Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe79795

Sources:

Bb: Badius1520b

B291v

1
CIrca secundum arguitur primo quod non singula in diuinis possunt praedicari de
singulis praedicatione affirmatiua. Quaecumque plura sic se habent adinuicem quod mu-
tuo singula praedicantur de singulis praedicatione affirmatiua, singula sunt sin
gula: quia talis praedicatio dicit hoc esse hoc: quod non est nisi quaedam confusio:
qualem posuit Sabellius in personis. Si ergo confusionem illam inconueniens
fuit ponere in duinis personis: multo magis inconueniens est illa ponere in omni
bus simul quae sunt in diuinis: quare cum hoc ponitur, ponenda sunt singula quae sunt in diuinis
praedicari de singulis: hoc ergo ponere est inconueniens.

2 ⁋ Secundo sic. cum in diuinis non sint ni
si essentialia & personalia: sed essentialia non possunt praedicari de personalibus: nec econuerso: nec
personalia abinuicem: nec essentialia abinuicem: nec vna communi ratione: sic quaecunque formalibus
rationibus abinuicem distinguuntur, & ratione materiali conueniunt: abinuicem mutuo praedi-
cari non possunt: puta homo de asino, licet conueniant in animali: & vniuersaliter differentia secun
dum fermam, licet conueniant in materia. Sed quaecunque sunt, rationibus formalibus abinuicem
differunt: vt essentialia a personalibus: sicut absoluta essentialia a relatiuis personalibus: & diuersa
absoluta inter se diuersis rationibus ex diuersis respectibus rationalibus conceptis, & diuersa rela-
tiua secundum diuersos respectus reales, secundum quod haec patent ex supra determinatis. ergo &c.
Quia essentialia non possint praedicari de personalibus arguitur: quia nec in abstractione, dicendo deus
est deitas, bonitas, aut aliquid caeterorum: nec in concretione, dicendo pater est deus, bonus, aut ali
quid caeterorum. ergo &c.

3 ⁋ Quia non in abstractione arguitur tertio sic. Si pater est deitas, bonitas.
aut aliquid caeterorum: cum quodlibet illorum inquantum huiusmodi sit aliquid, immo hoc aliquid
in diuinis secundum tacta in praecedenti quaestione: pater ergo in eo quod pater, esset aliquid: immo
hoc aliquid. consequens falsum est secundum tacta ibidem. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. si pater esset dei
tas, eadem ratione & filius & spiritus sanctus, quare cum non sit nisi vna singularis deitas: & quae
vni & eidem numero sunt eadem, inter se sunt eadem. ergo &c.

5 ⁋ Quia non in concretione arguitur
quinto sic. si pater est deus, bonus, aut aliquid caeterorum: cum quodlibet illorum est quale quid se
cundum praedicta: pater ergo esset quale quid. consequens falsum est secundum praedicta. ergo &
antecedens. & si non possint illa essentialia praedicari de patre, ergo eadem ratione nec de filio: nec
de spiritu sancto: & multo fortius nec de ipsis relationibus, quae sunt paternitas & filiatio & huius
modi.

6 ⁋ Quod etiam specialiter arguitur sexto sic. si paternitas, filiatio, aut aliquid caeterorum esset
deitas aut deus bonitas aut bonus aut aliquid caeterorum: cum haec sint absoluta, illa essent abso-
uta. consequens falsum est. ergo &c. Consimili ratione nec personalia praedicantur vllo modo de
essentialibus.

7 ⁋ Septimo sic. si de deo, aut de deitate, aut de aliquo caeterorum absolutorum dicere-
tur quod esset pater aut aliquid caeterorum: cum pater & paternitas & caetera talium dicuntur relatiue:
omnia illa dicerentur relatiue. consequens falsum est. ergo &c.

8 ⁋ Octauo sic specialiter de personis.
praedicatum se habet in ratione formae & inhaerentis respectu subiecti: non sic autem se habent per
sonalia ad essentialia: sed potius econuerso. ergo &c.

9 ⁋ Nono sic. magis commune per se natum
est praedicari de minus communi & non econuerso: vt homo de Sorte: & non Sortes de homine.
quare cum essentialia communia sint respectu personalium. ergo &c.

10 ⁋ Decimo sic. si persona prae
dicaretur de essentia: cum persona sit per se subsistens: quare & essentia. consequens falsum est. er-
go &c.

11 ⁋ Vndecimo sic. essentia non est distincta: persona est distincta. Affirmatio autem & nega-
tio eiusdem praedicamenti in eodem subiecto nunquam concurrunt. ergo &c.

12 ⁋ ldem arguitur speciali
ter de diuinis praedicationibus duodecimo sic. Quod est proprium solius personae, nec de essentialibus
nec de relationibus praedicari potest: quia illa non sunt personae. omnes actiones & passiones diui- Bb292r
nae, puta generare generari: spirare spirari, sunt, propria personis diuinis: quia nihil nisi persona generat aut
generatur: spirat aut spiratur: vt determinatum est supra. ergo &c. Quia si essentia non generat: multo
minus essentia aut aliquid caeterorum est generatio aut econuerso.

13 ⁋ Quia autem personae aut per- n
sonalia non possunt praedicari adinuicem, arguitur. xiii. sic. cuncta personalia aut sunt disparata:
sicut generare & spirare, aut relatiue opposita. sed talium vnum de altero non potest praedicari: quia
aliter pater esset filius aut econuerso. & si pater esset filius: arguendo per locum a coniugatis. ergo
paternitas esset filiatio: & sic de caeteris. consequens falsum est. ergo &c.

14 ⁋ Quia etiam essentialia non
possunt praedicari adinuicem. xiiii. arguitur sic. essentialia in diuinis sunt voluntatis & intellectus,:
quae nequaquam adinuicem possunt praedicari: quia tunc sicut voluntas vult, sic intellectus vellet: &
econtra sicut intelligit, & voluntas intelligeret. consequens falsum est. ergo &c.

15 ⁋ Quia etiam nec
idem essentiale in abstracto possit praedicari de seipso concreto aut econverso, arguitur, xv. sic. Si dei
tas esset deus, cum deus generet, & deitas generaret: & econuerso si deitas esset deus, cum deitas
non generet, deus non generaret. consequentia falsa sunt. ergo &c.

16 ⁋ In contrarium primo arguitur
quod singula in diuinis possunt praedicari de singulis, sic. quaecunque sunt idem numero, adinuicem pos
sunt praedicari: quia secundum Boethium nulla est verior illa in qua idem praedicatur de se. sed
quaecunque sunt in diuinis, sunt idem numero: quia in diuinis non est nisi vna res singularis. ergo
&c.

17 ⁋ Praeterea arguitur quod essentialia possunt praedicari de personis & econuerso, sic. in diuinis idem
est quod est & quo est, secundum Boethium. & talia adinuicem bene praedicantur, quod est, essentiale
est: quo est, personale. ergo &c.

18 ⁋ Tertio arguitur quod essentialia praedicantur de personalibus, sic. in
essentialibus & per se praedicationibus si concretum de concreto: & abstractum de abstracto. Ista
autem praedicatio essentialis est & per se in concretis, pater est deus: quia praedicatum est de ratio
ne subiecti. ergo & ista in abstractis, paternitas est deitas.

19 ⁋ Quarto quod econuerso relationes praedicam
tur de essentialibus, arguitur sic. deitas est illud quo pater generat. lpsa enim secundum superius
determinata, est principium omnium diuinarum actionum. sed generat paternitate: quia pater ge
nerat inquantum pater est: est autem pater paternitate. ergo &c.

20 ⁋ Quinto quod personae non possunt ab
inuicem separari arguitur sic. Pater generando filium genuit deum, non autem alium a se. ergo ge-
nuit deum qui est ipse: ipse autem est pater. ergo filius est pater: & eadem ratione pater est filius. er
go &c.

