Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe82606

Sources:

Bb: Badius1520b

B302r

1
CIrca quartum arguitur quod praedicatio plurium personarum de vno essentiali debet resol
ui in aliquam singularem, dicendo deus est pater, deus est filius, & deus est spiritus san-
ctus: & est vnus aliquis non tres aliqui: Primo sic. Plures de vno praedicato non sunt
tres aliqui, nisi quia est vna natura communis vniuersalis ad illa, puta si dicatur bo-
nus est Petrus, bonus est Paulus, bonus est Andreas, ergo bonus est plures aliqui
puta tres homines: nisi quia est vna natura: communis ad illos tres. Ad patrem autem &
filium nulla est natura communis vniuersalis, quia in diuinis non est sumere communem
speciem, secundum Dam. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Praedicata diuersa quae singulas vnitates important, ex quid
bus nullus constituitur numerus, in aliquam pluralem resolui non possunt, quia quaecumque pluralitas po-
nit numerum. praedicatio diuersarum personarum diuinarum de vno substantiali est diuersorum praedicatorum
quae singulas vnitates important, ex quibus nullus constituitur numerus. dicente Boethio de Trini. cap
ii. Nulla in deo diuersitas est, nulla ex diuersitate pluralitas. atque idcirco nec numerus, ergo &c.

3 ⁋ In
contrarium est illud quod maior est diuersitas siue distinctio inter patrem & filium inquantum sunt pater &
filius quam inter spiratorem & spiratorem. Sed cum spirator praedicatur bis, non potest praedicatio resolui in sin-
gularem, sed tantum in pluralem, secundum dicta in quaestione praecedenti, ergo pater & filius cum praedicantur
quodlibet eorum semel, non potest eorum praedicatio resolui in singularem, sed in pluralem. ergo &c.

4 ⁋ Quaestio haec conuersa est praecedentis. illa enim est de resolutione essentialis vnius
praedicati de duabus personis, haec econuerso de praedicatione duarum personarum de vno essentiali. Et si-
cut illa supposuit ex alia quaestione praecedente quod idem essentiale possit praedicari de pluribus personis
sic & ista supponit quod plures personae possint praedicari de eodem essentiali, & hoc ex eadem quaestione.
& bene, quia in illa determinatum est, quod in concretione personae indifferenter praedicantur de essentia-
libus & econuerso, licet magis propriae sint illae in quibus praedicatur essentiale de personis quam econuerso.
Et re vera vtrobique siue in praedicato siue in subiecto sint plures personae, ex diuersis propositionibus
semper sequitur vna coniuncta de copulato praedicato aut subiecto. vt si deus est pater, deus est filius
deus est spiritus sanctus: ergo deus est pater & filius & spiritus sanctus. & econuerso, si pater est deus
filius est deus, spiritus sanctus est deus, ergo pater & filius & spiritus sanctus deus sunt. Siue enim
essentialiter se habeant inuicem praedicata & subiectum, vel econuerso subiectum & praedicata, semper ex di
uersis sequitur coniunctum per copulationem, puta si homo est animal, & est etiam risibilis, sequi-
tur, ergo homo est animal & risibile. & econuerso, si animal est homo, & risibile est homo: sequitur
ergo animal & risibile sunt homo. Siue etiam accidentaliter se habentibus inter se, sequitur, puta ho-
mo est albus, homo est monachus: ergo homo est album & est monachus, & econuerso monachus est
homo, albus est homo: ergo monachus & albus sunt homo. licet secundum artem secundi Peri herme-
nias, coniunctio sine copulatione non sequatur nisi in essentialiter se habentibus. & hoc siue diuer-
sis modis per se, vt si homo est animal & est risibilis, sequitur, ergo est animal risibile & econuerso:
siue eodem modo dicendi per se, vt si homo est substantia & est animal, sequitur ergo est substantia
animal & econuerso. Sed in talibus non sequitur coniunctum per copulationem, ergo homo est substam
tia & animal & econuerso. Econtra autem coniunctum sine copulatione non sequitur in accidentali
ter se habentibus. Non enim sequitur, homo est monachus, homo est albus, ergo homo est monachus albus, nec
econverso, monachus est homo, albus est homo, ergo monachus albus est homo. Sed aliqui errant qui
concedebant quod praedicatio vnius essentialis de pluribus personis bene resolueretur in vnam singu-
larem praedicationem de copulato subiecto, dicendo pater est deus, filius est deus, spiritus sanctus est
deus, ergo pater & filius & spiritus sanctus sunt vnus deus, sed non concedebant conuersam illius
deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sanctus, ergo vnus deus est pater & filius & spiritus san
ctus scilicet quod vnus deus est tres persone scilicet pater & filius & spiritus sanctus. Dicente Magistro id est sententiarum
d. iiii. Quidam veritatis aduersarii concedunt patrem & filium & spiritum sanctum siue tres personas esse
vnum deum, vnam substantiam, sed nolunt concedere vnum deum siue vnam substantiam esse tres
personas. & hoc sicut dicit d. xxxiiii. in principio, dicentes eandem essentiam non posse esse patrem
& filium sine personarum confusione. Quia si ita esset, nequaquam praedicatio plurium personarum de eo-
dem posset converti in pluralem copulatam. Non enim sequitur, album est Petrus, album est Paulus, Bb302v
album est Andreas: ergo album est plures homines: nisi quia sequatur, album est Petrus Paulus & An
dreas, ergo album est Petrus Paulus & Andreas siue plures homines vt tres. Sed postquam concesserunt
illam, pater filius & spiritus sanctus sunt vnus deus: necesse habebant concedere conversam: licet non
esset ita propria. Nec oritur personarum confusio: tum quia talis praedicatio essentialium cum personis non fit nisi ratio
ne rei absolutae significatae nomine personae: quae praedicatur de persona tanquam commune per communionem: quod cone virtu
te in se continet omnes personales proprietates: sicut genus praedicatur de specie tanquam commune vniversalitate, quod
virtute in se continet omnes differentias: tum quia habet terminus substantialis supponens praedicationi
plurium personarum simul personalem suppositionem, non dico determinatam pro aliquo supposito indetermi
nate accipiendo: sed indeterminata. scilicet peo pluribus determinate acceptis simul: sicut cum dicitur spina cre
scit Parisius & Romae: & tamen non eadem sed alia & alia crescit hic & ibi. Nec variantur in aliquo siue ad
singulare essentiale apponatur lyvnus siue non: quia in singulari numero semper intellectus vnus secun
dum Prisc. Sed de ista, deus est pater & filius & spiritus sanctus de praedicato copulato eadem quaestio est cum quaestio
ne de principali proposito: vtrum. scilicet raedicatio plurium personarum de vno essentiali possit resolui in vnam ca
tegoricam pluralem simplicem: sicut illa, album est Petrus & Paulus & Andreas, ergo est plures. Similiter al
bum est Petrus, album est Paulus, album est Andreas, resoluuntur in pluralem sic: ergo album est plures seu
tres homines: & non in singularem sic: ergo album est vnus homo. Et reuera ista quaestio nihil aliud quaerit quam quid respon
dendum esset si cum dicitur deus est pitur & filius & spiritus sanctus, quaereretur qui vel quid sunt pitr & filius & spiritus sanctus: quod
uaerebant haeretici dicentes quid tres vel quid tres. Vbi cum quaeritur qui tres, vt dictum est supra, quaeritur aliquid cone reale
per vniuersalitatem: sicut cum quaeritur de Petro Paulo & Andrea quid sunt: & bene respondetur tres homines: quia nue-
rum in humanitate habent. Talis autem responsio ad talem interrogationem in diuinis esse non potest: vt
bene probat ratio secunda ex dictis eius assumpta. Quaestio enim per qui sunt, de pluribus personis propositis:
non solum quaerit aliquod commune reale responderi: sed quaerit etiam responderi commune reale plurificatum:
quia ly quid in tali interrogatione est neutri generis & pluralis numeri: & masculini generis singulare re
spondens est hoc quod est quis. Et quaerunt ambo scilicet quid & qui sibi respondens, de essentia: sed quid de
essentia simpliciter quaerit: & petit sibi responderi de illa singulariter. Vnde siue aliqua siue alicuius
sit singularis seu communis communitate vniuersalis: cum quaeritur singulariter de vnico supposito, vt quid
est Petrus, bene respondetur dicendo singulariter quod est homo: vel quid est pater, bene respondetur sin
gulariter quod est deus. Et si in diuinis quaeratur de pluribus personis simul propositis quid tres: similiter bene
respondetur singulariter dicendo quod sunt deus: sicut idem respondetur cum quaeritur de singula persona quid. Nec est alia
responsio ad quid de singulis: & de omnibus simul: & hoc quia dicendo pater est deus, filius est deus: spiritus
sanctus est deus: quod hoc nomen deus tertio repetitur, tres vnitates repetitae in repetitione huius nomi-
nis deus: non faciunt pluralitatem numeri siue numerum pluralem: neque ratione nominis signifi-
cantis neque ratione rei significatae: neutro enim modo sunt tres: licet ter eadem vox proponatur: &
