Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe81905

Sources:

Bb: Badius1520b

B299r

1
CIrca tertium arguitur quod praedicatio vnius siue essentialis siue personalis de plu qi
ribus personis resoluenda est in pluralem & non in singularem: dicendo pa-
ter est aeternus: filius est aeternus: & sunt tres aeterni & non vnus aeternus: pater
creat, filius creat, spiritus sanctus creat: & sunt vnus creans non tres creantes:
Primo sic. Boethius de praedicatione essentialium in diuinis personis dicit sic. Haec ta
lia sunt qualia subiecta permiserunt. de triniitate. cap. v. Sed hic subiecta cum simul
pluraliter supponant in propositione resolutoria, dicendo pater & filius & spiritus
sanctus sunt, quantum est de se non permittunt praedicatum aliter praedicari quam pluraliter: quia in veris proponibus de quibus Bb299v
loquimur, praedicatum debet esse conforme subiecto & compactum, secundum superius determinata. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. adiectiuum in praedicato debet conformari suo substantiuo in subiecto existente secundum nu
merum: sicut secundum casum & secundum genus. sed essentialia pluribus sunt adiectiua voce & re, vt bo-
nus, iustus, verus: vel vere vt spirator creator. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est Athanasius in symbolo, quid di
cit. Aeternus pater, aeternus filius, aeternus spiritus sanctus: & non tres aeterni sed vnus aeternus. Domi
nus pater, domins filius, domins spiritus sanctus: & tamen non tres domini: sed vnus est dominus.

4
⁋ Dico quod sicut ex eo quod nobis scriptura in diuinis tres esse memorat cum dicit pri-
mae Ioan. iii. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater verbum & spiritus sanctus: Dubium videbatur men
tibus audientium quid tres illi essent: & vt dicit Augustinus sparsim. vii. de triniitate. ca. iiii. cum quaeritur quid
tres, conferimus nos ad intuendum quoddam speciale vel generale nomen quo contemplamur haec tria: ne
quod occurrit animo quid commune habeant. Nam hic vbi nulla est essentiae diuersitas: oportet vt speciale
nomen habeant: quod tamen non inuenitur. Et verum dicit: quia secundum dicta iam supra, non est in rerum natura. Sic cum
non solum nominamus tres: sed eos aliquid esse exprimimus, dicendo piter est deus persona aeternus: filius est deus persona
aeternus: spiritus sanctus est deus persona aeternus, vt patet ex supra determinatis: dubium grauius
de illo quod communiter esse dicitur occurrit. Cognito enim quid commune habeant: & quom nomine comni dicun-
tur deus persona aeternus: aut aliquid talium: conferimus nos ad intuendum si vt sigillatim singulum eo
rum dicitur deus persona aeternus, sic simul coniuncti dicantur vnus deus vna persona vnus aeternus:
an plures. Vlterius cum manifestum sit quod si ad nominis communitatem aspiciamus, quod aequaliter sit commu
ne tribus dictis: qua ratione dicatur secundum vnum illorum quod sunt plures: aut quod tantum vnus: eadem ratione & de
quolibet aliorum. Vt enim dicit Augustinus ibidem, si propterea dicimus tres personas quia commune est
eis id quod est persona: alioquin nullo modo ita posset dici: cur non etiam dicimus tres deos: & tamen
videmus scripturas secundum aliqua illorum communium dicere quod sint plures: puta plures personae, plu-
res intelligentes: & secundum aliqua quod sunt tantum vnus, puta vnus deus, vnus aeternus. Adhuc vlte
rius cum notum sit hoc non procedere ex parte nominis communis: conferimus nos ad intuendum canm huius
diuersitatis ex parte rerum significatarum ipsis nomibus: quam scriptura super aliquibus seruat sequens rei
naturam, in aliquibus non. Et ideo quid super hoc scriptura testatur tenendum est: super eo autem quod non testatur
quod ratio recta dictat sentiendum est. Vt quia dicit, Audi lsrael deus tus deus vnus est: tenendum est quod pa
ter & filius & spiritus sanctus simul sunt vnus deus: sed nihilominus ratio dicti pia fide inuestigan-
da. Quam (vt aestimo) insinuat nobis Augustinus dicens ibidem. Quia pater deus & filius deus & spiritus san
ctus deus: cur non tres dii: an quoniam propter ineffabilem coniunctionem haec tria sunt vnus deus: Hanc
coniunctionem intelligo in vna re singulari, qua omnia quae sunt in diuinis idipsum sunt. dicente Au
gust. iii. contra Maximinum ca. x. Ipsa trinitas, vnus est deus. de qua dictum est. Non est deus nisi vnus: quia
tres vnius substantiae sunt: & summe vnum: vbi nulla naturarum est diuersitas. Hi tres vnum sunt: propter
ineffabilem coniunctionem deitatis qua ineffabiliter copulantur vnus deus est. Nomen igitur illud commu-
ne cuius significatum nullam coniunctionem habet in illa: sed abextra est omnino: secundum illud non oportet
quod illi tres sint vnum: sed possunt esse plures secundum rei illius plurificationem.