21 ⁋ Sexto quod essentialia possunt praedicari adinuicem: dicendo deus est bonus: bonus est ma
gnus: arguitur, quia tales praedicationes recipiuntur in creaturis eorum quae magis abinuicem
differunt, quod si concretum de concreto praedicatur: multo fortius abstractum de abstracto. deitas
est bonitas: bonitas est magnitudo: quia abstractio magis congruit diuinis quam concretio: vt habi-
tum est supra.

22 ⁋ Septimo quod essentiale abstractum non possit praedicari de concreto, arguitur sic. Si
deus est bonitas (idem est iudicium de vno & de altero) ergo bonitas est deus, sicut ergo deus est
bonus bonitate, sic est bonus deo, sed non est bonus deitate: bonitate autem deus est bonus. deus
ergo non est bonus, quod est contra praedicta. Item econuerso: si deus vel deitas esset bonus: cum bonitate
sit bonus: ergo deitate esset bonus: quod falsum est secundum praedicta. ergo &c.

23 ⁋ Dico quod ista quaestio vniuersalis est, contingens modos praedicationis in abstra
ctione & concretione: & quoscunque alios plures in diuinis. Tangit etiam ea quae in diuinis praedica
ri possunt: vt sunt essentialia & personalia, siue fuerint personae, siue proprietates personarum. &
hoc mediante hoc verbo est: vt est secundo adiacens. Et quia praedicatio principaliter tangit ea
quae praedicantur: idcirco prosequenda est quaestio haec generaliter & communiter de essentiali-
bus & personalibus quo ad illorum praedicationem. Secundo specialiter de essentialibus quo ad
praedicationem diuersorum essentialium vnius de altero, & cuiuslibet de seipso. Tertio specialiter
de personalibus quo ad illorum praedicationem diuersorum vnius de altero: & cuiuslibet illo-
rum de seipso. Quarto de essentialibus comparatis ad personalia quo ad praedicationem essentia-
lium de personalibus & econuerso. De quibus possent fieri plures quaestiones: sed clarius simul de
terminabuntur.

24 ⁋ Circa primum primo distinguendum puto ex parte eorum quae praedicantur:
& deinde immiscendum distinctionem modorum: dicendo quod ea quae praedicantur aut sunt possi
bilia praedicari in diuinis & de diuinis mediante hoc verbo est: aut praedicantur per se, aut per ali
ud. Isto secundo modo dicitur quod in diuinis est quaedam praedicatio per identitatem: talis scilicet,
quod quicquid est in diuinis: quia idipsum est & vna res singularis absoluta plurificata solummodo se-
cundum rationem absolutam aut respectiuam, abstractam, & concretam in diuinis: siue fuerint Bb292v
plura essentialia, siue fuerint plura personalia: vt personae plures, aut vt proprietates plures, siue
fuerint essentiale & persona, siue essentiale & proprietas, siue persona & proprietas, siue in abstra-
cto, siue in concreto significentur. Idcirco singula illorum de singulis praedicari possunt & in abstra
ctione, & in concretione per identitatem quae fundatur super illud vnum: eius tamen plurificatio-
ne secundum rationem: prout superius est expositum de relationibus communibus: dicendo quod hoc
est hoc: quia est idem illi in substantia vnius rei singularis. secundum quod processit prima obiectio ad
secundam partem.

25 ⁋ Sed si per talem identitatem in vno secundum substantiam quaecunque diuersa
siue distincta re aut ratione in diuinis possent mutuo de se inuicem praedicari absoluta praedicatio
ne secundum modum quo sunt distincta: tunc postquam talia diuersa in diuinis sunt eadem secundum
substantiam: quia sunt vnum in substantia: cum sint etiam aequalia secundum quantitatem: quia sunt
vnum in quantitate: licet non similiter sint similia: quia non sunt vnum in qualitate: sed tantummodo
personae inter se sunt similes: vt habitum est supra, loquendo de relationibus communibus: Eadem er-
go ratione per talem aequalitatem in vno secundum quantitatem quaecunque diuersa seu distincta
sunt in diuinis re aut ratione, possent mutuo deinuicem praedicari, & dici singula de singulis prae
dicari secundum aequalitatem: sicut & secundum identitatem: quod tamen non est consuetum. Nec iterum est
modus conueniens dicere quod per talem identitatem aliqua possunt dici praedicari de inuicem prae
dicatione absoluta: quia genus & differentia licet vnam & eandem rem singularem in indiuiduo
hominis significent: vt hoc animal, & hoc rationale in Petro: sicut & animal simpliciter & rationa
le simpliciter in homine: tamen secundum philosophum genus de differentia praedicari non potest:
vt animal de rationali: quia vt dicit, vnus homo esset plura animalia. Praeterea si propter talem idem
titatem singula possent praedicari de singulis, cum in diuinis tanta sit identitas personarum, & etiam
singularum personalium proprietatum in vnitate substantiae singularis quanta & quorumlibet alio
rum. Si ergo aliqua aliorum per dictam identitatem deinuicem possent praedicari: dicendo deus est
bonus, vel deitas est bonitas: eadem ratione & vna persona posset praedicari eodem modo de al-
ra: dicendo pater est filius & econuerso: & vna proprietas de alia dicendo paternitas est filiatio &
econuerso. Consequens falsum est, quoniam illa distinguit relationis oppositio: propter quam non
sic sunt vnum inter se: sicut & inter se vnum sunt essentialia. iuxta illud quod excipiendo dicit
loannes Damascenus. In diuinis omnia sunt vnum praeter ingenerationem generationem, &
spirationem. Quare etsi essentialia per dictam identitatem adinuicem praedicari possent: non ta-
men personae vel proprietates personales. Et sic saltem illud dictum per exceptionem verificari de-
beret vt essentialia dicerentur praedicari adinuicem per identitatem: non autem personalia. Sed
nec sic possunt dici praedicari absoluta praedicatione adinuicem etiam essentialia. licet enim haec sit
vera, bonitas in diuinis est idem magnitudini: ex hoc tamen non sequitur quod bonitas est magnitu
do: sicut non sequitur, pater est idem filio, ergo pater est filius: aut differentia est idem generi, ergo
differentia est genus. Mihi igitur videtur quod dicta identitas eorum quae sunt in diuinis, non sit su
ficiens causa aut ratio praedicandi adinuicem aliqua quae sunt in diuinis. Dico praedicatione abso
luta absque expositione & speciali intellectu alio quam termini praetendunt. Nec tamen propter talem expo
sitionem quaelibet praedicatio in diuinis est recipienda: vt iam declarabitur. Vnde respondendum
est ad dictam rationem probantem quod in diuinis singula deinuicem possunt praedicari: quia sunt
idem vt dictum est: & secundum Boethium nulla propositio verior est illa in qua idem praedicatur
de se: dicendo quod verum est inquantum est idem & praedicando & explicando identitatem in recto:
& id cui subiectum est idem in obiecto: dicendo pater est idem filio: & sic de caeteris: vel sic, magni
tudo est bonitas: & id quid est magnitudo est id quod est bonitas. Sed ex hoc non sequitur quod praedicatio-
ne absoluta vnum illorum per seipsum possit praedicari de altero: vt patet in genere & differentia,
& animali & rationali. Eo enim quod animal tanquam genus significat de homine, quod est: rationale vero tam-
quam differentia contrahens & determinans genus, quo est: licet homo est quod animal: animal tamen tam
uam materiale in significato hominis non est hoc scilicet homo: nisi quo vt formal scilicet rationali: & est homo
compositus ex genere & differentia: sicut ex eo quod est & quo est ipse homo. Et ideo nequaquam potest
animal praedicari de rationali: quia vt dicit philosophus, vnus homo esset plura animalia: & hoc
per hunc modum: quia cum differentia praedicatur de specie: puta de homine rationale: vt quo est
aliquid secundum praedicta: si genus puta animal praedicaretur de rationali: animal includeretur in significato ra
tionis: & sic homo ex eo quod rationale esset animal. Differentia autem est extra rationem generis: & sic homo esset animal
praeter hoc quod est rationale: esset ergo animal praeter rationale: & cum hoc esset etiam animal ex eo quod est ratio-
nale, & sic necessario vnus homo esset plura animalia. Patet etiam in proposito in patre & filio. Eo Bb293r
enim quod relatiue opponuntur: & sic non sunt idem, sed diuersa, immo potius distincta, nequaquam
vnum illorum praedicari possit de alio: & per idem nec vna proprietatum relatiuarum de altera
dicendo paternitas est filiatio: quia sunt quo personae referuntur & distinguuntur abinuicem. Et
secundum hoc concedenda est prima ratio ad primam partem inducta: super quam tamen reuerte-
mur.

