Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe8019

Sources:

Bb: Badius1520b

B29v

1
CIrca secundum arguitur quod velle sit principalior actio in deo quam intelligere,. primo
sic. illa actio est principalior in superiori natura, quam habet omnino differentem ab
actionibus naturae infimae, quam sit illa quam habet conuenientem quoquo modo cum
actione naturae infimae, quia illa prior non conuenit ei nisi secundum rationem qua
praecellit & differt a natura infima. Illa vero secunda secundum rationem qua con
uenit cum ipsa. & superius atque principalius in ea est illud quo differt quam quo con
uenit. vt rationale in homine quo differt a bruto, quam sensibile quo conuenit cum
eodem. velle autem cum sit quiddam appetere, sicut voluntas est quidam appetitus, est actio in qua
quoquo modo co uenit deus cum infimis & inanimatis etiam, quia in ipsis est appetitus, &eis con
uenit appetere. Et intelligere est actio qua differt ab eis, quia nullum genus cognitionis habent, vt pa
tet ex supra determinatis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. actio quanto est circa obiectum simplicius & spiri
tualius & magis abstractum, tanto est simplicior & spiritualior & magis abstracta, quia secundum Philosophum Bb30r
actio determinatur per obiectum quanto autem est simplicior, spiritualior, & magis abstracta, tan
to est potior & principalior. simplicius enim & magis abstractum, potius est semper & principalius
Propter quod vult Philosophus primo metaphysicae, quod demonstrationes arithmeticae potiores sunt quam
geometricae: quia de simplicioribus vt de numeris, qui simpliciores sunt magnitudie, de qua est geo-
metria. Actio autem quae est intelligere dei, simplicior est & magis abstracta, quam sit actio quae est vel
le, quia intelligere est rei prout habet esse in intellectu: velle vero prout habet esse in se. & simplicius & magis
abstractum esse habet res in intellectu quam extra in seipsa. ergo &c.

3 ⁋ Praeterea. obiectum intellectus est ve-
rum: voluntatis autem bonum. verum autem simplicius est & magis abstractum bono.

4 ⁋ Tertio
sic. ille actus nobilior est & principalior, per quem potentia nobilius in esse perficitur. iste autem est
intelligere, quia per ipsum perficitur intellectus, habendo in se rem intellectam vt nobile quid, non
sic velle: quia per ipsum perficitur voluntas vt comparata ad rem nobilem existentem extra se, nunc
autem perfectius & nobilius simpliciter & absolute est habere in se nobile quid, quam comparari ad no
bile extra se. ergo &c.

5 ⁋ Quarto sic. illud est nobilius quod viliori se minus inficitur. vt patet de lu- A
ce & aere, cum transeunt per loca speda. sed intellectus minus inficitur intelligendo viliora se
vt corporalia, quam voluntas in diligendo inferiora se. ergo &c.

6 ⁋ Quinto sic. nobilior est potentia quae s
est ad nobiliorem actum seu productionem. sed intellectus & voluntas in deo sunt principia pro-
ductionum personalium, quasi nobilior autem est ratio productionis quae est generatio, quam productio
nis quae est spiratio: eo quod productum ab illa quasi nobilius est quam productum ab ista: eo quod productum
ab illa vt filius, habet auctoritatem aut quasi auctoritatem super productum ab ista vt super spiritum
sanctum. ergo &c.

7 ⁋ In contrarium est, quoniam actio illa potior est & principalior quae est liberior.
talis est actio voluntatis, vt patet ex supra determinatis. ergo &c.