ita nec numerum simpliciter: quia non est numerus nisi sit pluralis. & hoc (sicut dicit Boethius ) in
eo quod ipsae sunt id est in illo quod est quod est singulus illorum per se & tres simul. Id ipsum enim singulare quid
est, est quod deus est: quod pater est: quod filius est: quod spiritus sanctus est: quod trinitas. i. pater & filius & spiritus san
ctus simul, est: & id ipsum quod est quo est deus, quo est pitr, quo est filius, quo est spiritus sanctus, quo est trini
tas: quia in ipsis vnum est quod est & quo est: & tantum vnicum singulare & solitarium est, vt vna essentia sin-
gularis: qua (vt dicit Commen. Boethii ) pater vel eius filius vel amborum spiritus & est: & vnum est: & est id
quod est: qua etiam simul & aequaliter ipsi & sunt: & sunt vnum: & sunt id quid sunt. Essentia namque illorum sin
gularis est: & simplex est: igitur & horum quilibet per se & omnes simul dicuntur & esse & esse vnum & esse id quod
sunt: ita quod in deo non est numerus: sed vnitas tantum. Et hoc excludendo numerum quid consistit in essentia
cuiuslibet compositi ex quod est & quo est, tamquam ex differentibus. Propter quod deus est simpliciter. Et similiter excludendo
numerum quid consistit in plurificatione essentiae in pluribus: qualem posuerunt in deitate Semiarriani secun-
dum superius exposita: & qualis est in essentia cuiuslibet speciei creaturae. propter quod deus non solum est
simplex: sed singularis vnicus: & est dupliciter vnus scilicet simplicitate & singularitate, prout determi-
natum est supra loquendo de vnitate. Sed de illa vnitate quae consistit in singularitate, est sermo
principaliter ad praesens: quae excludit numerum deorum & deitatum: & hoc secundum quod dicit Boe
thius, aduertendo ad res numerabiles ex quarum diuersitate solet numerus esse: quia si ipsa non es-
set in rebus, nullus numerus esset in eis: non autem ad voces quibus numerus ex diuersitate proueniens siue
multitudo rerum exponitur: quod appellat Boethius aduertere ad numerum ipsum: qui propter trinam vo
cis repetitionem numerus dicitur imitatione ad diuersitatem rerum numerabilium. Et est quaedam distin-
ctio talis: quod scilicet est quidam numerus rei, quem numeramus: & est quidam numerus imitationis, quo nu-
meramus: eo scilicet quod res numero numeramus. In quo scilicet numero quo numeramus, qui consistit in veci
bus, saepe rerum multarum repetitio, quandoque vnius tantum quasi diuersarum vnitatum numerum Bb303r
quendam facit. Sed in eo numero quem nuneramus, qui consistit in rebus numerabilibus: non vnius repetitio
quae sit tanquam diuersarum vnitatum numeratio: numerum verum facit: sed potius talem numerum facit
illius vnius repetitio: cuius rerum diuersa proprietas, cuius semper comes est diuersitas vnitatum,
numerosam facit rerum diuersitatem. nam numerus talis est ex diuersis proprietatibus diuersorum
multitudo atque collectio. Et in primo modo numeri quotienscumque vnum repetitur, non facit collectio
plura aliquid, sicut facit in secundo. Dicendo enim ter per idem nomen Deus, deus, deus, non facit plures
deos circa cone per communionem: sicut nec circa singulare inconicabile facit plures: dicendo per nomina
synonyma Marcus Tullius Cicero. Sed dicendo per idem nomen ter pro supposito, homo, homo, homo,
facit tres circa cone per vniversaltatem. Et sic repetitio vnius secundum vocem ter in numero quo numeramus facit
semper pluralitatem: non autem semper facit pluralitatem in nuero quem numerams scilicet in numero rerum. Potest
enim vnum singulare agnosci vno vocabulo pluries repetito, vt deus, deus, deus, vniversali pluribus voca
bulis: vt Marcus Tullius Cicero: ensis, mucro, gladius. in quibus vnitatum repetitio pluralitatem facit
in vocis materia, non rerum significatione. Nec refert siue eadem voce idem repetatur, siue diuersis: &
sic secundum Boet. dicitur Deus pater, deus filius, deus spiritus sctuns: atque haec trinitas vnus deus: velut si
sol sol sol dicatur vnus sol: praeterquam in illis, quod illic subiecta quibus dicitur pater, filius, & spiritus sctuns, siue
trinitas, habent in suo significato proprietates: quarum nullam in suo significato habet praedicatum quod est
deus. Hic vero subiecta quibus dicitur sol sol sol, non habent in suo significato quod non habet praedicatum quod est
sol. Sic ergo si in diuinis quaeratur de pluribus personis simul propositis, Quid tres: bene respondetur quod sunt
deus: sicut cum idem quaeritur de singulis.

