illo sensu secundo illud inueniretur
scriptum, ne vnum illorum intelligeretur excludere omnino alterum & caetera illi consimilia,
oporteret vti distinctione dicta. Sic nec cum dicitur soli. sapienti patri secundum eundem sensum ex-
cluditur filius. Non est tamen ad hoc opus distinctione secundum dicta. Faciendo vero exclusionem
masculine, ibi a subiecto excluderentur aeternitas, bonitas, & caetera huiusmodi: sicut hic a praedica
to, filius & spiritus sanctus. Sed quia tale quid scriptum non inuenitur circa essentialia, talem proposi-
tionem omnino negamus: nec distinguimus, nisi forte in casu speciali, sicut dictum iam est in solu
tione secundi argumenti. Sed si scripta inueniretur sub hoc ordine verborum: Glesu Christe tu
es solus sanctus, vt ly solus non sit aliquo modo determinatio subiecti, neque principalis, neque im-
plicati: sed praedicati tantum: impossibilis esset additio illa, tu es solus domins, tu es solus altissimus, ni-
si distinguendo.

14 ⁋ Ad cuius distinctionis intellectum sciendum est, quod secundum superius de-
terminata, multum differenter in diuinis praedicatur terminus substantialis & personalis: quia
cum praedicatur terminus substantialis (quod solum pertinet ad propositum) tunc ipsum praedi-
catum secundum se aliquid est, & est etiam id quo subiectum est, aut aliquid est, vt cum dicitur, deus Bb308v
est essentia, vbi idem est omnino quod est & quo est, est aliquid: vt cum dicitur, deus est bonus, ve
rus, aut aliquod caeterorum. secundum quod patet ex superius determinatis: sed inquantum praedicatur non
est aliquis, quia praedicatum substantiale, siue in diuinis, siue in creaturis, non praedicat aliquid vt sub-
sistens, sed potius vt alicui insistens & inhaerens: vt cum in diuinis dicitur, pater est deus: & in crea-
turis cum dicitur, Petrus est homo. Et secundum quod terminus praedicatus substantialis secundum se ali
quid est, & subiectum inquantum praedicatur non est aliquid, tripliciter potest intelligi exclusio cir
ca praedicatum. Primo modo. secundum primam rationem: secundo. secundum secundam: tertio. secundum tertiam.
Et primo modo dicendo, tu es solus sanctus, sensus est, tu es sanctus, ita quod nihil aliud a sanctita-
te: & sic nihil excludit nec priuat nisi consortium eius quod est contrarium sanctitati: & non exclu-
dit aliquid eorum quae sunt in deo, quia omnia sunt idipsum quod est sanctitas. Tertio modo dicen
do, tu es solus sanctus, sensus est: tu es sanctus, ita quod non est aliud in supposito quam is qui est sup
positum sanctitati: quia sic nihil excludit nec priuat nisi consortium rationis suppositi alterius cum
sanctitate, quam sit illa secundum quam aliquid est suppositum sanctitati. Et sic non excludita
torum in diuinis: nec aliquod aliud suppositum, quia quodlibet illorum habet rationem eius quod
est suppositum sanctitati. Secundo modo (& est modus qui pertinet ad propositum) sensi
solus sanctus. i. ita es aliquid sanctitate quod non es aliquid alio, non solum dico alio neutraliter-
sed etiam masculine, quod falsum est: quia non solum quaelibet persona diuina est al
tate, sed etiam deitate & aeternitate & caeteris huiusmodi: licet non sit aliud aliqui
ctitate: & nihil excludit nec priuat nisi consortium rationis alterius, qua subiectum habet esse ali
quid cum ratione qua sanctitate habet esse aliquid. Et sic excludit esse aliud quo deus
aliquid quantum ad rationem illam qua distinguitur a sanctitate, licet non ratione eius quod est:
quod etiam idipsum significatum est nomine significantis, secundum quod habitum est supra, loquendo di
distinctione attributorum. Et secundum hunc modum non solum secundum praedicta in casu speciali, vt vide
tur, sed simpliciter potest quaelibet talium propositionum distingui. Vnde quod dicunt aliqui, quod isti
termino deus, solum possit addi dictio exclusiua: dicendo, trinitas est solus deus, quia sic sancti lo
quuntur, sed hoc soli huic termino conuenit, eo quod iste terminus deus praedicat naturam commu-
nem tribus personis, quae secundum se est subsistens nulla personarum distinctione intellecta: quemadmo
dum dicunt quod trinitas significat naturam communem tribus, & persona significat proprietatem
communem: falsum est, & satis improbatum superius. Et ideo non magis ly deus habet rationem super
positi in praedicato quam alia: sed omnia aequaliter habent rationem formae inhaerentis. Quum etiam illo
falso supposito vlterius dicunt quod isti termino deus in praedicato proprio possit immediate adiu-
gi dictio exclusiua, dicendo, Trinitas est solus deus: non autem aliis, dicendo, Trinitas est solus aeter
nus, nisi improprie: quia non habet rationem subiecti & suppositi, sed solummodo formae inhaeren-
tis: dico quod propter rationem inhaerentis nulla oritur improprietas omnino: sed ex additione di-
ctionis exclusiuae immediate. Sed arguunt quod immo, quia ly solus nominat priuationem consor
tii, quae non potest esse nisi circa illud in quo potest haberi consortium: quod non est nisi in eo quod