8 ⁋ Dicendum ad hoc: quod de actionibus dei quae sunt velle & intelligere, possumus lo
qui dupliciter. Vno modo secundum id quod sunt aliquid in re: aut secundum suas proprias ratio-
nes quas nominant circa rem ipsam. Primo modo sunt idipsum, & nullo modo differunt: quia non sunt
nisi ipsa diuina essentia, vt patet ex supra determinatis. & sic neutra est potior aut principalior al-
tera: nec habet secundum hoc locum quaestio in eis. Si ergo principalitas dicenda sit esse in eis, hoc
est considerando ipsas secundum suas proprias rationes quibus inter se differunt sicut alia attributa, secun
dum quod habitum est supra. Sic enim in ipsis est principalitas secundum rationem in deo, eo modo
quo ratione differunt: quemadmodum est principalitas in eis secundum rem in creaturis, eo mo-
do quo secundum rem differunt. Vt enim dicit Philosophus in principio politicae, quaecumque ex plu
ribus fiunt aliquod commune, in omnibus est principans & subiectum: quemadmodum in harmonia con
mixtionis elementorum, semper est vnum elementum praedominans siue principans: & in harmo-
nia vocum est vox vna consonantiam aliarum tenens: & in homine anima principans est despotico
principatu, corpus vero subiectum: & intellectus principatur appetitui sensitiuo regali principa
tu. In deo autem ex actu voluntatis & intellectus fit aliquid commune, vt beatitudo, quae ex vtroque
perficitur: oportet igitur quod alterum eorum sit in deo principans, alterum vero subiectum.

9 ⁋ Vnde
suppositis illis quibus in quadam quaestione de inquolibet determinauimus in creaturis voluntatem
esse principaliorem & altiorem potentiam quam sit intellectus, & per consequens actum voluntatis esse
principaliorem & altiorem quam sit actus intellectus: eisdem possumus hic ostendere velle in deo esse actionem
principaliorem & altiorem secundum rationem, quam sit intelligere. Sed non oportet ibi dicta repete
re: quia non restat nisi ipsa hic applicare. Veruntamen hic sciendum est in summa: quod quandocumque ex ali-
quibus fit vnum cone, ad cognoscendum quod illorum sit principalius, oportet (vt dicit Philosophus ibi
dem) ambo considerare in aliquo optime disposito in eis, & secundum naturam: & non in eo vt simpli
citer considerato, aut vt deficit ab illa dispositione. Verbi gratia (secundum quod ponit exemplum) si
velimus videre quod & quom anima principatur corpori, oportet hoc considerare in homine optime disposi
to secundum corpus & secundum animam. Quod enim in tali homine principatur, vere dicendum
est principari & secundum naturam: & non in homine simpliciter aut pestilente & male disposito se
cundum illa. In homine enim pestilente propter praue se habere & praeter naturam multotiens inuenitur
corpus principari animae, & appetitus sensitiuus rationi: in homine vero bene disposito contingit
econtrario. In homine autem simpliciter, licet secundum naturam dominatur id quod dominatur in
optime disposito: non tamen hoc potest sicut in illo discerni. Propter quod simpliciter & absolute
in homine & secundum naturam, principalius dicitur esse anima quam corpus: quia scilicet principa-
tur in homine bene disposito secundum hoc, licet non principetur in homine non bene disposito se- Bb30v
cundum hoc. & hoc quodammodo quemadmodum cum cibus dicitur sanus per respectum ad sa-
nitatem quae est in corpore animalis, quia scilicet est conseruatiuum illius, ille cibus dicitur sanus
simpliciter qui est sanus simpliciter sano, & corpori bene se habenti, non autem ille qui est sanus
corpori infirmo & male se habenti.