5 ⁋ Sed si quaeratur in creaturis de pluribus simul propositis, puta
Petrus Paulus & Andreas quid sunt, in singlari ramnderi omnino non potest: quia non est aliquod vnum singulare
aut cone quod singfariter est quod sunt. Et quaestio per quod licet sit de essentia simpliciter: solum tamen petit sibi respon
deri singulariter. Quaestio vero per qui neutri generis & pluralis nuneri: licet similiter quaerat de essentia
simpliciter: tamen petit sibi responderi de essentia pluraliter & plurificata: non autem singulariter. Vnde qua-
liscumque sit essentia illius de quo interrogatur: siue singularis & solum conmunis communitate commu-
nionis: siue vniversalis & communis conitate vniversalis, non petit sibi responderi de essentia nisi pluraliter: & vt ipsa
est plurificata. Et quia in creaturis illam contingit plurificari in pluribus: ideo in illis de pluribus per-
sonis simul propositis: puta Petro Paulo & Andrea: si interrogetur qui sunt, neutraliter sumendo l
qui & pluraliter: bene respondetur pluraliter: dicendo quod sunt homines: sicut respondetur de quolibet
illorum per se quod sit homo. Sed sicut in talibus terminata quaestione de quod est: quae quaerit de essentia
simpliciter, vt de Petro quod sit homo, vt quaesito de Petro quid est: & responsum sit quod sit homo: adhuc
restat quaestio per quis est: quae quaerit de proprietatibus singularis personae: qua quaeritur quis est Petrus: eo quod
plures personas seu supposita singularia eodem nomine contingit nuncupari: et respondendum est per proprie
tates qua vel quibus vnumquodque indiuiduorum ab alio discernitur: puta longus vel breuis: niger vel
albus, & huiusmodi: Sic in talibus terminata quaestione per qui: neutraliter & pluraliter sumendo ly quid, quod quae-
rit de essentia plurificata, vt de Petro Paulo & Andrea simul, quod sunt homines: restat adhuc quaestio
per qui masculine & pluraliter sumendo le qui: quod quaerit de proprietatibus plurium singularum personarum:
dicendo qui Petrus Paulus & Andreas: Et respondendum est Petrus Paulus & Andreas longi vel
breues, vel aliter secundum diuersitatem singulorum. In diuinis autem vt in proposito quaestio per qui neutra-
liter & pluraliter: non quaerit essentiam comnmunem plurificari in pluribus diuinis personis: quia non quaerit
vt dictum est nisi de essentia pluraliter & plurificata: quia ad talem quaestionem non contingit respondere
propria responsione respondente quaestioni modo quo respondetur in creaturis. Vnde in creaturis respon
sioni de singulis per quid, respondet responsio de pluribus simul per quid. Sed in diuinis responsioni de sin
gulis per quid, non respondet responsio de pluribus per qui. Et in diuinis bene respondetur de pluribus
ad interrogationem factam per quid: non autem in creaturis. Et similiter in diuinis terminata quaestione quid est
pater: non quaeritur vlterius quis pater: ad determinandum aliquam quaestionem in hoc nomine pater respectu
eorum quae sunt in diuinis: quia non possunt esse plures patres in diuinis: licet ad determinandum quaestio
nem respectu illorum quid sunt patres in creaturis, respondendum est pater aeternus, immortalis, & cae
tera huiusmodi. Nec habet locum in diuinis quaestio per quid pluraliter siue masculine accipiatur: & hoc respe
ctu aliquorum quae sunt in diuinis. Potest tamen habere locum respectu eorum quae eisdem nominibus nominantur in crea
turis, sicut dictum de quis pater: & tunc respondendum per aliqua conmunia tribus attributis: vt quod sunt
omnia scientes, creantes, gubernantes: sicut si de patre & filio quaereretur qui pater & filius: respondendum
esset, Pater & filius quid sunt spiratores: quia non contingit in diuinis sub eodem nomine plurificari perso
nas. Siue neutraliter: quia non contingit in diuinis plurificari essentiam: econtra illi quod contingit in
creaturis, sicut iam dictum est. Non miretur igitur aliquis quod in naturalibus cum tres sint Petrus Paulus &
& Andreas: & iuxta illorum numerum triplex sit hominis nuncupatio nomine & re simul: siue actu essen Bb303v
di & dicendi simul: quoniam & Petrus est homo, & Paulus est homo, & Andreas est homo: & trina
illorum praedicatio cum dicitur, album est Petrus, album est Paulus, album est Andreas: & haec trina nuncupa-
tio sub eodem nomine & eadem re in quendam numerum pluralem componatur: & non in singularem: secundum quem
recte Petrus Paulus Andreas & album tres homines esse dicuntur: & non vnus homo: non tamen similiter quauis
tres sint pater, filius, & spiritus sanctus: & iuxta horum numerum trina sit nomine & actu dicendi, non
autem re & actu dicendi dei nuncupatio: quoniam pater est deus, filius est deus, spiritus sctuns est deus: & econ
uerso trina illorum praedicatio cum dicitur: Deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sctuns: haec trina
nuncupatio sub eodem nomine & eadem re componi non possit in aliquem nunerum pluralem: sed in singularem tantum
cum deus praedicatur de tribus: secundum quod recte pater, filius, & spiritus sctuns dicuntur esse vnus deus & non
tres dii. Cum vero tres personae praedicantur ratione qua aliquid sunt, recte dicitur de quocunque praedicatur, quod
est deus vn us, non plures dii. Cum vero personae praedicantur ratione qua sunt ad aliquid, nec illa trina num
cupatio sub eodem nomine & eadem re singulariter habet componi: quia non est aliqua relatio singula-
ris communis per communionem tribus relationibus: sicut est vna deitas singularis tribus personis: nec etiam
habet componi pluraliter: quia sicut deitas singularitas quaedam est: nec habet aliquid cone vniversalitate sub
quo contineantur plures deitates: sic quaelibet personalis proprietas in se singularitas quaedam est, non habens
aliquam rationem vniversalis relationis super se sub qua contineantur tres relationes personales, sicut sub homine
continentur Petrus, Paulus, & Andreas. Nam quia de his ter dicitur homo propter formarum diuersita
tem quae de illis vno nomine dicuntur, appellationes singulares per se factae aggregantur in numerum plu-
ralem: vt quoniam vnusquisque a sua quae non est alterius humanitate dicitur homo: ipsi simul dicuntur tres
homines. Et quamuis ratione significationis illius qua nomen quodlibet appellatiuum quale aliquid significa
re dicitur: repetitio eiusdem rei & nominis sit: rerum tamen subiectarum & suprpositarum eodem nomine est praedi
cata numeralis immensitas. Non sic autem pater & filius & spiritus sanctus dicuntur deus quilibet
a sua, propria deitate propter deitatum diuersitatem: & sic cum ter praedicatur, repetitur idem & re signifi-
cata & supposito inquantum aliquod est. Inquantum etiam ad aliquod est quilibet eorum: non habent sibi cone
quale quid in quod praedicatio trium personarum de vno pluraliter resoluatur ratione subiectorum illi diuer
sorum. Vnde multum errant dicentes quod persona est nomen rei & primae intentionis significans communem
proprietatem: & quod propter hoc praedicatio eius de pluribus resoluitur in pluralem: dicendo, Pater est
persona, filius est persona, spiritus sanctus est persona: & non sunt vna persona: sed tres personae: ad mo-
dum quo Petrus, Paulus, & Andreas, sunt tres homines tribus humanitatibus, non vnus: quia
non est eorum vna singularis humanitas: sed vna communis significata nomine hominis. Videtur etiam
mihi multum cespitasse Magister Sententiarum quando posuit personam esse nomen substantiae: & solum in-
ter substantialia praedicari de pluribus simul in pluribus. Sic enim dicit l id es.t dist. xxii. in principio.