5 ⁋ Ex quo patet respon-
sio ad illud quod quaerit Augustinus continuo post iam dicta subdens. Cur non etiam vna persona: vt ita non pos
simus dicere tres personas quamuis sigillatim quemque appellemus personam: quemadmodum non possumus dice
re tres deos: quamuis singulum quenque appellemus deum. Est enim ratio illius ex parte huius nominis deus
coniunctio eius quod significatum est hoc nomine deus scilicet essentia sub ratione substantiae, secundum mo
dum determinatum in praecedente quaestione, cum eo quod est essentia simpliciter in singularis vnitatis
simplicitate. Propter quam coniunctionem ineffabilem idipsum est significatum hoc nomine des scilicet deitas, cum ipsa
re quae est essentia deitatis simpliciter. Propter quod nec deitas sicut neque essentia simpliciter aut ali
quid aliorum in illam ineffabilem coniunctionem incidens tanquam res singularis plurificari potest: licet communis sit per
communionem tribus: & tamen propter communitatem illam quilibet illorum sigillatim dicitur deus: nec tamen simul
omnes plusquam vnus deus. Ex parte autem personae ratio est disiunctio rei nominis significati hoc nomine persona
ad rem illam singularem quae est res naturae & necesse esse ex seipsa, non potens aliter se habere. Significatum
enim hoc nomine persona cum sit nomen intentionis non rei, vt habitum est supra, id quid significat ra-
tionis est: quod commune est deo & creaturae: licet ex alia cam ex parte rei nomen personae & nominis signifi-
cati per ipsum attribuatur deo quam creaturae. secundum quod alia proprietate subsistit deus: alia sit creatura. Quod
aestimo intellexisse Augustinus cum dicit parum ante vltimo dictum ab ipso. Persona nomen generale est in
tantum vt etiam homo possit hoc dici, cum tantum intersit inter hominem & deum. Et per hunc modum etiam quaecum
quod alia nomina essentialia absoluta communiter de tribus praedicata sigillatim quae dicunt rem natu
rae, resoluuntur in vnam singularem: quae vero dicunt rem rationis & secundae intentionis, resoluuntur in
vnam pluralem. Sed tamen de illis quae ad illam ineffabilem coniunctionem pertinent, & communiter dicuntur Bb300r
de pluribus, & rem primae intentionis significant, subdistinguendum est. Quaedam dicuntur de illis ratione il
lius vnius praecise: non per rationem aliquam distinctionis illorum: nec illam aliquo modo respiciunt, vt sunt
iam dicta. scilicet essentia, deus, vita, bonitas, sapientia, & singula attributa, vt absoluto nomine penitus sunt si-
gnificata: & omnia haec & talia in singularem resoluuntur, quia nil nisi id quo in illa conventione absolute con
sistunt nominant, nec secundum rem aliquid commune vniuersalitate dicunt, sed singulare tantum. Et sic vt
dicit Aug. post praedicta, propter vnitatem trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed vna essentia. Simili-
ter nec tres boni, sed vnus: nec tres aeterni, sed vnus aeternus. & sic de caeteris. Tres enim numerum important
respondentem distinctioni personarum per suas proprietates: vnus autem essentiae singularitatem: quae ambo in
cluduntur simul in significato patris filii & spiritus sancti: quae nomina sunt vnitatis substantiae singularis &
singularum proprietatum distinctarum ipsarum personarum, de quibus praedicantur omnia talia absoluta vt denomi-
nantia illa ratione illius singularis secundum diuersas rationes, sub quibus illam in nominum suorum significa
tis includunt, secundum quas etiam personae subsistentes habent esse vnum aliquid, & propterea vni illi con
formantur in numero, siue illis tribus ratione illius: cum quodlibet illorum simul praedicatur de substantia, & hoc si-
ue substantiue significentur, vt his nominibus deus, substantia, essentia, siue adiectiue, vt his nominibus bonus