10 ⁋ Ad videndum igitur quis sit principalior, an actus volunta-
tis an actus intellectus, & per consequens vtrum voluntas an intellectus: oportet ambo respicere in
eo quid secundum ipsa est optime dispositum secundum naturam: & non in eo quod deficit ab illa dispositio
ne optima. Quare cum optima dispositio voluntatis & actus volendi est in volendo summe bonum
& optima dispositio intellectus & eius actus est in intelligendo summe verum. Bonum enim est
per se perfectio voluntatis & actus eius: verum autem intellectus & actus ipsius. In eis autem quae
sunt per se, sequitur, si simpliciter ad simpliciter, & magis ad magis, & maxime ad maxime. Sum-
me bonum autem & summe verum est solummodo ipse deus siue ipsa diuina essentia. Principali-
tatem ergo inter voluntatem & intellectum & actuum eorum debemus inspicere in quocumque volen-
te & intelligente secundum quod vult & intelligit deum. In intelligendo autem & volendo deum prin-
cipalior est voluntas: quoniam in actione voluntatis perficitur voluntas in ipsa re, vt ipsa habet
esse in se: eo quod voluntas actione sua inclinatur in ipsam, & in ea recipitur: non autem eam in se re-
cipit. In actione vero intellectus econtrario perficitur intellectus ipsa re vt habet esse in ipso intelle-
ctu. Recipiendo enim in se ipsam rem intellectam, quodammodo perficitur ipsa. Magis autem perficitur voluntas in
deo actu suo transferendo se in ipsum, quam recipiendo ipsum in se: eo quod transferendo se in deum sub ratione bo-
ni per actum voluntatis, conuertitur quodammodo in ipsum, secundum quod habet esse in seipso. Amor
enim qui est ratio volendi, est virtus conuersiua & vnitiua transformans amantem in amatum, vt
dictum est supra. Recipiendo autem in se deum sub ratione veri per actum intellectus, assimilatur
quodammodo intellectus intellecto secundum quod habet intellectum esse in ipso intelligente. Notitia enim
quae est ratio intelligendi, non est nisi virtus assimilatiua. Maius autem & nobilius est conuerti in
deum & fieri vnum quodammodo cum ipso, secundum quod habet esse in seipso: quam assimilari quodam
modo ipsi secundum quod est in intelligente. Idcirco dicendum est quod simpliciter in volente quocumque &
intelligente deum nobilior & principalior est voluntas & actus volendi quam intellectus & actus in-
telligendi. Et sic propter idem dicendum est quod simpliciter & absolute principalior est voluntas seu
actus volendi quam intellectus seu actus intelligendi. Vnde licet cum quis vult aut intelligit aliud a
deo, maxime quod inferius est intelligente & volente, altior, principalior, & perfectior est intellectus quam vo
luntas, quia dignior est in intellectu cognitio rerum corporalium quam amor earum: quia nobilius est
eis assimilari secundum esse spirituale quo habent esse in ipso, quam transformari in ipsa secundum esse
quod habent in se: eo quod nobilius esse habent inferiora, secundum quod habent esse in superiori natura, quam se
cundum quod habent esse in se. dicente Augustino. ix. de Trini. capi. iiii. Maior est notitia corporis quam
ipsum corpus quod notitia eius notum est. Illa enim vita quaedam est in ratione cognoscentis: cor
pus autem non est vita. Econtrario autem superiora habent esse nobilius in se quam in natura inferiori
dicente Augustino ibidem capite. xi. Cum Deum nouimus, quamuis meliores efficiamur quam ante quam nosceremus, il
la notitia tamen inferior est, quia in inferiore natura est. Hoc tamen non obstat quin simpliciter altior sit
voluntas, & hoc maxime respectu dei: quia nihil vult neque intelligit primo & per se obiectiue nisi se
ipsum: & quod vult & intelligit alia a se, hoc non est nisi volendo & intelligendo se, vt supra dictum est in par
te, & amplius inferius declarabitur. Nec obstat etiam in creaturis intellectualibus, & hoc duplici de
causa: quarum prima iam tacta est: scilicet quia volens & intelligens in volendo & intelligendo infe
riora non est optime dispositus secundum voluntatem & intellectum, sed deficit a nobiliori dispo
sitione quae potest esse in eis, cuiusmodi est illa quam habent in cognoscendo deum. Et ideo esse nobi
lius respectu illorum, est esse nobilius secundum quid. Esse autem nobilius respectu dei in intelligen
do & volendo ipsum, est esse nobilius simpliciter. & hoc quodammodo quemadmodum dicimus quod homo sim
pliciter est nobilior leone secundum quod est rationale. secundum quid autem est ignobilior si com-
parentur inter se secundum fortitudinem corporalem: eo quod res ab optimo quod est in ea: simpliciter
dicitur nobilior alia: secundum quid autem secundum illud quod est deterius in ea dicitur minus nobilis illaph.y Aut
secundum aliud exemplum, quemadmodum contingit quod in homine pernicioso aut male disposito ap
petitus principetur rationi. Alia vero causa est, quia bonum & verum in aliis a deo sunt obiecta
voluntatis & intellectus secundaria, & quasi secundum quid: bonum autem & verum quod deus
est, sunt obiecta eius prima & simpliciter. Nobilitas autem veritatis non est iudicanda simpliciter nisi re
spectu eius quod est obiectum suum simpliciter. secundum quod haec ratio magis pertractabatur in quae
stione praedicta de quolibet. & redit ista causa in idem cum praecedenti, vt patet inspicienti pertra Bb31r
cationem eius ibi habitam. Sic ergo principalis causa siue ratio quare bonitas debet dici simpliciter
principalior potentia quam intellectus, & actus illius principalior quam actus intellectus, est illa quae iam di
cta est. Siquae autem aliae causae assignantur huiusmodi vel ex parte potentiae, vel ex parte habitus
vel actus vel obiecti, secundum quod quasdam illarum tetigimus in quaestione nominata, illae sunt se-
cundariae & sequentes ex ista.