26 ⁋ Ad maiorem autem declarationem dictorum: ne omnino videamur reprobare praedica-
tionem per identitatem: est aduertendum quod secundum. superius determinata de relationibus com
munibus: duplex est modus identitatis. Vnus quo aliquid dicitur idem sibi: qui est ratione to-
talitatis eorum quae sunt eadem, & ideo in nullo modo debet esse eorum differentia aliqua . Sic
enim nihil dicitur idem alicui per hoc quod aliqua substantia vna est amborum. Vnde tali identita-
te est quidlibet sibi praeciso idem in diuinis vt pater patri, paternitas paternitati, bonitas bonitati,
& caetera huiusmodi: siue sumantur ambo in abstracto: siue ambo in concreto. Et est talis praedica
tio per identitatem, qua scilicet praedicatur siue dicitur hoc scilicet subiectum, esse idem quod hoc
scilicet praedicatum, & hoc in recto. Alius autem est modus identitatis quo aliquid dicitur idem
alteri: qui est ratione partialitatis vel quasi: seu alicuius quod est aliquid vtriusque eorum quae sunt
eadem: & ideo non potest esse nisi differentium: quorum vtrunque habet aliquid sibi proprium &
aliquid commune cum altero. & tali identitate sibi inuicem eadem sunt quaecunque sunt in diui-
nis. Et sic de tali praedicatione per identitatem bene procedit prima obiectio ad secundam par-
tem: & secundum eam pater est idem filio: & paternitas filiationi: & deitas bonitati: & sic de cae-
teris. Et tali praedicatione per identitatem praedicatur siue dicitur hoc, scilicet subiectum, non esse
idem quod hoc, scilicet praedicatum: & hoc in recto: sed solum dicitur in obliquo quod est idem huic. Ex
tali autem praedicatione per identitatem non sequitur praedicatio absoluta de quo est: dicendo
hoc est hoc, prout iam declarauimus: & hoc quia talis praedicatio sicut confunderet personas: di
cendo pater est filius & econuerso, sic confunderet proprietates: dicendo paternitas est filiatio &
econuerso, confunderet etiam attributa & omnia essentialia: dicendo bonitas est veritas & econ-
uerso. Quod quia non est ponendum in diuinis: ideo talis praedicatio per identitatem omnino negam
da est in diuinis vt procedit prima obiectio ad primam partem, & bene, quae secundum hoc conce
ditur. Secundum hoc etiam bene procedit secunda ratio ad eandem partem etiam concedenda, quae
exprimit causam quare non est concedenda: scilicet propter propria quibus quaedam in diuinis distinguuntur
abinuicem vt attributa suis rationibus, & propria suis proprietatibus, & proprietates seipsis. super
illas tamen rationes iam reuertemur.

27 ⁋ Circa secundum propositorum est aduertendum quod in di
uinis essentialibus sunt aliqua rationibus diuersis distincta: quarum vna includit aliam: & talia be-
ne praedicantur inuicem & omnino proprie & per se: si illud cuius ratio tanquam communior includi-
tur in ratione alterius, de illo praedicatur in cuius ratione sua ratio includitur: puta in ratione deitatis in
cluditur ratio entitatis: & ideo bene dicitur deitas est entitas, & omnino proprie & per se, & econ-
uerso entitas est deitas: sed non ita proprie: quia quodammodo per accidens: secundum quod per accidens
de magis communi dicitur praedicari minus commune vt homo de animali dicendo animal est homo
Sic etiam entitas praedicatur de quolibet diuino attributo: dicendo bonitas, veritas, & sic de caeteris
est entitas. sed non ita proprie dicitur econuerso: entitas est bonitas aut veritas. Et per hunc etiam
modum attributum cuius ratio est communior praedicatur proprie de alio in cuius ratione sua ratio in
cluditur: sicut cum dicitur intellectus est vita, aut voluntas est vita: & econuerso: vita est intellectus
aut voluntas: sed minus proprie.

28 ⁋ Quae vero sunt in diuinis distincta rationibus quarum vna
non includit aliam, illa tali modo inuice non possunt praedicari: dicendo bonitas est veritas, aut econ
uerso: & hoc loquendo de praedicatione abstracti de abstracto. Per hunc etiam modum non dicitur dei
tas est bonitas: veritas, aut aliquid caeterorum. Deus enim siue deitatis nomen imponitur essentiae non sub ra
tione essentiae vt est aliquid simpliciter: sed potius sub ratione substantiae, vt videlicet nata est sub-
lici dignitatibus attributalibus: modo quodam quo in creaturis aliquid subiicitur accidentibus: quod
tamen non est proprie subiici siue subsistere in diuinis. propter quod non est omnino simile: dicente Augustinus
vii. de trinitate. ca. v. Omnis res ad seipsam subsistit: quanto magis deus: si tamen dignum est: vt deus di-
catur subsistere. De iis enim rebus recte intelligitur in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo
subiecto esse dicuntur: sicut color aut forma in corpore. Corpus enim subsistit, & ideo substantia est.
illa vero in subsistente aut in subiecto corpore, quae non substantiae sunt sed in substantia: & ideo
si esse desinat vel ille color, vel illa forma, non adimit corpori esse: quia non hoc est ei esse, quod
illam vel illam formam coloremve retinere. Res ergo mutabiles non simplices dicuntur substan-
tiae. Deus autem non subsistit vt substantia proprie dici possit: & esse in eo proprie aliquid tanquam in Bb293v
subiecto: & non sit simpliciter cui hoc sit esse, quod est illi quicquid aliud de illo dicitur: sicut ma
gnus omnipotens bonus: & si quid de eo non incongrue dicitur. Nesas est enim dicere vt subsistat
& substet deus bonitati suae: atque illa bonitas non substantia sit vel potius essentia, neque ipse de-
us sit bonitas: sed bonitas sit in illo sic tanquam in subiecto. Vnde manifestum est deum abusiue sub
stantiam vocari: vt nomine vsitatiore intelligatur essentia, quod vere sic proprie dicitur: ita vt for-
tasse solum deum dici oportet essentiam. Est enim vere solus quia incommutabilis est, idque suum
nomen famulo suo Moysi enarrauit cum ait. Ego sum qui sum: & dices ad eos, qui est misit me ad
vos. Reuera deus non vere substantia dicitur: vt sub vera ratione substantiae hoc nomen deus imposi
tum sit in diuinis essentiae sub ratione substantiae: & hoc quia illa quae ei insunt, non vere insunt
vt accidentia. Aliquem tamen habent modum essendi in: vt dispositiones quaedam: quae quasi acci-
dentia diuina sunt: & quasi quantitates aut quasi actiones, & caetera huiusmodi. dicente eodem
libro decimoquinto. Si immortalis dicimus, aeternus, incommutabilis, viuus, sapiens, potens, specio
sus, iustus, bonus, beatus, spiritus, horum omnium nouissimum quod posui quasi tantummodo vi-
detur significare substantiam: caetera vero huius substantiae qualitates. Et sumit ibi qualitates pro
dispositionibus. Aeternus etiam potius quantitatem quam qualitatem quae distinguitur contra quan-
titatem, nominat. Sic ergo hoc nomen deus imponitur a ratione substantiae distincta contra ratio-
nes attributorum: quemadmodum ratio verae substantiae in creaturis distinguitur contra ratio-
nes verorum accidentium. Et sic ratio dei siue deitatis qua imponitur nomen eius essentiae sub ra-
tione substantiae, ex opposito distinguitur contra rationes attributorum, nec ratio attributi in-
cludit rationem deitatis: nec econuerso: sed ambae includunt in se rationem essentiae siue entita-
tis. Et propter dignitatem istarum rationum diuinarum quae est ratio essentiae vel entitatis & esse siue
qui est, est nomen dignius quam hoc nomen deus: licet quo ad translationem huius nominis esse a crea
turis ad diuina, dignius nomen est deus: eo quod non est translatum, secundum superius determi-
nata de diuinis nominibus. Licet etiam hoc nomen deus sit simpliciter dignius nomen quam aliquod
attributorum: eo quod singulum illorum imponitur a ratione pertinente ad singulam dignitatem
simpliciter: nomen autem dei imponitur a ratione substantiae vt est subiectum omnium illorum
quae pertinent ad dignitatem simpliciter: & hoc sub ratione excellentiae & praeminentiae. Vt enim
dicit Augustinus primo de doctrina Christiana, omnes latinae linguae scios cum aures eorum te-
tigerit: mouet ad cogitandum excellentissimam quandam immortalemque naturam
. non quod im-
mortalitas, impassibilitas, & caetera quae ad dignitatem simpliciter pertinent, significentur hoc no
mine deus vel simpliciter, vel sub ratione excellentiae: sed quod significat essentiam sub ratione sub-
stantiae, non vt subiectum est eorum, vel eorum in se simpliciter receptiuum, sed vt est subiectum
& illorum susceptibile sub ratione excellentiae siue praeminentiae. Quod intelligo per hoc quod di-
xi supra de diuinis nominibus, quod significat quasi summam diuinorum attributorum.