Omnia nomina quae secundum substantiam de deo dicuntur: singulariter & non pluraliter de omnibus in
summa dicuntur personis. Tamn vnum est nomen scilicet persona, quid secundum substantiam de singulis dicitur perso
nis: & pluraliter non singulariter in summa accipitur. Dicimus enim pater est persona, filius est perso-
na, spiritus sanctus est persona. Nec tamen dicitur pater & filius & spiritus sanctus sunt vna persona: sed
tres personae. Et ex eadem ratione posset resolui praedicatio plurium personarum de vno essentiali in
plurali, Deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sanctus: sed non est vna persona, sed tres: si
cut album est Petrus, album est Paulus, album est Andreas: & non est vnus homo, sed tres. Sed si per-
sona significaret sicut alia: impossibile esset regula & natura omnium excipi. Nullum enim nomen essen
tiale nisi acceptum ab actu vt in actu egreditur a supposito, de pluribus personis simul praedicatur
pluraliter, vt patet ex praedictis. Nec assignari potest aliqua ratio specialis de hoc nomine persona:
sed rationes ibi assignatae de quibus essentiales, communes sunt omnibus: inquantum essentialia sunt.
Quia autem nititur ostendere quod persona significat essentiam: superficiale est totum quod inducit. Cum enim
dicit Augustinus. vii. de Trini. vt allegat, Non est aliud deo esse & personam esse: sed omnino idem:
Verum est non ratione significati huius nominis persona: sed solum ratione suppositi. Supponit enim
per indifferentiam pro patre & filio & persona: & de quolibet verum est dicere ratione essentiae nominibus il
orum significatae quod non est aliud deo esse & patrem esse: sed omnino idem: quia idem est quod deus est
& quod quilibet illorum est, vt iam dictum est supra. Vnde quod primo dixit Augustinus de persona, non
explicando nomen patris aut filii: vt intellectum verbi sui daret, explicando nomen patris subdit
ibidem. In hac trinitate cum dicimus personam patris, non aliud dicimus quam substantiam patris: quo
circa vt substantia patris pater ipse est: non quo pater est: sed quo est: ita etiam persona patris
non aliud quam ipse pater est. Et per talem suppositionem, per personam, quae est substantia & suppositum pri
mae intentionis: non autem per significationem substantiae in tribus significatae, Augustinus docet esse
respondendum quaestioni haereticorum qua quaerebant qui tres: non responsione vera ad interrogationem Bb304r
nomine proprio significante id quod quaeritur: vt interrogationi satiffaceret: sed responsione ad
interrogantes nomine alieno & mutuato significante id quod quaeritur. & hoc vt interro-
gantium pertinaciam compesceret. Secundum quod dicit. v. de Trinitate. Dictum est tres personae non O
vt illud diceretur scilicet quod quaerebatur: sed ne taceretur omnino: & per hoc falsum esse putaretur
quod dicat tres esse, cum non possit assignare qui tres. Quae quidem quaestio quaerit nodum in scirpo
in deo scilicet quod in illo non est: nec esse natum est: licet tale quid sit in creaturis. Et expressius. vii. de
Trinitate cap. vi. Cur inquit non haec tria simul vnam personam dicimus sicut & vnam essen
tiam & vnum deum: sed tres personas: cum tres essentias non dicamus: nisi quia volumus
vel vnum aliquod vocabulum seruire huic significationi qua intelligitur trinitas, ne omni-
no taceretur interroganti qui tres cum tres esse fateremur: Quasi dicat, nisi vellemus non
omnino tacere interrogantibus aliis qui tres: non sic diceremus in respondendo tali interro-
gationi: immo omnino taceremus: & non niteremur voce significare qui tres: quia mente capi
non potest: non tam quia mentem excedat aut excederet si esset: quam quia non est: eo quod non est in
diuinis aliquid generale vel speciale secundum rem ad patrem & filium & spiritum sanctum. Et sic pro
pter talem necessitatem respondendi volumus saltem vnum vocabulum magis aptum seruire tamquam
non proprium huic significationi quam quaerunt: sed accommodatum: quia non ad illam: sed ad alte-
ram significandam translatum est a creaturis: qua quasi significatione intelligitur prout sup-
ponit illorum interrogatio, significari trinitas. i. pater & filius & spiritus sanctus. Et hoc tanquam
aliquo secundum rem generali aut speciali quod proprium nomen sibi non habetur impositum: ad quod inue-
niendum nos conferimus cum quaeritur qui tres: quo contemplemur tres simul: sicut singularia omnino
vnius speciei nomine ipsius speciei: puta Petrum, Paulum, Andream: nomine hoc quod est homo. Quod
tamen non inuenitur in diuinis, vt dicit Augustinus cap. iiii. Cum quaeritur quid tres &c. vt supra, quaestio