11
⁋ Ad primum in oppositum: quod intellectualis natura in actu volendi conuenit quo
dammodo cum inferiori natura, non sic autem in actu intelligendi: Dicendum quod hoc non est ra
tio quare illud in quo conuenit cum inferiore natura, dicatur minus principale, nisi secundum eun
dem gradum naturae conuenit superiori & inferiori: quemadmodum sensibile conuenit quodam
modo homini & bruto. Nunc autem appetitus voluntatis cum importat rationem libertatis, multo
superioris gradus naturae est quam sit appetitus bruti, vt supra dictum est.

12 ⁋ Ad secundum, quod actio in-
tellectus simplicior est & magis abstracta, quia est de simpliciori & magis abstracto: Dicendum quod
abstractio non est vnius & eiusdem a seipso, sed differentis a differenti: vt oporteat differre abstra-
ctum ab eo a quo abstrahitur. Et secundum hoc sunt diuersi modi abstractionis, & diuersa diuersi
mode sunt abstracta. Est enim quaedam abstractio realis vnius ab alio a quo omnino differt & re &
subiecto: qualiter formae separatae vt intelligentiae dicuntur esse abstractae, quia sunt formae re differen
tes a materia, a qua realiter sunt abstractae, quia non habent materiam partem sui, nec cadunt in
compositionem alicuius tertii cum materia. Est autem alia abstractio rationis siue rationalis, & hoc
per rationem & intellectum, quae est vnius ab alio cum quo est idem ad minus subiecto. Et est tri-
plex, secundum quod sunt quaedam idem subiecto, & differunt re, quaedam vero tantum intentione,
quaedam vero tantum ratione. Primo modo est abstractio formae materialis a materia in qua est. Se
cundo modo est abstractio vniuersalis a particulari. Tertio modo est abstractio veri a ratione boni.
Primo istorum trium modorum adhuc est duplex abstractio, secundum quod forma dupliciter habet
esse in materia a qua abstrahitur. Quaedam enim forma habet esse in materia, vt cui dat esse: vt for
ma substantialis, quae cum materia est idem in subiecto quod cum ipsa constituit: quae abstrahitur ab
ipsa per intellectum abstractione metaphysica. Alia autem forma habet esse in materia, vt a qua re
cipit esse: vt forma accidentalis, quae est idem subiecto cum eo cui accidit: a quo abstrahitur per intel
lectum abstractione mathematica. Quae duplex est secundum quod sunt duo genera formarum mathe
maticarum. Quaedam quae per se & immediate inhaerent subiecto, vt quantitates continuae. Quaedam
vero quae mediante alia: vt sunt quantitates discretae: sicut numeri mediante continua quae est ma
gnitudo, sit enim immediate abstractio discreti a continuo. Numerus enim mathematicus poten-
tia est in continuo: & non procedit in actum nisi diuisione continui. vt secundum hoc continua quam
titas sit prior discreta, secundum quod supra determinauimus loquendo de natura numeri in quaestio
nibus de simplicitate dei. Et hoc modo discretum abstrahitur a continuo abstractiome arithmetica.