29 ⁋ Loquen-
do autem de praedicatione concreti de concreto eorum quae in diuinis distincta sunt rationibus:
quarum vna non includit aliam: singula essentialium in diuinis bene praedicantur de singulis, di-
cendo deus est bonus, & econuerso: magnus est bonus, & econuerso: sed aliter & aliter. & hoc quia
aeque proprie in illis quorum vnum non includit rationem alterius: nec est per se: & primum sub
iectum illius vt in attributis. Sicut enim quasi per accidens dicitur bonus est magnus: sic econver-
so quasi per accidens dicitur magnus est bonus: quia non nisi quia eidem conuenit esse bonum
vt magnum quasi subiecto, vt diuinae substantiae in deo: licet quodammodo illa magis sit quasi per
accidens, bonus est magnus: quam illa, magnus est bonus: eo quod qualitas in diuinis inest quodammo-
do illis mediante quantitate: sicut & in creaturis. vt habitum est supra loquendo de relationibus
communibus. Sed in illis quorum vnum includit rationem alterius, magis proprie praedicatur il
lud cuius communior est ratio de altero quam subiiciatur. Vnde haec est magis propria, bonus est
ens: quam conuersa, ens est bonus: sicut ista magis est propria homo est animal, quam ista, animal est ho-
mo. Et similiter ista, deus est ens, magis est propria quam ista, ens est deus. Ens enim inquantum dici
tur ab essentia, non habet rationem subiecti: sed solummodo rationem communis. In illis vero quo-
rum neutrum in sua ratione includit rationem alterius: sed vnum est alterius quasi subiectum, ma
gis proprie subiicitur illud quod habet rationem subiecti. Haec enim est magis propria: deus est bonus:
quia deus a ratione substantiae imponitur: quae habet rationem subiecti: & bonus a ratione qua-
litatis, quae habet rationem inhaerentis subiecto: quam illa, bonus est deus: sicut ista magis est propria:
homo est albus: quam illa, albus siue album est homo: quia vna est secundum se: altera vero secun- Bb294r
dum accidens. Sic ergo per praedicationem se habent inter se essentialia diuersa comparata inter se.

30
⁋ Sed est aduertendum quod in primo modo, quo scilicet vnum includit rationem alterius, & est prae-
dicatio omnino propria, quando communius cuius ratio includitur in ratione alterius praedicatur,
est duplex modus praedicandi. Vnus scilicet de quo est per identitatem: modo quo pars & totum
sunt idem secundum primum modum praedictum identitatis: & exponitur superius in relationi
bus communibus de toto & parte. Alter vero de quo est per informationem specialem: quia prae-
dicatum denominando subiectum est quo ipsum aliquid est substantialiter. & ideo ad praedicatio
nem concreti de concreto sequitur praedicatio abstracti de abstracto in talibus: & hoc propter prae
dicationem per identitatem: quia tales propositiones sunt per se. Si enim in diuinis deus vel bo-
nus est ens: deitas & similiter bonitas est entitas siue essentia: sicut in creaturis: vt si homo est ani
mal: humanitas est animalitas. In aliis vero duobus modis quo neutrius ratio includit rationem al
terius, siue vnum habeat per se rationem subiecti respectu alterius siue non, est modus praedican-
di non de subiecto per identitatem primo modo dictam secundum praedicta, sed solummodo de quo est per
informationem quasi accidentalem: quia sic praedicatum denominando subiectum est quo ipsum
est aliquid quasi accidentaliter: & ideo ad praedicationem concreti de concreto non sequitur praedi
catio abstracti de abstracto. Licet enim in diuinis deus sit bonus, vel magnum sit bonum, non ta-
men deitas aut magnitudo est bonitas: sicut licet homo sit albus: non tamen sequitur quod humanitas
sit albedo: quia abstractum non habet rationem informanris.

31 ⁋ Comparando autem idem essentia
le ad seipsum, si fiat comparatio secundum rationem subiiciendi & praedicandi vtrobique in abstra
ctione, aut vtrobique in concretione, semper vera est praedicatio per identitatem primo modo dictam
& propria: dicendo deitas est deitas: deus est deus: bonitas est bonitas: bonus est bonus, & sic de cae
teris. Si vero fiat comparatio subiecto existente concreto & praedicato abstracto aut econtra: neu-
tro modo puto praedicationem esse suscipiendam absolute: dicendo deus est deitas, aut econuerso
deitas est deus, bonum est bonitas, aut econuerso bonitas est bonum: sicut nec aliqua istarum est
recipienda, homo est humanitas, humanitas est homo, album est albedo, albedo est album. Vnde
illam praecipue non puto esse recipiendam absolute, deitas est deus, bonitas est bona: sicut nec il-
lam humanitas est homo, albedo est album: quia in talibus praedicationibus de praedicato concreto:
praedicatum postquam praedicatur concrete, & denominat subiectum, & est absolutum seipso, debet esse
aliquid, & subiectum debet esse aliquid etiam illo quod praedicatur de subiecto. Vt enim dictum est
in praecedenti quaestione in secundo notando, cum aliquid dicitur esse deus: hoc refertur ad substan
tiam qua aliquid est, vt deus cum dicitur magnus, hoc refertur ad quantitatem qua aliquid est
vt magnus: cum dicitur iustus, hoc refertur ad qualitatem qua aliquid est vt iustus. Si ergo haec
esset absolute recipienda deitas est deus: debet concedi haec, scilicet quod deitas in substantia deita-
te sit aliquid. Si enim deitas dicatur esse deus: aut ly deus praedicatur de deitate per identitatem
primo modo dictam praedicatione quod est: aut per informationem praedicatione quo aliquid est. Si
primo modo, argueretur ergo sic. si deitas & deus sunt idem omnino: & deus deitate est deus: er
go & deitas deitate est deitas: quia eidem inquantum idem semper natum est incidere idem. conse
uens falsum est: non enim deitas deitate est deitas, vt in praecedenti quaestione in tertio notando. Si secundo
modo, hoc est impossibile: quia forma non recipit informationem: sed tantum suppositum cuius
est aliquid id quo informatur, aut substantiale vt homo animalitate vel rationalitate: aut acciden-
tale vt homo albedine. Quia si haec non est recipienda deitas est deus, nec haec, deus est deitas, quia non
plus potest praedicari per primum modum identitatis abstractum de concreto: quam econuerso: & per in
formationem non praedicatur forma absoluta nisi vt qua subiectum habet aliquid esse: & hoc non
est nisi per concretionem. & eisdem rationibus nec aliquod aliorum essentiale praedicatur de seipso con-
cretum de abstracto aut econuerso. Et quod amplius est, concreta nata sunt magis praedicari quam abstra
cta, vt in articulo praecedente quaestione quarta. Quare si non est recipienda praedicatio concreti de
abstracto in isto membro, multo minus est recipienda praedicatio abstracti de concreto in membro
praecedenti. Et sic econtrario est de nominatione diuina & praedicatione: quia nominatio magis con
gruit diuinis in abstracto: praedicatio autem econuerso in concreto. Secundum hunc ergo mo-
dum se habent essentialia diuina per praedicationem inter se vnum de altero vel singulum de se
ipso, siue in concretione siue in abstractione.