ne proxima praecedenti in principio. Nota quod dicit, Seruire huic significationi: quo significat quod il
lam non significat: quam tamen haeretici quaerendo qui tres, sibi significari petebant scilicet in vno homine ali
quid commune reale ad tres: non autem sicut significat aliquid commune illis tribus hoc nomen Deus
quod non significat commune illis nisi per communionem singularis: nec sicut cone ad illos tres significat
hoc nomen trinitas, quod significat id quid significat hoc nomen Deus: quod quidem significatum hoc nomine
Deus, est ipsum quod est quod communiter significatum est & nomine patris & nomine filii & nomine spiritus san-
cti: quod nomen trinitas significat etiam cum isto quod est tres proprietates vt tria quo est ad aliud: quorum
singulum significatur in singulis trium personarum. scilicet in patre primum, in filio secundum, in spiritu sancto ter-
tium. Vt propterea sicut dicit Augustinus i de Trini. & Magister Sententiarum primo, dist. xxiiii. cum dicitur
Trinitas, idem significari videtur quod significatur cum dicitur tres personae: nec oportet apponere vnius essentiae
quia in qualibet personae essentia illa vna significatur. Vt secundum hoc trinitatis definitio est quod sit dei
ras, paternitas, filiatio, spiratio: & per hunc modum nomen collectiuum continens significata illorum trium
Pater, filius, & spiritus sanctus. Dico autem nomen collectiuum quo ad ipsas: non quo ad vnitatem essentiae
quam coniter significant illa quatuor nomina, Pater, filius, spiritus sctuns, trinitas: vt vnicum quod est in singu
lis: sed quo ad proprietates personarum, quarum quaelibet illarum trium habet singulam quam significat vt
quo est, & a quo nomen eo formaliter imponitur & voce & re. Hoc autem nomen trinitas habet illa tria
simul vt suum quo est quod significatur, & a quo nomen formaliter imponitur & voce & re. Et sic ratione
ipsius quo est trinitas est triplex vnitas. Et sic ab hoc nomine trinitas sicut a numero quodam distin
uitur sicut vnitas quaedam nomen cuiuscumque trium personarum. secundum quod dicit lsid. i. Sent. cap. xxiii. &
Magister. i. Sententiarum dist. xxiiii. in fine. Distinguendum est inter trinitatem & vnitatem. Est enim vnitas
simplex & singularis. Trinitas vero multiplex & innumerabilis: quia est trium vnitas. Ratione
autem ipsius quod est, in nullo ab illis distinguitur: & per illud quod est, trinitas ipsa quae est multiplex
& numerabilis propter tria quo est quae sunt in ipsa, aequalis simplicitatis est cum qualibet personarum
quae est simplex & singularis propter singula quo est quae sunt in singulis. dicente Ambrosio primo
de trinitate in principio sparsim. In hac trinitate perfecta plenitudo est diuinitatis. Non est ergo
diuisum regnum trinitatis nec confusum quod vnum est: nec multiplex quod indifferens diuersitas plura
facit. Vnitas excludit numeri quantitatem: quia vnitas numerus non est: sed haec omnium ipsa prin
cipium. Propter quod nullorum aliorum trium numerus trinitatem constituere potest deficiente illa vnitate in
eis. Non est enim trinitas nisi trium personarum quae sunt vnius essentiae: & per hoc est trium vnitas. Sed haere
tici quaerendo qui tres petebant sibi significari in vno nomine aliquid cone reale ad tres & quantum ad quod
em: & quantum ad quo est vnusqusque illorum: sicut homo significat cone, & quantum ad quod est: & quantum ad
quo est, ad tres, qui sunt Petrus Paulus & Andreas. Et ita vt cum quaeritur de Petro Paulo
& Andrea qui tres, respondetur vno nomine speciali reali aliquid cone reale ad tres plurifica- Bb304v
tum & quantum ad quod est & quantum ad quo est in illis: tamen respondetur quod sunt homines tres: sic
cum quaeritur de patre & filio & spiritu sancto qui, respondeatur vno nomine speciali aut generali
reali aliquod commune reale ad tres plurificatum & quantum ad quod est & quantum ad quo est in illis. Quod
tamen omnino est impossibile: quia nec deitas plurificari potest: nec aliqua personalis proprietas,
nullumque illorum commune aliquod super se habere potest. Sic ergo patet quod cum ad quaestionem haereti-
corum qui tres: respondebant catholici: tres personae: quod sic pluraliter siue plurificate ly personae
nequaquam substantiam significare potest: cum non significet ipsam per modum actus & egredientis
secundum actum: sicut significant creans spirans: neque denominatur ab ipsa ratione alicuius potentiae
sicut denominatur spirator: in quibus omnibus secundum praedicta potest idem nomen de pluribus
praedicari singulariter & de omnibus simul pluraliter: nec etiam significat relationem proprietatum in con