13 ⁋ Sunt igitur sex modi abstractionis, quorum primus est abstractio realis formae ex se separatae a ma
teria. Secundus rationalis est per rationem & intellectum formae substantialis a materia simplici-
ter. Tertius est magnitudinis a materia sensibili. Quartus numeri a magnitudine. Quintus vni-
uersalis a particulari. Sextus rationis veri a ratione boni. Et secundum istos modos verum est quod actio quae
est circa abstractum, semper simplicior est & spiritualior & magis abstracta. & sic maior rationis vera est
simpliciter. Sed cum assumitur in minori, quod actio talis est potior & principalior atque nobilior: hic distin-
guendum est, quoniam huiusmodi actiones quarum vna est circa abstractum, siue circa magis abstractum:
alia vero vel circa non abstractum, vel circa minus abstractum: aut ambae sunt eiusdem generis si-
ue rationis: aut alterius & alterius. Si primo modo, sic minor vera est. siue enim sit actus intelli-
gendi siue volendi, potior est ille qui est circa abstractum, quam qui est circa non abstractum, & qui est
circa magis abstractum quam qui est circa minus abstractum, vt patet inducendo per singulos modos
abstractionis. Si secundo modo, sic adhuc minor est vera, loquendo de potioritate secundum quid: quae
est in actu intellectus & voluntatis circa alia a primo intellecto & volito. Falsa autem est loquendo
de potioritate simpliciter: quae est in actu intellectus & voluntatis circa primum intellectum & pri-
mum volitum, secundum quod iam expositum est. Et hoc contingit quia verum & bonum sic se habent
inter se, quod verum vno modo est ratio nobilior quam sit ratio boni. alio autem modo econuerso nobilior
est ratio boni quam veri. & illa ratio qua verum est nobilius bono, est secundum quid, respectu illius
qua bonum est nobilius vero. Est igitur sciendum, quod duplex est nobilitas, scilicet prioritatis, & per
fectionis. Nobilius prioritate non perfectione, nobilius est secundum quid, respectu eius quod est nobi Bb31v
lius perfectione. Quod patet in esse & viuere. Esse enim est nobilius prioritate rationis & intelle
ctus, quam viuere. dicente Dionysio. v. capite de diuinis nominibus. Ante alias dei participationes esse
praepositum est: & est per se esse summum, eo quod est per se viuum esse. & infra. Sicut existens deus lauda
tur vt ex digniore donorum eius. Et tamen constat quod viuere perfectionem quandam nominat cir
ca esse, vt supra expositum est in quaestionibus de vita. & hoc quemadmodum in corporibus & for
mis corporalibus generabilium & corruptibilium semper quod prius est simplicitate, est minus nobile.
vt elementum quam mixtum: & mixtum quam vegetabile: & vegetabile quam sensibile: & sensibile quam rationale: &
hoc quia in talibus vltimum vel quasi vltimum semper addit aliquid nobilitatis super praece-
dens vel quasi praecedens: licet econtrario sit in ordine illorum. Id quod prius est simplicitate, simul
est prius nobilitate: eo quod in talibus posterius semper deficit a priori: & quod est in posteriori, sub ratione
nobiliori est in priori. De quibus loquitur Philosophus cum dicit secundo metaphysicae, quod prius in vno
quoque genere nobilius est eo quod est post, quemadmodum nobilius est ens primum vt deus, quam alia: & ca
lidum in igne quam in quolibet alio. Quemadmodum autem esse & viuere habent istas diuersas rationes
nobilitatis inter se comparata: sic verum & bonum vt comparantur ad intellectum & voluntatem.
Verum enim nobilius est bono: quemadmodum intellectus voluntate: inquantum non est nata voluntas mo-
ueri in bonum nisi moto intellectu in verum. Perfectior tamen est ratio boni quam veri: quia rationem
boni habet res ex eo quod est in se perfectam rationem habens perfectionis: veri autem ex eo quod nata est
dare perfectionem alteri vt intellectui. secundum quod haec patent ex supra determinatis. Nunc autem per
fectio rei quam habet ex eo quod est in se, simpliciter est perfectio & essentialis respectu perfectionis quam habet ali
quid ex eo quod natum est perficere aliud. Secundum enim quod dicit Auicen. ix. metaphysicae, non po-
test aliqua causarum perfici per causatum essentialiter nisi accidentaliter. Per quod probat quod caelum non
acquirit suam perfectionem per suum motum. Vnde quia simpliciter perfectior & nobilior est ratio bo
ni quam veri simpliciter & per se: actus terminatus & perfectus a bono est simpliciter perfectior & no-
bilior quam actus terminatus in vero: & hoc in primo bono & primo vero: respectu cuius actus intelligendi &
volendi simpliciter habent comparari secundum perfectius & imperfectius, nobilius & ignobilius.
vt dictum est. Quamquam ergo simplicior sit ratio rei vt est abstracta ab intellectu & habet rationem ve-
ri: & sic terminat actum intellectus, quam sit ratio rei in se vt habet rationem boni & terminat actum volun-
tatis: simpliciter tamen nobilior & perfectior est actio voluntatis in bono & in re secundum se, quam sit actio
intellectus in vero & in re vt est apud intellectum.