sapiens, aeternus, & caeteris huiusmodi: ita quod nunquam resoluuntur in pluralem nisi substantiuo aliquo praedicato
tamen simpliciter & immediate expresso, dicendo pater est persona aeterna, filius est persona aeterna, spiritus
sanctus est persona aeterna, & tres sunt personae aeternae, sed tamen non nisi vnica aeternitate, non sicut tres
homines tribus humanitatibus. Et cum ly persona pro alio supponit quam significet, supponit enim pro re natu-
rae & significat rem rationis: lyaeternus autem & aliquid significat quo habet esse aliquid id de quo prae
dicatur, & aliquid consignificat quo debet conformari vt adiectiuum suo substantiuo, puta numerum: ly
aeternus significato suo respondet illi pro quo nomen personae supponit, & hoc non nisi vt ipsum pro quo
supponit quod est pater filius & spiritus sanctus, est aliquid secundum se, non autem ad aliquid. Dico autem
pro quo supponunt, & hoc immediate non mediante aliquo supposito reali indefinito & communi ad
patrem & filium & spiritum sanctum, sicut animal supponit pro Petro Paulo & Andrea mediante supposito rea
li communi, & indefinito scilicet mediante homine: quia vt dictum est supra, nullum est tale commune ad patrem &
filium & spiritum sanctum: sed persona prima & immediata suppositione supponit pro illis tribus & quo
libet illorum, sicut ens immediata significatione significat substantiam & accidens: non autem aliquid commu
ne ad illa, quia nullum est: praeter hoc quod ens non aeque primo significat substantiam & accidens, licet aeque
imediate. Persona autem aeque primo & aeque immediate supponit pro singula illarum. Dico autem non ni
si vt ipsum pro quo supponit est aliquid, non autem ad aliquid: quia quaelibet trium diuinarum personarum est
aliquid secundum se ratione essentiae siue substantiae deitatis, & est ad aliquod ratione proprietatis relatiuae.
Nunc autem yaeternus cum dicitur pater est persona aeterna, filius est persona aeterna, & spiritus sanctus est
persona aeterna, significato suo respondet cuilibet illorum, vt quo habet quilibet illorum esse aliquid, & hoc
inquantum quilibet illorum est aliquid secundum se ratione substantiae: non autem vt est ad aliquid ratione pro
prietatis. Lyaeternus vero suo consignificato respondet significato in nomine personae, & hoc in genere nu
mero & casu, nec refert dicere tres aeterni addendo ly tres, & absque illo dicereaeterni: & dicere cum ly
vnus, vnus aeternus: & absque illo aeternus. Nec oportet distinguere cum dicitur aeterni, quod possit teneri adie
ctiue vel substantiue. In hoc enim nulla est differentia. Alia vero sunt nomina quae pertinent ad illam ineffabilem
coniunctionem in illa vnitate singulari: quae dicuntur de diuinis personis ratione illius vnius principaliter-,
respiciendo tamen aliquo modo ratione distinctionis personarum vnum in suo significato inclusum: sine qua
distinctione non dicerentur de illis. Et sunt haec in duplici genere, quia quaedam sunt quae non dicuntur com
muniter de pluribus nisi in ordine cuiusque illorum ad alium vel ad alios: quaedam vero sunt quae non dicun-
tur de pluribus nisi vt commune vel tres simul vel duo ordinantur ad aliquem actum. Primo modo praedi
cantur communiter de tribus in singulari relationes communes, & sit praedicationum illarum resolutio non nisi
in plurali, dicendo pater est idem aequalis similis, filius est idem aequalis similis, piritus sctuns est idem aequalis similis. & tamen
non sunt idem aequalis aut similis, sed tres iidem aequales aut similes. & hoc propterea quia huiusmodi relationes secundum
rationem plurificantur in tribus, sine qua plurificatione nec relationes essent, vt habitum est superius loquendo
de relationibus communibus. Secundo modo nomina de pluribus praedicata sumuntur ab actu vt illi sunt cau-