muni: quia nihil habent cone reale. Necesse est ergo quod significet relationem: sicut nomine secundae inten
tionis: vt etiam significant in diuinis haec nomina suppositum, relatiuum, & huiusmodi: quae commu-
niter de singulis praedicantur in singulari. Pater enim est suppositum siue relatum: similiter filius & spi
ritus sanctus: & sunt tria relata: non autem vnum suppositum & vnum relatum. Et est definitiue in diui
nis persona suppositum relatum: vt sit suppositum quasi genus: relatum autem quasi differentia. Et
vt communiter accipiantur: est suppositum vbi non est persona nec relatum: vt in speciebus creatura
rum intellectualium. Est etiam persona vbi non est relatum, vt in suppositis creaturarum intellectua
lium absolutis. Sed in diuinis proprium est per se esse suppositum relatum: & sic persona relatiue di
citur non ad aliud extra se: sicut dicitur pater ad filium: sed in contentis sub se: sicut relatio quae
est genus generalissimum in creaturis in suis speciebus. Et quia in se non dicitur ad aliquid extra
se: sed solummodo in contentis sub se: idcirco sicut persona in ratione sub se contenti non est aliud
quam substantia diuina: sic contentum in ratione personae non est ad aliud: sicut nec persona. dicente
Augustino. vii. de Trinitate. cap. vii. Neque in hac trinitate cum dicimus personam patris, aliud di-
cimus quam substantiam patris. Quocirca vt substantia patris ipse pater est: non quo pater est: sed quod
est: ita & persona patris non aliud quam ipse pater est. Ecce primum, quod persona in ratione contenti non
est substantia: & quod per hoc non est aliud quam ipse pater est. Et sequitur continuo secundum quod in ratione
personae scilicet vt ipse pater est persona, non est ad aliud, sicut nec ipsa persona, cum subdit. Ad se quippe
dicitur persona non ad filium nec ad spiritum sanctum: sicut ad se dicitur deus. Differt tamen in hoc
quod hoc nomen Deus a substantia & obiecto solummodo imponitur. Hoc autem nomen persona &
hoc nomen relatum a respectu imponitur licet in communi. Et per hunc modum in diuinis nihil signi-
ficat sub ratione subsistentis siue hoc nomen persona siue hoc nomen subsistentia: quae sunt secun
dae intentionis: siue haec nominia Pater, filius, & spiritus sanctus, quae sunt primae intentionis: quin rela
tiue subsistat, & relatiuum sit. Sed tunc quid est quod dicit Augustinus vbi supra, cap iiii. in fine:
Omnis res ad seipsam subsistit, quanto magis deus: Dico quod subsistere aequiuocum est ad subesse
accidentibus in creaturis & attributis in deo: & ad distincte ab alio existere. Primo modo ve-
rum est quod deus ad se subsistit: & sic intelligitur verbum suum iam dictum: quia vt est deus simpliciter
subiicitur suis proprietatibus. Si tamen (vt dicit continue post dictum verbum) dignum est vt deus dicatur
subsistere. Et sequitur continue in principio. v. cap. De his enim recte intelligitur &c. quantum ad propo-
situm supra, quaestione. ii. huius articuli. Secundo autem modo non intelligitur, vt dictum est: immo isto modo
omnis creatura ad se subsistit propter suam finitatem & compositionem. Solus autem deus propter suam infinita
tem & simplicitatem ad aliud subsistit.

6 ⁋ His praelibatis ad quaestionem breuiter respondendum est: dicendo quod
sicut praedicatio vnius essentialis de pluribus personis quantum est de ratione essentialis, eo quod non nisi essen
tiam significat: licet aliquando sub ratione determinata: semper tamen propter vnitatem essentiae resoluitur in sin
gularem, nisi propter aliquid speciale contingat contrarium, vt habitum est supra in praecedenti quaestione: sic prae
dicatio plurium personarum de vno essentiali eo quod persona significat essentiam & proprietatem quantum est
ex ratione essentiae, semper debet resolui in singularem, dicendo Deus est pater, deus est filius, deus
est spiritus sanctus: & tamen deus non est tres dii, sed vnus est deus: quia non est nisi vna singularis
deitas in tribus. Et hoc modo deus quid est pater, filius, & spiritus sctuns, est vnus aliquis non tres aliqui.

7 ⁋ Et secundum hoc processit & bene prima ratio adducta ad quaestionem: quae idcirco
concedenda est: & sic respondet resolutio interrogationi de tribus quid sunt. Quantum vero est de ratione
proprietatum nec in singularem potest resolui: quia nullum fingulare vnum est cone tribus personis ratione perso-
nalium proprietatum suarum: nec in pluralem sub communi nomine primae intentionis: dicendo deus est
pater, deus est filius, deus est spiritus sanctus: & est tres personae non vna: tria supposita non vnum.