14 ⁋ Ad tertium quod potentia nobilius perficitur haben
do perfectionem nobilem in se, quam ad ipsam extra se existentem: Dicendum quod compari ad perfectionem
nobilem extra se existentem potest aliquid dupliciter. Vno modo vt omnino manens extra illam, illa o-
mnino manente extra ipsum: quemadmodum lapis motu suo comparatus ad parietem, a quo re-
percutitur si fortius impigit in eum. Alio modo vt subintrans illam. Quod modo primo comparatur
ad aliquid nobile, comparatur ad ipsum vt ad terminum solummodo: non autem vt in quo recipia-
tur: & ita non vt ad illud a quo perfectionem nobilitatis habeat, quam habet illud quod habet in se per
fectionem nobisem. Quod vero secundo modo comparatur ad aliquid nobile, non comparatur ad ipsum
vt ad terminum tantum, scilicet manentem omnino extra se: sed vt in quo recipitur. & ita compa-
ratur vt ad illud a quo perfectionem maiorem nobilitatis habeat, quam id quod habet illam perfectionem no
bilem receptam in se, absque eo quod ipsum etiam recipiatur in illo. Vnde de illo quod comparatur ad no
bile vt ad terminum primo modo, bene procedit obiectio: non autem de eo quod comparatur ad nobi
e vt ad terminum secundo modo. Perfectius enim est voluntatem isto modo comparari in particu-
lari vt ad terminum ad nobile increatum, quam intellectum nobilitatem illius habere in se: eo scilicet quod intel-
lectus habet illam in se inferiori modo quam habeat esse in ipso. Vniuersaliter enim. superiora imperfe
ctius & minus nobiliter recipiuntur in intellectu, quam habeant esse secundum se extra: inferiora autem
econtrario: quia quod in aliquo recipitur, in illo recipitur per modum recipientis: non autem per modum rei
receptae, vt dicitur in libro de causis. Et secundum hoc voluntas perfectior est intellectu: sicut vel-
le aut amare deum est actio perfectior quam cognoscere ipsum. Et econuerso perfectius intellectum ha
bere nobilitatem intelligibilis creati, quam voluntatem comparari ad illam vt ad terminum: eo scilicet quod intel
lectus illam habet in se superiori modo quam ipsa habeat esse in se. vt secundum hoc intellectus pere-
ctior sit voluntate: sicut intelligere lapidem est actio perfectior & nobilior quam velle lapidem. Et sic cum
tripliciter possint comparari intellectus & voluntas: Vno modo respectu intelligibilis & volibilis
simpliciter & in vniuersali: Alio modo respectu volibilis & intelligibilis creati seu inferioris quam sit in
tellectus: Tertio modo respectu superioris & maxime intelligibilis & volibilis increati: Dicunt illi Bb32r
qui volunt intellectum nobilitare super voluntatem, quod simpliciter & absolute nobilior est intel-
lectus voluntate, & actio intellectus actione voluntatis, & similiter respectu alicuius obiecti deter-
minati, licet etiam respectu alicuius obiecti voluntas potest esse nobilior intellectu, & actio voluntatis
actione intellectus. Nullum enim est inconueniens (vt dicunt) quod nobilius simpliciter sit minus
nobile respectu alicuius obiecti. & in hoc consistit vis & radix positionis eorum. Sed non est ita vt
dicunt & suprponunt. Non enim solummodo voluntas comparatur ad nobile suum, vt ad terminum
in quo sit ipsa & eius actio, qui extra ipsam omnino maneat, & ipsa extra illum: quod tamen ipsi sup
ponunt: aut nihil est quod dicunt, sicut patet. Immo voluntas comparatur ad obiectum & nobi-
le suum, quod est bonum, vt receptum in ipso: vt nobilitas voliti perfectius habeatur a voluntate quam no
bilitas intellecti ab ipso intellectu. Eo quod intellectum non habet esse in intellectu nisi secundum ratio
nem luminis diffundentis se in intellectu, & sic per modum disponentis intellectum: quemadmodum
lumen in aere est solummodo sicut quaedam dispositio aeris. Volitum autem habet esse in volunta
te secundum rationem flammae conuertentis in se voluntatem, & sic non per modum disponentis
aut dispositionis, sed per identitatem & per modum in se voluntatem conuertentis, quemadmodum
flamma existens in aere in se conuertit aerem vt per identitatem vnum sit in altero. & sic volun-
tas habet esse in volito sicut ei immersum per amorem: cum intellectus sit quasi omnino extra in-
tellectum. dicente Hugone super. vii. cap cae. Hie. Dilectio intrat vbi cognitio foris stat. Et per hoc
volitum voluntatem quodammodo conuertit in seipsum, sicut amantem in amatum: & per hoc
multo perfectius habet in se voluntas nobilitatem voliti, quam intellectus nobilitatem intellecti. Et ita si se
cundum modum quem ponunt, debeat considerari comparatio intellectus & voluntatis secundum
maiorem nobilitatem & minorem, etiam secundum illum modum voluntas simpliciter est nobilior in-
tellectu, licet respectu alicuius intellecti & voliti vt creati seu eius quod est inferius intellectu, nobilior
sit intellectus quam voluntas: & actio intellectus quam sit actio voluntatis. Et sic omnino ex positione illorum con-
tingit eis contrarium eius quod intendunt. Dicimus ergo quod haec est per se & essentialis differentia intellectus
& voluntatis, in qua consistit differens ipsorum nobilitas scilicet quod perfectio & dignitas intellectus in hoc con
sistit, quod res intellecta existit in intellectu vt formalis dispositio in ipso, & per hoc secundum actum
intelligit. Perfectio vero & dignitas voluntatis in hoc consistit, quod ipsa voluntas existit in re volita,
vt conuersa in ipsam: quod est eius terminari in volitum, vt consistit in seipso. Perfectius autem se ha
bet aliquid ad nobile vt quodammodo conuersum in ipsum, & sic existens quasi vt natura eius: quam
habere ipsum in se solum modo vt dispositionem ipsius. Et sic voluntas & intellectus etiam com-
parati ad volitum & intellectum simpliciter & absolute & in vniuersali, inuenitur quod voluntas est
perfectior quam sit intellectus, licet intellectus sit persectior voluntate cum comparatur ad intellectum
& volitum creatum, aut inferius intellectu. Et nullum est inconueniens: quod ignobilius simpliciter, sit
magis nobile respectu alicuius obiect. scilicet respectu obiecti non principalis, sed secundarii & minus nobilis.
vt sic in male disposito per intellectum & voluntatem scilicet in intelligendo, & amando, & volendo bonum creatum
respectu illius qui vult & intelligit id quod est bonum increatum, & per hoc est in optima dispo-
sitione secundum intellectum & voluntatem, solummodo contingit quod intellectus principatur vo-
luntati, quemadmodum in homine male disposito secundum appetitum & rationem, appetitus prin-
cipatur rationi, vt supra dictum est. Inconueniens vero esset quod ignobilius simpliciter esset magis no-
bile respectu obiecti primi & principalis & magis nobilis, licet illi dicant hoc non esse incoueniens
& male, quia cui conuenit nobilius primum in vnoquoque genere, ei simpliciter nobilius convenit ge
nus illud: vt quod caeteris est nobilior substantia, caeteris est nobilius ens. Vnde quemadmodum ignis
quia est primum calidorum & causa omnium aliorum calidorum, & caliditatis in eis, ideo est maxi-
me calidum: & ideo etiam est simpliciter calidum: & similiter contingit circa vnumquodque prin-
cipiorum in quolibet genere, vt dicit Philosophous. ii. Metaphysicae: Sic cui conuenit nobilius id
quod est primum obiectum dignius & nobilius in intellectis & volitis, & causa & ratio intelligendi
& volendi omnia alia, illud est magis nobile & nobilius simpliciter. Quapropter voluntas, quia est
nobilior volendo deum in quocunque volente sit, quam sit intellectus in intelligendo deum: quod & illi
concedunt: simpliciter ergo & absolute voluntas nobilior est potentia in volendo quam intellectus in in
telligendo: & simpliciter & absolute nobilior est actus volendi quam intelligendi. Et sic patet quod redit in
dem inuestigare principalitatem inter intellectum & rationem, aspiciendo scilicet ad primum &
principale intellectum & volitum, siue ad intellectum & voluntatem in optima dispositione intel
ligendi & volendi, quae est in volendo & intelligendo deum, secundum modum quem supra sumus
secuti, & aspiciendo ad actum intelligendi & volendi simpliciter verum & bonum non determinam
do hoc vel illud: penes quem illi statuerunt principalitatem inter intellectum & voluntatem debere Bb32v
inuestigari: & bene: licet in minore propositione & in modo prosequendi deficiant. Et ideo conclu-
debant intellectum principaliorem esse, vt iam dictum est in solutione argumenti. Concludendo au
tem ex ea voluntatem esse principaliorem, debemus ex contraria minore prosequi intentum, secun
dum quod iam declaratum est. Et patet ex hoc (vt puto) veritas quaesiti.