sa vel principium illius, & sunt in duplici genere, quia aut praedicata sunt de illis vt ipsi plures ordinantur
ad actum iam instantem, & vt causa in actu illius, & sic ab ipso denominantur vt est egrediens ab illis: aut vt or
dinantur ad ipsum simpliciter consideratum, & sic ab ipso simpliciter denominantur vt causa eius simpliciter
Quae primo modo praedicantur de pluribus, non resoluuntur nisi in vnam pluralem, & hoc siue actus illi sint
absoluti non transeuntes in alium neque in alios, siue sint actus transeuntes in aliud extra siue in alium intra
& non significantur nisi verbaliter siue participialiter. Actus enim absoluti non transeuntes in aliud aut
in alium, sunt actus essentiales, & sigillatim conueniunt tribus, cuiusmodi sunt intelligere, velle: qui Bb300v
sunt actus manentes, dicendo pater intelligit siue est intelligens: vult siue est volens: similiter filius & spi
ritus sanctus: & tamen non sunt vnus volens aut vnus intelligens: sed tres volentes aut intelligentes. Actus
autem transeuntes non ad aliud extra: sed ad alium intra communiter a pluribus, non possunt esse nisi
personales: qui non potest esse nisi vnus personalis: qui sigillatim conuenit duobus tantum: cuiusmodi est spi
rare. Dicitur enim pater spirat seu spirans est, & similiter filius: & tamen non est vnus spirans: sed duo spi
rantes. Actus vero transeuntes ad aliud extra, essentiales sunt: & sigillatim conveniunt tribus: cuiul
modi sunt creare: dicendo pater creat, filius creat, spiritus sanctus creat: & non sunt vnus creans: sed
tres creantes. Et in omnibus huiusmodi vna causa est, videlicet quod talia praedicata denominant personas
vt actus ab eis egrediuntur. Nunc autem ita est, quod licet vnum illud singulare sit in personis ratio agen
di omnes diuinas actiones: principium tamen elicitiuum illarum non sunt nisi personae vt personae sunt
a quibus vt a principiis agentibus egrediuntur. Propter quod licet sit vna actio duarum vniversaltrium
ndiuisa, propter tamen significandi modum illius in secundum actum eliciendo non simul denominant
illos in singulari sed in plurali tantum. Quae autem secundo modo praedicantur de pluribus scilicet vt ordinan-
tur ad actum simpliciter consideratum: & vt sunt causa seu principium illius simpliciter: dupliciter
denominantur. Vno modo ab ipso actu. Alio modo a ratione elicitiua actus. Et primo modo non si
gnificantur nisi nominaliter: sed aliter & aliter terminantur quando denominantur sic ab actu de futu
ro: & quando ab actu de praesenti: aut de praeterito. Quia ab actu de praesenti aut de praeterito denomi
nantur nominibus terminatis in or, vt creator spirator. Ab actu autem de futuro denominantur no-
minibus terminatis in uus, vt creatiuus spiratiuus. Et secundum quod diuersimode illae personae plures
ordinantur ad actum vt simpliciter sunt causa seu principium illius, secundum hoc diuersimode sit
praedicationum talium nominum sigillatim de singulis resolutio in singulari vel in plu
sciendum quod plures personae diuinae possunt ordinari ad aliquem actum vnum simplicem vt simpli-
citer sunt cam seu principium illius & ab ipso denominantur, dupliciter. Primo vt illae sunt vi
vt sunt plures simpliciter: nec vt sunt plures vnitae. Secundo vt sunt plures, non vt sunt vnum aut sin
gulae: nec vt sunt vnitae. Primo modo ordinantur plures personae diuinae solum ad actu
vel absolutos intra manentes: cuiusmodi sunt intelligere, vel extra ad aliud transeuntes vt creare gu
bernare: & hoc siue fuerit denominatio respectu actus de praesenti siue de futuro. & semper fit resolu
tio in singulari, vt si liceat nomina fingi: dicendo de praesenti vel praeterito, pater est intellector, voli