32 ⁋ Circa tertium propositorum est aduertendum quod in
diuinis personalibus econtra iam dicto de essentialibus omnia sic sunt diuersis rationibus distincta
quod nullum illorum includit alterum: & sic nullum illorum quae personalia sunt in diuinis, potest praedicari de alte
ro, modo quo essentiale conius praedicatur de minus coni concludente sub sua ratione rationem illius. & hoc quia omnia Bb294v
personalia se habent quodammodo per relatiuam oppositionem adinuicem: non sic autem essentialia
quia ipsa & eorum rationes sunt absoluta: licet ex respectibus quibusdam considerentur secundum
superius determinata: & hoc siue loquamur de praedicatione in abstractione siue in concretione.
Sed cum vt dictum est personalium quaedam sint personae quae referuntur: quaedam sint proprieta-
tes quibus referuntur, & de praedicationibus personarum inuicem, & de praedicationibus proprieta-
tum inuicem: & de praedicationibus proprietatum de personis & econuerso, aduertendum est.

33 ⁋ De
personis igitur sciendum quod nullo modo vna de altera praedicari potest quocunque nomine signi-
ficetur: siue nomine imposito a proprietate solum: sicut est hoc nomen pater: siue nomine continem
te in se essentiam & proprietatem: puta hoc nomen parens secundum praedicta: & similiter hoc no
men proles pro nomine filii: quia nec in concretione nec in abstractione possent deinuicem prae-
dicari: dicendo pater est filius: aut econverso: vel paternitas est prolitas nec econuerso. Est enim incon
ueniens maximum in praedicationibus omnibus quae possent formari in diuinis, personam praedi-
cari de persona propter oppositionem relatiuam. Si enim aliquis est pater: est pater filii. In diuinis
autem non potest esse nisi vnicus filius, secundum supra determinata. Sequeretur ergo si pater esset
filius quod esset filius suiipsius: & seipsum generaret: quod est summum inconueniens: aut essent pater
& filius solo nomine: qualem trinitatem posuit Sabellius confundendo personas: non ponendo pro
prietates naturae respondere nominibus. Contra quae dicit Hilarius libro secundo capit. ii. Homi-
nes mente peruersi omnia confundunt. Afferunt doctrinas nouas, & humana commenta, vt Sabellius
extendat patrem in filium, idque nominibus potius confitendum putet quam rebus. & capit. tertio. Ve
ritatem rerum per naturae nomina eludit: nos naturas nominum proferamus: non frustentur na
turae proprietatibus nomina: sed intra naturae significationem nominibus coarctentur. Propter di
uersas igitur proprietates naturae in personis existentes & in nominibus personarum significatis
nomine personae, nequaquam deinuicem possunt praedicari nec in concretione nec in abstractione.

34 ⁋ De
proprietatibus etiam quibus personae distinguuntur, idem sentiendum: quod propter relationes opposi
tas quas reportant: licet non ipsae: sed personae per ipsas inuicem referantur: inuicem nec in abstra
ctione, nec in concretione praedicari possunt. Non est enim paternitas filiatio, nec econverso: nec gene-
rare generari, nec spirare spirari, nec generatio continens actiuam & passiuam est spiratio conti-
nens similiter actiuam & passiuam. sed minor est eorum: sicut & minus distat innascibilitas a generari quam genera
re a generari: sed non tanta est propinquitas quod alterum de altero praedicari posset.

35 ⁋ De personis
& proprietatibus comparatis inter se per praedicationem: hoc sentiendum: quod proprietas quaecun-
quod de persona sua praedicari potest in concretione: sicut & differentia de specie in creaturis: modo
tamen quo relatio secundum exposita in praecedenti quaestione, praedicari potest: & econuerso. Ma
gis tamen propria est praedicatio proprietatis de persona: eo quod praedicatum ratione subiecti habet
rationem formae: & proprietas formalis est in persona secundum praedicta. In abstractione autem
vno ipsorum existente vel ambobus, non video quomodo praedicari possit (Praedicatione dico abso-
luta absque expositione) vnum de altero: & multo minus quam quod deitas in abstractione possit praedica
ri de deo existente in concretione aut econuerso. Quia persona aliquid praeter proprietatem conti
net, scilicet essentiam: deitas autem nihil aliud continet quam deus: & solummodo in modo significan-
di differunt. Vnde nec isto modo video quom persona vel proprietas possit praedicatione absoluta
praedicari de seipsa differente praedicato a subiecto secundum rationem abstracti & concreti. Proprie-
tatem autem vnius personae de alia praedicari praedicatione absoluta quocunque modo: adhuc mul
to remotius esset a veritate.

36 ⁋ Sequitur quartum principale superius propositum: videlicet de prae
dicatione mutua adinuicem essentialium & personalium. Et quia essentialia per ipsam essentiam sunt
in personis, quin omnia praedicentur praedicatione simpliciter absoluta de personis in concretione
ambobus existentibus & econuerso: dubium non est. Sed magis proprie praedicantur essentialia de
personis quam econuerso: quia omnia quae sunt in diuinis se habent respectu personae vt personalia for
malia quibus personae habent esse aliquid vel ad aliquid secundum praedicta. De praedicatione autem
eorum in abstractione, persona existente in concretione: vt pater est deitas vel bonitas vel caeterorum
aliquid, breuiter non video quomodo praedicatione absoluta vnum illorum de altero possit praedi
cari: aut quomodo praedicatione absoluta possit vniuersaliter concretum in diuinis praedicari de
abstracto, non video: quod tamen multi concedunt propter indifferentiam naturae & suppositi:
ne forte in hoc negando posset latere periculum. Quia in talibus secundum Hierony. ex verbis
inordinate prolatis oritur haeresis. Potius etiam mihi videtur esse concedenda haec, pater est dei-
tas, quam illa, bonitas est deitas: quia in persona includitur essentia sub ratione substantiae & subiecti Bb295r
attributalium proprietatum: non sic autem in attributo: sed essentia sub alia ratione & dispo-
sitione cadit in significatione attributorum quam in significatione substantiae, secundum praedicta.
Sumendo tamen nomen personae in abstractione vt in suo significato includit essentiam cum proprie
tate: & proprietas & essentia de persona in abstractione praedicantur: sicut animalitas & rationalitas
de humanitate, prout tactum est supra. Essentialia autem praedicari praedicatione absoluta de pro
prietatibus altero vel ambobus existente in abstractione non video. Aut etiam quod essentiale possit
praedicari de proprietate ambobus etiam existentibus in concretione: vt quod paternitas sit deus aut
deitas, nisi forte ratione realitatis: quam proprietas tanquam relatio contrahit a suo fundamento. Aliter enim
relatio nec secundum se est aliquid, nec ipsa suppositum habet esse aliquid, sed tantum ad aliquid,
sed econuerso proprietas bene potest praedicari de essentia, supponente tamen pro persona: cum etiam
persona possit praedicari de essentiali: dicendo deus est pater, bonus, magnus, & caetera huiusmo-
di: quamuis conuersae magis sint propriae: quia omnia essentialia se habent vt formae respectu persona-
rum, secundum praedicta.