15 ⁋ Ad quartum: quod intellectus minus
spedatur in intelligendo viliora se, quam voluntas: Dicendum quod aliquid foedari viliori se, potest contin
gere dupliciter: aut pure passiue: aut pure actiue. De primo modo propositio illa habet veritatem: quia
illa foedatio ex parte fpedati est propter eius passibilitatem & materialitatem. Propter hoc enim aer
magis foedatur transeundo per loca foeda, quam lumen. Secundo autem modo non habet veritatem: quia
illa fcedatio ex parte fcedati contingit propter virtutis actiuae vigorem: qua se magis fcedat & ma
gis impingit se in rem foedam: quemadmodum primus angelus magis fcedauit se in peccato suo quam
primus homo, propter maiorem vigorem liberi arbitrii angeli quam hominis. propter hoc enim ita impegit
in bonum temporale, vt insepabiliter ei adhaeserit, & statim obstinatus est: homo vero non. Et isto secundo mo
do contingit quod voluntas magis foedatur diligendo inferiora se, quam fcedatur intellectus intelligendo
illa. & hoc ideo, quia voluntas ad foedari ab ipsis actiue se habet ad illa: intellectus vero passiue,
vt patet ex praedeterminatis: & ita plus fcedari contingit voluntati circa viliora se, ex eius nobilita
te maiori potius quam econverso: & econtrario de intellectu.