tor, creator, gubernator: similiter filius & spiritus sanctus: & tamen non sunt tres intellectores, voli-
tores, creatores, gubernatores: sed vnus intellector, volitor, creator, & gubernator: vniversali de futuro: pa
ter est intellectiuus, volitiuus, creatiuus, & gubernatiuus: & similiter filius & spiritus sanctus: & ta
men non sunt tres volitiui, intellectiui, creatiui, & gubernatiui: sed vnus. Cuius ratio est quod actus de
praesenti aut praeterito a quibus tales siunt denominationes, a pluribus personis diuinis proce-
dunt in praesenti: aut processerunt in praeterito: vt personae illae plures sunt vnum per omnimodam vnita
tem & identitatem & secundum rem & secundum rationem ipsarum in essentia deitatis, quae est in personis pluribus
elicitiua dictorum actuum: & quae sic est vna & eadem vt est illorum elicitiua. Propter quod licet plures
sunt qui agunt huiusmodi actiones, agunt tamen eas vt singuli: non sic quod illarum aliqua agit aliquam actio-
nem essentialem quam simul aliae non agant: sed sic quod si per impossibile ponatur quod duae illarum aliquam di
ctarum actionum non agant, puta creare, non sequitur ex hoc quod tertia non creat: aut quod sit impossi
bile eam creare. Licet enim sit impossibile simpliciter quod vna diuinarum personarum aliquod essentia-
le agat: quia respectu illarum indiuisa sunt opera trinitatis: tamen posito quod duae non creent: ex
hoc non sequitur quod tertia non creet: tanquam incompossibile antecedenti illi quod tertia creet, quasi non pos-
sit procedere actus essentialis qui est creare, nisi a pluribus personis simul: sicut non potest procedere persona
lis actus qui est spirare, nisi a pluribus simul: quem idcirco spirant ptr & filius non vt singuli: sic quod aliquis
illorum possit spirare sine altero: sed vt plures simul: sic vt neuter illorum possit spirare illum sine
altero: immo quod hoc esset ponere (si poneretur) non solum impossibile secundum se: sed etiam incompossibi-
le ponent scilicet quod dictas actiones essentiales agunt plures personae vt singuli, & ita secundum se non
agunt eas vt plures simpliciter: quia tunc non agerent eas vt singuli, neque vt plures personae vnitae:
quia tunc neutra illarum ageret eas secundum se.

6 ⁋ Secundo modo ordinantur plures personae diuinae
solummodo ad actum personalem qui est spirare: & respectu cuiuscumque temporis fuerit denominatio sem
per fit resolutio in plurali: dicendo pater est spirator & spiratiuus: & similiter filius: & tamen non est vnus
spirator aut spiratiuus: sed tantum duo spiratores & duo spiratiui. Cuius ratio est quod actus a quo tales
fiunt denominationes, procedit a pluribus personis vt sunt plures per pluralitatem & diuersitatem
secundum rationem ipsius vis spiratiuae, quae est voluntas libera: & inquantum in personis spirantibus est
bifurcata. Voluntas enim quae in diuinis non potest esse nisi vnica: & tribus personis est communis atue Bb301r
essentialis, in patre & filio est communis ratio spirandi atque notionalis. Non est autem spirandi ratio in ipsis
vt est voluntas simpliciter, nec vt est plurium simpliciter: Sic enim in spiritu sancto esset vis spiratiua
eo quod in ipso est eadem voluntas quae est in patre & filio vt est voluntas simpliciter, & vt est plurium simpliciter
eo quod non est in ipso nisi a patre & filio, in quibus est primo ordine quodam naturae: sed voluntas est spi
randi ratio in ipsis solummodo vt ipsa est plurium bifurcata. scilicet vt est per amorem tendens a patre in filium
& econverso vt est per amorem tendens a filio in patrem. iuxta illud quod dicit quaedam propositio de maxi
mis theologiae Alani. Monas monadem genuit scilicet pater filium, & in se suum reflectit amorem. monas scilicet vna