37 ⁋ Transcurrendo igitur argumenta: Dico quod primum concedendum est, probans
quod non singula praedicantur de singulis, propter confusionem quae contingeret tam in personis quam in
proprietatibus, quam in essentialibus, si praedicatione absoluta de quod est: qua dicitur hoc est hoc: quae
est de esse: quodlibet eorum quae sunt in diuinis praedicaretur de quolibet affirmatiue & vere: secun
dum quod intelligitur quaestio. Quia talis praedicatio non intelligitur praecise verificari ex parte rei
significatae vt est simpliciter in subiecto & praedicato significato: sed etiam ex parte modi signifi-
candi: videlicet vt est significata in subiecto & praedicato sub modo tali & tali: quia non solum ab
eo quod res est simpliciter, dicitur oratio vera: sed ab eo quod sic est: idest sicut per orationem exprimi-
tur. Propter quod licet in omnibus diuinis praedicationibus res eadem singularis sit in subiecto &
in praedicato: non tamen ex hoc est vera praedicatio absoluta de hoc esse hoc, nisi eodem modo ex-
primatur per sermonem in praedicato & in subiecto. Vnde si in subiecto significatur sub ratio-
ne quantitatis, & in praedicato sub ratione qualitatis vel econuerso, vel vniuersaliter diuersimo-
de: secundum quencumque modum significandi: & etiam solum differunt secundum rationem absa
tracti & concreti: non ideo potest dici vera, & propria praedicatione absoluta quod hoc est hoc. Licet enim
res quae est significata in subiecto, sit significata in praedicato: vt tamen est significata in subiecto, non sic est
significata in praedicato. Quia igitur res subiecta in hoc nomine magnitudo non est magnitu-
do vt est res simpliciter: sed solum vt est sub tali ratione: neque res significata hoc nomine bonitas
est bonitas, nisi vt est significata sub tali modo: modus autem vnus non est alter: siue ratio vna non
est altera, & non praedicatur tali propositione res de re simpliciter: sed res quae est bonitas, & vt il-
la res quae secundum se est & simpliciter res quae est bonitas de re quae est magnitudo: & vt est magni
tudo: Idcirco dico quod non video quomodo haec potest esse vera praedicatione absoluta de esse: ma-
gnitudo est bonitas. lta quod si talium aliqua concedi possit: hoc non est praedicatione absoluta: sed
solummodo per expositionem dicendo magnitudo est bonitas, idest ea res quae est magnitudo est
ipsa bonitas. Res enim eadem singularis in diuinis sub vna ratione est magnitudo: & sub alia bo
nitas, & sub vna est deitas, & sub alia paternitas: & sub alia filiatio: & sub alia pater: & sic de cae-
teris: nisi sic sint diuersae rationes quod vna includit aliam, sicut ratio viuere rationem esse: & raa
tio eius quod est intelligere, rationem eius quod est viuere, & in illo rationem eius quod est esse.
Propter quod talia abinuicem possunt praedicari praedicatione de quod est: siue de hoc esse hoc
secundum praedicta. Sic ergo dico illam, magnitudo est bonitas, esse recipiendam per dictam expo
sitionem: sic & singulas alias quae inueniuntur in scripturis sanctis & sanctorum: de quibus Magi
ster tractat primo libro sententiarum pro magna parte concedendo eas esse veras: cuiusmodi sunt
illae in quibus non est periculum aut occasio errandi: qualis est illa quam ponit Augu. vi. de trinita.
vt iam habitum est, dicens. Nefas est dicere vt deus subsistat & subsit bonitati suae: atque illa non sub
stantia sit aut potius essentia: neque ipse deus sit bonitas: sed bonitas in illo sit tanquam in subiecto. Ec
ce vult quod nefas sit quod deus non sit bonitas: haec est ergo vera & recipienda, deus est bonitas. Et di-
co quod verum est per expositionem talem, idest ea res quae est deus ipsa est bonitas. Non enim de-
us sub ratione qua est deus est bonitas: vt dictum est. Et quod Augustinus intelligat dictum suum non
simpliciter: sed solummodo secundum dictam expositionem, manifestat litera circunstans praece-
dens & sequens. Bene enim verum est quod nesas est dicere quod deus ipse non sit bonitas: vt nefas sit quod
haec negatiua intelligatur esse vera: eo scilicet quod bonitas sit in illo tanquam in subiecto: & ipse deus sub
sit bonitati suae: sic quod illa intelligatur non esse substantia: sed potius essentia dei. Si enim sic esset in illo Bb295v
tunc nec secundum dictam expositionem posset vere dici quod deus est sua bonitas. Non enim plus verum
esset dicere quod esset sua bonitas, quam verum est dicere quod corpus est suus color: quod re vera non est id quod
suus color, nec id quid est corpus est id quod est color. Sic ergo vult quod illa sit vera deus est sua boni-
tas: quia scilicet ipsa est sua substantia siue sua essentia, quae est esse id quod est. Et signanter postquam dixit
Augustinus Atque illa non substantia sit: statim addidit quasi corrigendo se: Vel potius essentia: quia in hoc
secundum iam dicta magna est differentia: quia deitas diuinam essentiam significat sub ratione sub-
stantiae, quae est alia ratio a ratione quantitatis qualitatis aut relationis: & non est inclusa in ratio-
nibus illorum. Essentia autem significat diuinam naturam sub ratione quae communiter in aliis rationibus in-
cluditur. Propter quod licet esset nefas dicere praedicatione absoluta & absque expositione quod deus suba
sit bonitati suae, atque illa non sit essentia: quia si non esset essentia dei sub ratione essentiae, non esset
id quod est deus, sicut color non est id quod est corpus: quia non est essentia corporis: Non tamen esset
nesas dicere praedicatione absoluta & absque expositione quod deus subsit bonitati suae, quodque illa non est
substantia: vt sub esse large ista possit esse vera si praedicatio intelligatur esse absoluta absque exposi
tione, bonitas non est substantia dei: quia alia est ratio bonitatis: alia substantiae: nec vna inclula est
in alia, licet illa non possit esse vera, bonitas non est essentia dei: quia ratio essentiae includitur in ra
tione bonitatis & omnium quae sunt in diuinis. lsta enim, bonitas non est essentia, falsa est absque expo
sitione: sicut & sua contraria est absolute vera absque omni expositione. Illa autem, bonitas non est
substantia: est vera absoluta praedicatione: sicut & sua contraria falsa est praedicatione absoluta. Et
cum dicta expositione illa est falsa: & sua contraria est vera. Vnde & propositiones verae per talem
expositionem, licet non sint verae absoluta praedicatione, simpliciter secundum communem vsum sunt
concedendae: quando in illis concedendis non solum non est aliquod periculum vel occasio erroris:
sed ex illis concessis euitatur occasio erroris qui accideret si negarentur: videlicet quo posset cre-
di quod praedicatum remouetur a subiecto, quia non est essentia eius idipsum re cum ipso: puta si di-
ceretur bonitas non est deitas aut veritas aut aliquid talium, sicut contingit in creaturis. & sic cre-
di posset quod nec verificari posset per expositionem: quod falsum est. Et propositiones tales veras per
talem expositionem consuetum est apud doctores veras esse per identitatem. Et bene verum est quod
verae sunt per identitatem, sed non absolute, sicut illae sunt verae in quibus idem praedicatur de seipso,
vt Deus est deus, deitas est deitas: sed solummodo per expositionem, sicut dictum est. & sic illae in qui-
bus praedicatur idem de se sunt verae primo modo identitatis, illae autem exponendae non nisi se-
cundo modo identitatis. Et loquendo de tali modo veritatis concedo simpliciter & absolute quod o-
mnes tales propositiones in diuinis ex quibus non accidit periculum seu occasio erroris: sed po-
tius euitatur: secundum dictum modum, verae sunt & concedendae: non tamen concedendo quod verae
& concedendae sint simpliciter & absque expositione aut aliter quam per identitatem: qua scilicet vna &
eadem res singularis est subiecti & praedicati: qua praedicatum & subiectum habendo in se illam
eandem rem sub diuersis rationibus sunt idem penes secundum modum identitatis: sicut cum prae
dicatur aliquid de seipso secundum eandem rem & secundum rationem eandem. Vt cum dicitur
deitas est deitas, praedicatum & subiectum sunt idem secundum primum modum identitatis. Omnes
autem propositiones illae diuinarum praedicationum in quibus periculosum esset & erroris occa-
sio ipsas concedere esse veras absoluta praedicatione: etsi verificari possent per expositionem dicto
modo, simpliciter sunt negandae, vt sunt illae in quibus persona affirmatur de persona, vt pater est
filius. Licet enim verificari posset per expositionem, scilicet quia pater est id quod est filius: & id quid pa-
ter est filius est, sicut neganda est, id quod est bonitas, & id quid est magnitudo, est id quod est bonitas:
propter tamen periculum erroris & occasionem quae daretur in illam concedendo, ideo sicut absolu
ta praedicatione est falsa sic est simpliciter neganda: & non propter verificationem per expositionem
est concedenda: cum tamen ista, magnitudo est bonitas, licet absoluta praedicatione sit falsa, non ta-
men simpliciter est neganda: sed quia per expositionem verificari potest, simpliciter est conceden-
da propter occasionem vitandi erroris quae ex hoc datur vt dictum est. Hoc igitur modo ponen
do huiusmodi propositiones veras esse & concedendas, respondendum est ad tria media inducta
in principio corporis solutionis.