Ratione autem vtriusque simul scilicet & essentiae & proprietatum potest resolui in singularem sub Bb305r
hoc solo nomine trinitas, dicendo deus est pater filius & spiritus sanctus, & deus est trinitas. Et istis
duobus modis, Deus quid est pater, filius, & spiritus sctuns, non est vnus aliquis: sed tres aliqui: secundum quod
patet ex iam declaratis. Et secundum hoc bene processit vltima ratio: quae idcirco concedenda est.

8 ⁋ Ad secun
dam rationem quae contra hoc erat: quia ex pluribus vnitatibus in diuinis nullus constituitur numerus: &
non est resolutio praedicationum in pluralem nisi propter numerum praedicatorum quae resoluuntur: Dico quod respi-
ciendo ad id quod est deus, siue ad id quod est essentiale siue ad essentiam illius: in deo nullus est omnino
numerus: nec differentium vnitatum, sicut quod est & quo est: & hoc propter simplicitatem dei qua
in eo sunt idem quod est & quo est: & qua caret omni compositione ex pluribus: nec diuersorum eius quod
est: & hoc propter simplicitatem qua deitas plurificari non potest: nec possunt esse plures dii. Et de
hoc nunero quad scilicet sit aut per compositionem vnius ex pluribus, vel per diuisionem vnius in plura, loquitur Boet.
vt patet inspicienti praedicta. & est vterque in creaturis. Dicente enim Comm. super illud Boe. de triniitate. Nu
merus duplex est: Numerationis quidem diuersi sunt modi. Eit enim quandoque distributione: quan-
doque collectione. Nam & qui diuidit numerat. Vnde numerus dicitur vnitatum multitudo.
Et qui colligit numerat. Vnde numerus dicitur vnitatum collectio. Respiciendo autem ad personale in deo:
& id quo est persona ad aliud: sic non est numerus diuersorum quo est eiusdem rationis: quia non possunt esse
in deo plures paternitates, plures filiationes, aut plures spirationes: & sic nec plures patres, nec
plures filii, nec plures spiritus sancti. Potest tamen bene esse in eo nunerus ipsorum quo est diuersarum rationum. scilicet pa
ternitatis, filiationis, & spirationis. Et per hoc est nunerus ternarius personarum in diuinis: qui multum
differt a nunero quid est in creaturis: quia ille nunerus semper est a ratione alicuius vnitatis per illius diuisio
nem profusus: et hic ab vnitate sub ratione singularis aut sub ratione pluralis. Primo modo numerus
est in quantitatibus discretis ex diuisione continui per naturae diminutionem: inquantum omne corpo-
rale quantum est de ratione continui simpliciter natum sit esse vnum continuum, prout alias satis declaraui. Et
iste proprie est nunerus accidentibus de genere quantitatis: qui non potest esse in diuinis: quia in ipso non
est materia nec ratio continui. Secundo autem modo est nunerus in creaturis vniuersis primo ex diui-
sione entis sub ratione analogi in substantiam & accidens, quae sunt vnum in ratione entis: et sit per materialis
adiectionem. Vt enim ens fiat substantia vel accidens ratione entis quae prima est, simplicissima, & maxime
formalis: adiicitur ratio eius quod est aliquid. Substantia enim est aliquod cui convenit esse in se. Accidens
auntem est aliquod cui convenit esse in alio. Et per hoc quaelibet creatura composita est ex quod est & quo est:
siue ex essentia & natura sui generis & esse. Deinde sit sub quolibet genere per formalis siue differem
tiae specisicae additionem ad id quod habet rationem generis sicut ad materiale: & sic descendendo vsque ad spe
cialissima: ita quod in qualibet specie specialissima entis est nunerus illorum ex quibus componitur: sicut ex
genere & differentia vltima etiam existente in genere compositione ex pluribus vsque ad esse. Et est sub quo
libet genere numerus specierum suarum, & praecipue specialissimarum: & sub qualibet specialissima specie
vnitas eius deriuatur in plura singularia per eiusdem formae determinationem in ratione indiuidui siue per
agens tantum: siue per agens & materiam. Et iste appellatur nunerus formalis: nec est accidentalis de genere
quantitatis: sed pertinet ad praedicationem rerum numneratarum. Et nec isto modo potest esse nunerus in diuinis
quia secundum iam dicta non potest esse in illo plurificatio sub aliquo vno communi seu absoluto seu relatiuo.
Sed ratio numeri quae est in diuinis, non est ex diuersitate aliqua profusa per illius diuisionem quamcumque
secundum convenientiam nuneratorum in forma illius vnius diuisi vel in materia: sed solummodo per naturalem ori-
ginem qua a primo vno ex se quod est pater, procedit secundus vnus quid est filius: & ab vtroque tertius vnus
qui est spiritus sctuns, quasi singularia non tam diuersarum specierum quam diuersorum generum differentium & nu
meratorum formis relatiuis: & idipsum existentibus forma absoluta absque omni numero.