in alteram vice versa. Propter quod plures personae spirantes scilicet pater & filius, non spirant vt vnum & singuli
quemadmodum creant secundum iam dicta, sed solummodo vt plures simul, ita quod si per impossibile ponatur quod
vnus illorum non spiret: sequitur quod alter non spiret, & quod sit impossibile eum spirare, immo quod sit impossibile
ponere ipsum spirare, supposito quod ille non spiraret, quia non potest actus spirandi procedere nisi a pluribus
simul. Quod vero praedicatur de pluribus personis diuinis vt ordinantur ad actum simpliciter consideratum
& vt sunt causa & principium illius, & denominantur a ratione elicitiua: i. ipsum nominant semper hoc nomine prin-
cipii, sub ratione autem principii ordinantur plures personae diuinae, ad quemcumque actum essentialem & per-
sonalem: semper fit resolutio in singulari dicendo in actibus essentialibus, Pater est principium intelligen-
di volendi creandi gubernandi, & similiter filius & spiritus sanctus, & non sunt tria principia, sed vnum
sunt principium. Similiter dicendo in actu personali pater est principium spirandi, filius est principium
& non sunt plura principia spirandi, sed vnum principium. Cuius ratio est diuersa in actibus essentialibus
& in actu essentiali: quod in vtroque isto modo plures personae diuinae ordinantur ad actum vnum singularem
simplicem vt simplex causa & principium illius sub ratione huius nominis principium: sed in actibus essen-
tialibus vt sunt vnum & singulae, non vt sunt plures simpliciter neque vt sunt plures vnite siue per
vnionem. In actu vero personali qui est spirare vt sunt vnum & non singulae, nec vt sunt plures
simpliciter, sed vt sunt plures vnite. Ad cuius intellectum sciendum quod voluntas quae sub ratione respectus
notionalis est ratio spirandi siue vis spiratiua, & communis solis patri & filio, & quae vt absoluta
est communis est tribus personis & essentialis: si conuersiue accipiatur vt est notionale, & vt est essen
tiale: ipsa ordinatur vt ratio elicitiua ad tres actus, quorum vnus est notionalis vt spirare: alii au-
tem duo sunt essentiales, vnus manens intra qui est velle: alius transiens extra qui est creare guber-
nare. Quorum primus communis est patri & filio, nec convenit spiritu sancto: alii autem duo communes sunt tribus
personis, sed differenter voluntas est ratio elicitiua illius actus notionalis & istorum essentialium, & di-
uersimode duorum actuum essentialium a tribus personis diuinis, sed vniformiter siue conformiter est ra
tio elicitiua actus notionalis a patre & filio. Voluntas enim respectu actus essentialis qui est velle, licet
sit eadem in tribus sicut est idem actus volendi ab illis & in illis per voluntatem vt est natura, quia tamen est
in patre ex seipso, & in filio a patre, & in spiritu sancto a patre & filio, licet pater velit voluntate quae
est plurium, non tamen vt est plurium, sed solummodo vt est sui, quia ordine quodam rationis actus essentiales
intelligendi & volendi vt sunt patris primi sunt & quasi praeuii ad actus notionales dicendi & spiran
di, ita quod pater voluntate vt sua est vult absque eo quod sit alterius, quia non est alterius nisi filii per gene-
rationem, & spiritus sancti per spirationem. Filius autem cum hoc quod vult voluntate quae est plurium, sed vt sua
est, quia ipsa solummodo ab eo quod est filii est ratio elicitiua ab illo actus & volendi, & hoc vt ratio
propter quam sic, vult etiam illa vt plurium est scilicet sua & patris, quia nisi esset patris non esset sua, eo quod eam ha
bet a patre. Sed quod vult voluntate illa vt est plurium, hoc solum est in ratione sine qua non, quia non
vellet ipsa vt sua nisi ipsa esset plurium, quia sine hoc non est sui. Consimiliter spiritus sanctus cum hoc quod