habet rationem subiecti, non formae inhaerentis. Vnde & dicunt quod superssue adderetur l solus ta-
li termino, sicut superssue adderetur termino communi in creaturis siue substantiali, siue accidem
tali: quia non dicit secundum se subsistens sicut dicit deus: & non excluderetur nisi natura extranea
a subiecto, quae excluditur ex sola ratione praedicati. Dicendo enim praecise, Petrus est homo, non
addendo tantum vel solus, praedicato, intelligitur quod non est asinus vel equus. Et similiter dicendo prae-
cise de deo quod est aeternus, intelligitur quod non est temporalis. Sed (vt dicunt) si additur praedicato
aliquod adiectiuum, dicendo, est solum vel vnus solus aeternus, vel vnus solus homo, tunc improprie
& superfue adderetur: quia sic excluditur oppositum illius termini vnus, quod est pluralitas ho
minum vel deorum. Quia autem dicunt quod non potest haberi consortium nisi in illo qui habet rationem
subiecti: Respondeo quod dupliciter est consortium plurium. Vno modo in participando vno & eo
dem, siue secundum numerum, siue secundum speciem, siue secundum genus: quemadmodum duo homines con-
sortium habent in albedine & in humanitate. Alio modo in essendo in vno & eodem: sicut con
sortium habent album & dulce in lacte. Et vtroque modo notatur priuatio constitui per dictionem
exclusiuam circa terminum cui additur: sed aliter cum additur praedicato: aliter vero cum additur
subiecto. Priuatur secundum primum modum consortii, consortium subiecti alicuius cum alio subiecto
in participatione siue communione praedicati: cum vero additur praedicato, priuatur penes secundum mo-
dum consortii praedicati alicuius cum alio praedicato in participatione siue communione vtriusque ab
eodem subiecto. Et isto modo secundo verum est solum quod non est consortium nisi aliquorum plurium,
quae habent rationem formae in illo vno quod habet rationem subiecti respectu vtriusque, vt cui Bb309r
inest, & de quo praedicatur. Primo autem modo priuatio consortii est plurium subiectorum parti
cipantium in vna forma participata: & de ista solummodo verum est, quod non est nisi in eo quod ha
bet rationem subiecti, non formae inhaerentis. Secundo autem modo priuatio consortii est plurium
formarum participatarum in vna forma participata: & de ista verum est quod non est nisi formarum
inhaerentium, & non habentis rationem subiecti.

15 ⁋ Quod addunt, quod superflue adderetur praedica-
to nisi mediante alio adiectiuo, quia praedicatum de se excludit quod excluderet dictio exclusiua: Dico
quod falsum est: quia dictio exclusiua non solum illud excludit quod per contrarietatem praedicatum
de se excludit: sed etiam ex se excludit omne aliud quo subiectum habet esse aliquid alia ratione quam
sit ratio ipsius. Dicendo enim quod Petrus est tantum vel solus homo, non excluditur esse rasinum, quo nullo
modo habet esse aliquid: sed etiam album, bonum, & caetera huiusmodi: quae inquantum praedicabi-
lia sunt, & habent aliam & aliam rationem formae: quo ad rationem dandi subiectum esse aliquid vnum,
bene priuatur consortium per dictionem exclusiuam respectu subiecti, quamuis etiam a dictione ex-
clusiua posita in subiecto nullum eorum excluderetur respectu praedicati. Non enim sequitur: tantum
homo, vel solus homo currit: non ergo album. & hoc quia inquantum habent rationem subiecti per
hoc quod sunt aliquid in subiecto, vnam & eandem habent rationem subiecti. Et sic (vt videtur) non so
lum proprie potest dici, pater est vnus solus deus, vel vnus solus aeternus cum alio adiectiuo, sed etiam
sine illo, licet in illis magis sit vsitatum: & hoc non quia clarius est quid debeat excludi, cum addi
tur aliud adiectiuum, quod manifestum est habere oppositum sibi repugnans, quam cum dictio exclusi
ua additur ei immediate sine alio adiectiuo: sed quia talis exclusionis modus inusitatus est, licet for
te eum postponamus, dicentes quod vnum essentialium non potest excludi in praedicato nisi in casu tacto su-
pra in secundi argumenti solutione. Sed tunc (vt dicunt) superflue ponitur dictio exclusiua in prae
dicato, quia non excludit nisi quod natura termini excluditur. Et dicunt, quod licet excludatur per con
trarietatem, tamen virtute sermonis excludi non significatur nisi additione dictionis exclusiuae.
Per hunc modum cum additur praedicato cum adiectiuo apposito nihil excluditur dictione exclu
siua, quod non excluditur per contrarietatem in ipso significato termini aut consignificato. Sicut
enim dicendo, vnus solus deus, plures deos excludimus, dictione exclusiua: sic dicendo vnus deus,
vnus ratione sui significati excludit deorum pluralitatem. Et similiter dicendo deus, sine vnus & si
ne solus: quia in singulari numero intelligitur vnus, ratione sui consignificati excludit deorum plu-
ralitatem. Et quod amplius est, id quod dictio exclusiua excludit a praedicato, dicendo trinitas est
solus deus, hoc excludit res significata hoc nomine. Non enim est nisi id quod est aliud a deo.