16 ⁋ Ad quintum quod intellectus est ad actum
. nobiliorem quam voluntas: quia ille est ad actum generandi: ista vero ad actum spirandi: & actus gene
randi est habens auctoritatem vel quasi, in suo producto, respectu illius quod est productum actu spiran
di: Dicendum quod in rei veritate non est dignitas maior in vno actu quam in alio: nec in vna persona ma
ior quam in alia. & si vna persona habet quasi dignitatem super aliam, hoc est ratione auctoritatis quam
habet ratione ordinis naturae siue originis in vna persona respectu alterius. Et ideo cum secundum praedicta du
plex est dignitas, prioritatis, & perfectionis: dignitas vel quasi dignitas ista, non est nisi ratione quasi
prioritatis: quae nullo modo est in diuinis, vt infra dicetur. Et quo ad hoc concessum est quod intelle-
ctus dignior vel quasi dignior potentia est quam voluntas: sed hoc est secundum quid, cum econverso
voluntas sit quasi dignior perfectione secundum praeexpositum modum, quae est dignitas simpliciter.
Propter quod & voluntas etiam in deo dignior est vel quasi dignior ratio simpliciter, quam intellectus: li
cet quasi prioritate in ordine rationis intellectus sit dignior, & ita secundum quid. secundum quod omnia
haec patent ex praedeterminatis.