vult voluntate quae est plurium, etsi sit bifurcata vt per amorem tendat ab vna persona in alteram, & econ-
uerso, absque respectu ad actum spirandi, sed vt sua est, quia solummodo ex eo quod est spiritus sancti est
ratio elicitiua actus volendi ab illo, & hoc vt ratio propter quam sic, etiam vult voluntate illa vt est plu
rum scilicet sua patris & filii simul: quia si non esset patris & filii non esset sua, eo quod eam habetur ab illis. Sed quod
vult voluntate illa vt est plurium, hoc solum est vt ratione sine qua non, quia non vellet illa vt sua ni
si ipsa esset plurium, quia sine hoc quod est patris & filii non posset esse sua. Voluntas etiam respectu actus
essentialis qui est creare, licet sit eadem in tribus, sicut idem actus creandi est in illis, & vult illis per
voluntatem vt est libera arbitrio: quia tamen actus essentiales adextra praesupponunt actus notionales ad
intra: sicut actus essentialis volendi & intelligendi spiritus sancti quasi praesupponit actum notionalem
spirandi quo spiritus sanctus habet esse, & sicut actus. volendi vel intelligendi filii quasi praesupponit
actum notionalem generandi quo filius habet esse: licet quaelibet trium diuinarum personarum creet vo
luntate quae est plurium, sed vt est sua: quia solummodo ex hoc quod est illius est elicitiua actus creandi, &
hoc vt ratio propter quam sic: tamen etiam cum hoc creat voluntate vt est plurum. scilicet patris & filii & spiritus
sancti, quia nisi esset filii & spiritus sancti, pater non posset creare illa, quia ordine naturae actus notio Bb301v
nales sunt praeuii ad actus essentiales extra. & sic nisi esset filii & spiritus sancti: non e
dum: licet secundum praedicta esset sua ad intelligendum & volendum. Sed quod pater creat vol
la vt est plurium: hoc solum est vt ratione sine qua non: quia sine illo vt dictum est, non esset sua ad cre
& fortiori ratione nisi voluntas qua creat filius & spiritus sanctus esset patris, non
la. Et cam iam dicta est causa propria: quia. scilicet filius & spiritus sanctus habent illam a patre. Et consin
tione nisi voluntas qua creat spiritus sanctus esset filii: spiritus sanctus non posse
etiam habet a filio sicut a patre. Voluntas autem respectu actus notionalis qui est spirare, quid speciali
ter valet ad propositum, licet eadem sit in tribus personis vt est absoluta voluntas
vt est ad actum spirandi est in solis patre & filio: non autem in spiritu sanc
quod ordinantur ad actum spirandi non convenit voluntas vt est li
pliciter: Sic enim nihil minus spiritus sanctus ordinaretur per eandem ad actum euns
eundem actum volendi & creandi, ad quem pater & filius secundum dicta: sed solumt
vnum in voluntate existente sub ratione respectus notionalis, per quem ips
ratiua ad actum spirandi ordinata. Et hoc tripliciter, vel vt est ratio eliciendi actum spirat
motissima: vel vt est ratio eliciendi ipsum mediata: vel vt est ratio eliciendi ipsum pro
ta tanquam causa & in actu ad producendum aliquid in actu: & hoc quemadmodum in na
tentia volandi est prima in ouo remotissima: in volucri autem formata antequam plu
diata: in volucri autem iam plumata proxima & immediata: vt nihil restet vt volet nisi appetitus
Et quolibet istorum trium modorum voluntas est ratio communis patri & filio in spil
sanctum. Voluntas autem primo modo vt est ratio eliciendi ipsum actum spirationis remot
est in patre & filio simul absque spiritu sancto communis ratio eliciendi ipsi
ter & filius in illa sunt vnum. & hoc ab vnitate illius voluntatis, & hoc voluntatis vt habet rationem
notionalis: quemadmodum ab vnitate voluntatis essentialis quae est principium creandi, tres perso-
nae sunt vnum principium creandi spiritus sancti: vt supra declarauimus. Voluntas autem secundo mo