38 ⁋ Ad primum igitur quod dicit: si propositiones aliquae dicerentur ve-
rae per identitatem: sic possent dici verae per aequalitatem: quia sicut in diuinis est identitas inter sub
iectum & praedicatum semper: sic & aequalitas: Dico quod non dicuntur dictae propositiones verae per
identitatem qua praedicatum est idem subiecto secundo modo identitatis prout procedit obie-
ctio: sed propter identitatem primo modo identitatis, qua vna & eadem est res singularis in praedicato
& subiecto, quae est eadem sibi non aequalis. licet ad hanc identitatem qua res praedicati & subiecti est eadem sibi
sequatur alia qua praedicatum est idem subiecto & econuerso.

39 ⁋ Ad secundum de genere & differentia: Dico quod Bb296r
non est simile: eo quod licet idem significent & genus & differentia, significant tamen diuersa inten-
tione, quae compositionem quandam faciunt in specie: quae diuersitas illam praedicationem impedit
sic quod nec per expositionem debet recipi. In diuinis autem essentialia significant idem re solis ratio
nibus diuersum: quae non tantum repugnant, quantum diuersae intentiones: propter quod istae propter
verificationem ipsarum per expositionem simpliciter concedendae sunt, licet non illae.

40 ⁋ Per idem pa-
tet ad tertium de personis: dicendo quod illarum praedicatio (vt dictum est) non est recipienda per expo
sitionem propter diuersitatem relationum oppositarum: quae tantum distinguunt personas quantu ge-
nus & differentiam dictae intentiones: praeter hoc quod intentionum diuersitas ponit in re compositionem:
non autem diuersitas relationum. Et sic re vera non est vniuersaliter verum quod per identitatem rei
eiusdem singularis praedicati & subiecti propositio potest dici vera & per expositionem verificanda, sed hocso
lummodo verum est quando per talium propositionum concessionem non datur occasio errandi: sed potius
errorem vitandi. Et ideo dico sicut dixi supra, quod in diuinis non valet haec forma argumentandi: prae
dicatum est idem subiecto in eo quod est eadem res singularis vtrobique: ergo concedenda est tanquam ve-
ra. Hoc enim verum est in omnibus praedicationibus inter terminos diuinos, quod praedicatum est idem
subiecto in eo quod eadem est res singularis vtrobique. ergo & in hac, pater est filius: sicut in hac, pater
est deus aut magnitudo est bonitas. lterum illa pater est filius & sibi consimiles non sunt conceden
dae tanquam verae etiam per expositionem: cum tamen sint plures aliae illo modo concedendae.

41 ⁋ Ad se-
cundum principale ad quaestionem: quod quaecunque sunt in diuinis inter se differunt formalibus ra-
tionibus: ergo abinuicem praedicari non possunt: Dico quod verum est praedicatione absoluta de quod est,
qua dicitur hoc est hoc: in abstractione vtroque vel altero existente: licet possint aliqua & aliqua non
possint praedicari sic abinuicem per expositionem secundum modum iam expositum. Praedicatione
tamen non de quod est, & de esse qua hoc dicitur esse hoc simpliciter & omnino: sed praedicatione de quo
est & de inesse: qua hoc scilicet dicitur inesse per quandam informationem vel quasi in subiecto
quod ex hoc illo est aliquid vel ad aliquid secundum praeexpositum modum: bene possunt concreta prae
dicari de concretis: & hoc singula de singulis. illis duntaxat exceptis in quibus occurrit relatiua op-
positio siue per contrarietatem, vt in personis & in relatiuis proprietatibus personarum: quibus in-
ter se ex opposito referuntur: siue per disparationem vt in spiratione actiua ad generare & ge-
nerari. Propter quod haec nec in concretione deinuicem possunt praedicari: caetera autem omnino, pu
ta essentialia, in concretione deinuicem & de personis praedicari possunt: non autem de proprieta
tibus personarum vt supponunt pro eo quod significant: quia praedicata essentialia secundum se sunt
aliquid: & subiecta sua de quibus praedicantur concretiue ipsis habent esse aliquid. Proprietates au
tem personarum eo quod relationes, inquantum sunt relationes purae, nec secundum se sunt aliquid, vt
habitum est supra: nec aliquo possunt esse aliquid: sed solummodo sunt ad aliquid. Vnde rationem
subiecti informati aliquo substantiali habere non possunt: nisi ratione suppositi quando suppo-
nunt non pro significato, sed pro supposito: aut forte realitatis contractae: & tunc solum essentia-
lia de illis praedicari possunt in concretione: & econuerso personalia de essentialibus similiter in concretio
ne.

42 ⁋ Ad tertium probans quod essentialia non possunt praedicari de personalibus in abstractione acce
ptis essentialibus: Dico quod verum est nisi secundum iam expositum modum in solutione primi
argumenti, scilicet per expositionem, siue personalia accipiantur in abstractione siue in concretio
ne.