do scilicet vt est ratio eliciendi ipsum actum spirationis mediata: ipsa similiter est in patre & filio simul
absque spiritu sancto, existens ratio eliciendi ipsum actum spirandi non vt pater & filius in illa sunt
vnum & singuli: sed potius vt in illa sunt plures: & hoc ab infinitatione ipsius voluntatis. Propter quam
cum pater sit spirator & filius similiter: non tamen sunt vnus spirator: sed duo spiratores. Vo-
luntas vero tertio modo, scilicet vt est ratio eliciendi actum spirationis proxima & immediata: ip-
sa similiter in patre & filio simul absque spiritu sancto est communis ratio eliciendi actum spirandi: non
vt pater & filius vnum sunt in illa ab vnitate ipsius voluntatis: neque vt plures sunt in seipsis: sed vt
vnum sunt in illa ab vnitate vnionis illius per concursum illarum in vnum actum elicitum, prout di-
uersi vna chorda trahentes nauem dicuntur vnum principium tractus: licet dicantur plures tractores
vel plures trahentes. Per hunc ergo modum pater & filius dicuntur primo modo principium vnicum
spirandi propter vnitatem voluntatis vt est in vtroque sub respectu ad actum spirandi vt ratio spirandi pri
ma: & similiter dicuntur secundo modo plures spiratores propter vim siue rationem spiratiuam bifurca
tam vt est ratio spirandi mediata: & tertio modo iterato dicuntur vnum principium spirandi propter
eandem confurcatam vt est ratio elicitiua actus spirandi proxima. Pater enim & filius quasi voluntate bi
furcata mutuo in sese quasi exufflantes aestum amoris sui de amore essentiali communi vtrique con
cutiunt quasi in concursu duplicis flatus (qui tamen non est nisi vnicus re) amorem intentum qui est spiritus
sanctus de amore essentiali: ad modum quo duo ediuerso sufflantes in carbonem ignitum concutiunt
flammam. & tunc primo quasi concutiunt cum flatus sui concurrunt: & cum voluntas bifurcata facta est con
furcata: in qua confurcatione voluntas duorum facta est concors. Et quia non habet respectum aliquem vt est
in solo patre ad actum spirandi, sed cum simul est communiter in duobus, patre videlicet & filio: & vt sub re
spectu tali bifurcatur secundum dictum modum: & iterum confurcatur: idcirco voluntas vt est vis spiratiua non
est proprie a patre in filio: sed simul & aeque primo in vtroque. & hoc secundum ponentes quod spiritus san-
ctus non potest procedere a solo patre. Secundum Graecos autem ponentes quod procedit a solo patre: si ponerent
quod posset procedere ab ipso solo, etiam si per impossibile alius non spiraret: quod tamen procedat ab vtroque: quia
pater vim spiratiuam qua solus etsi non spiraret alius, posset spirare, alter. scilicet filio communicat: tunc
non aeque primo esset vis spiratiua in vtroque: sicut nec est vis volitiua respectu actus volendi essen
tialis: & respectu actus creandi. Et secundum hoc quoquo modo aliter pater & filius communiter spirant
quam tres personae communiter intelligunt aut creant.

7 ⁋ Quod arguitur quod omnis praedicatio praedicta debet resolui in pluralem: quia per
sonae plures simul in subiecto contentae non permittunt resolutionem in singulari: Dico quod verum est
quantum est de ratione pluralitatis illarum ratione tamen vnius aut virtutis illarum in spirando secun Bb302r
dum dictum modum bene singularem numerum permittunt.:

8 ⁋ Ad secundum quod essentialia in plu-
ribus sunt adiectiua, quae conformari debent numero substantiuo: cum ergo plures personae simul plura-
lem numerum repraesentent, ergo &c. Dico quod verum est quantum est ex ratione distinctionis personarum.
tamen quantum est ex ratione illius vnitatis aut vnionis, secus est. Vnde in tali resolutione non est
aliqua differentia adiectiuorum a substantiuis.

9 ⁋ Argumentum in oppositum concedendum se-
cundum praedictum modum.