43 ⁋ Et quod arguitur etiam contra hoc quod tunc personale subiectum secundum se esset aliquid, quod
praedicatum secundum se aliquid est, puta deitas vel bonitas: Dico quod verum est quod subiectum persona
le secundum se est aliquid quando praedicatur essentiale de personali quod persona est: quia persona est
aliquid secundum se ratione essentiae quam in suo significato includit: & per hoc est id quod est praedica-
tum. Sed dico quod non est verum quando essentiale praedicatur de personali quod est proprietas super
ponens pro significato: quia ipsa proprietas pro significato supponens non est aliquid secundum
se: & propter hoc non est id quod est, id quod est praedicatum. Et sic bene verum est quod nec per identitatem
siue per expositionem, potest in abstracto praedicari essentiale de personali, siue abstracto, siue con
creto: quia praedicato existente in abstracto non est praedicatio de quod est per identitatem aut pri-
mo aut secundo modo identitatis: nisi forte considerando relationem quam importat proprietas ra-
tione realitatis contractae a suo fundamento, quae in diuinis non potest esse alia a realitate fundamen
ti: etsi forte in creaturis esset alia res ipsa characterizatio a fundamento in relatione quam sit res fun
damenti. Ratione autem illius realitatis contractae in relatione bene praedicaretur essentiale de pro-
prietate existente & in abstractione per expositionem & praedicatione de esse primo modo identi-
tatis, & in concretione per informationem praedicatione de inesse. Sed essentiale praedicatur de personali quod est pro
prietas supponens: per quam etiam bene verum est quod subiectum quod est proprietas ratione personae pro qua supa Bb296v
ponit, est aliquid: quia ipsa persona secundum se est aliquid: & propter hoc ratione personae est id
quod praedicatur. Et sic etiam bene verum est quod per identitatem & expositionem potest essentiale
existens in abstracto praedicari de personali, & existens in concreto per informationem: sed vtrobi
per personali in subiecto non nisi existente concreto: quia personale quod est proprietas, non potest
supponere pro personali quod est persona, nisi proprietate existente in concreto. Et quod assumitur quod nec
subiectum est aliquid quando subiectum est persona: quia pater est persona: sed in eo quod pater est non
est aliquid, sed ad aliquid: Dico quod pater licet nomen eius secundum praedicta imponatur a proprie
tate si sit nomen personae, sicut parens, in eo quod pater, est aliquid secundum se, & non est aliquid secun
dum se: quia inquantum in suo significato includit essentiam est aliquid: inquantum vero in suo
significato includit proprietatem non est aliquid. Sed homo inquantum homo est aliquid dupli-
citer: & inquantum includit in suo significato animal: & inquantum includit rationale in eodem. Si vero
pater sit nomen proprietatis, tunc reuera non est aliquid nisi ex contracta realitate: nec potest de
patre praedicari essentiale in abstracto, secundum quod iam dictum est.

44 ⁋ Ad quartum, quid est ad idem: si quae
libet personarum est deitas, cum illa non sit nisi vna numero: & illae essent idem numero, quare & inter
se, Dico quod quaelibet personarum est eadem deitati modo quo totum vel quasi totum est idem cum eo
quod est pars siue aliquid sui, seu quasi alquid sui: non autem modo quo aliqua secundum totalitatem sunt
eadem alicui secundum totalitatem illius. Nunc autem illa maxima. Quaecumque vni & eidem sunt eadem
inter se sunt eadem: non intelligitur nisi de illis quae sunt eadem secundum vtriusque totalitatem. Vnde
in creaturis partes quae sunt eaedem toti non ratione suae totalitatis, non oportet quod sint eaedem inter se.
Propter quod non sequitur: si personae diuersae sunt idem in deitate, quae eadem numero praedicatur de
singulis in abstractione per identitatem primo modo identitatis quae est inter quanlibet partem &
totum: quod sint eaedem inter se. De differentia autem identitatis totius ad totum & partis ad totum,
mabitum est satis supra in de relationibus communibus.

45 ⁋ Ad quintum, probans quod personalia non
ossunt praedicari de in concretione acceptis essentialibus: quia cum essentiale concretum sit qua
e quid & commune pluribus, ergo & persona subiecta esset quale quid & commune, quod falsum est: quia
persona in diuinis non est nisi iste aliquis: Dico quod verum esset si praedicaretur essentiale concretum
de persona praedicatione absoluta de quod est, dicente hoc est hoc. Sed non est ita secundum praedicta: im-
mo non sic praedicatur nisi praedicatione de quo est, dicente hoc inesse huic. Tali enim praedicatio
ne esset in argumento fallacia accidentis: sicut si per inhaerentiam diceretur Petrus est homo: ho-
mo est quale siue species aut vniuersale: ergo Petrus est quale quid siue species aut vniuersale. Et
hoc licet in diuinis commune non sit commune per vniuersalitatem, quod non inest supposito singula
ri nisi per suam determinationem vt animal in homine: sed sit commune per communionem, quod inest cuili-
bet supposito singulari absque sua determinatione. In creaturis enim commune vniuersale non de-
scendit in singulare nisi per determinationem suam: sed aliter genus in speciem, & aliter species
in indiuidua: quia genus non descendit vt animal in hoc animal quod est homo: nisi aliquo formali
ter determinante animal: quo etiam homo potest esse aliquid sicut animal: puta rationali. Et ideo
non sunt ambo simul in homine nisi per compositionem ex quod est & quo est: sicut ex genere &
differentia. Homo autem est iste homo puta Petrus, non aliquo determinante formaliter hominem
quo Petrus habet esse aliquid, sed aliquo agente & producente humanitatem, quae de se vniuersa
le est & aliquid per essentiam solum in existentia. Et ideo non est in Petro compositio ex indetermi-
nante & determinante sicut est in homine: sed si est aliqua superaddita in indiuiduo super com-
positionem illam quae est in specie, illa est ex essentia quae est humanitas, comprehendens animali
tatem & rationalitatem in se significata nomine hominis: & modo subsistendi in se & secundum se
quae est compositio ex essentia & ratione, ratione suppositi. Sed neutro modo essentia deitatis descen
dit in personas. Deus enim significans rem singularem a qua imponitur nomen, & superponens inde
finite pro pluribus suppositis: vt hic est deus: puta pater: non aliquo determinante formaliter deum vel
deitatem vt sit hic deus: & quo habet esse aliquid hic deus praeter deitatem: sicut rationale deter
minat animal vt sit hoc animal quod est homo: & quo homo habet esse aliquid praeter animalitatem:
nec etiam aliquo determinante effectiue: vt deus similiter sit hic deus quomodo producens homi-
nem in esse existentiae determinat eum vt sit hic homo: & hoc quia in diuinis non est ratio vniuer
salis: nec deus est nomen suppositi communis communitate vniuersalis in significando aliquid vnum
commune vniuersalitate ad patrem filium & spiritum sanctum: sicut significat homo ad Petrum Pau-
lum & Andream. Sed deus est nomen commune communitate communicabilis in significando aliquid
vnum singulare quod est communiter in patre filio & spiritu sancto: sed in supponendo est nomen con-
mune ad patrem & filium & spiritum sanctum: sicut homo ad Petrum Paulum & loannem. Et nihil Bb297r
enim est aliud commune ad diuina supposita in significando nisi nomen secundae intentionis: vt est hoc
nomen persona: sicut ad Petrum Paulum & loannem commune est hoc nomen indiuiduum, pro-
ut superius determinauimus. Et licet in diuinis quod deus sit iste deus non est per aliquam determi-
nationem deitatis: est tamen per aliquem modum essendi & habendi singularem deitatem: non abso
lutum, qualis est in creaturis: sed respectiuum: qui licet non determinet essentiam, determinat tamen
essentiam & modum habendi ipsam essentiam in persona. Et sic essentiale siue sit essentia siue dei-
tas siue attributum vt magnitudo vel bonitas: licet sit propter suam communitatem quale quid:
aliter tamen hoc est in diuinis quam in creaturis: & aliter dicit quale quid ad personas essentia, quam deus
& deus quam aliquod attributum: secundum quod quantum est ex ratione significati, magis proprie diui
nae personae dicuntur essentia quam deus, quod est nomen substantiae: & magis proprie deus quam magnus
bonus aut aliquid huiusmodi: quae sunt nomina quasi dispositionum substantiae.

46 ⁋ Quia arguitur
sexto specialiter de proprietatibus, quod essentiale non praedicatur de illis: quia si proprietas esset ali. A
quod essentialium siue in abstracto siue in concreto, cum essentialia omnia sint absoluta, ergo & pro
prietas esset absolutum, quod falsum est, Dico quod hic plane est fallacia accidentis ex variatione medii: si-
cut ibi. Si Petrus est homo: homo autem est species: ergo Petrus est species.

47 ⁋ Per idem & eodem mo
do respondendum ad septimum quod nullum personale potest praedicari de essentiali: quia cum omnem
personale sit relatiuum, ergo & essentiale esset relatiuum: Dicendo quod in forma argumenti est falla
cia accidentis sicut & in praecedenti, nisi personale sit proprietas: & praedicetur in abstractione abs-
quod realitate contracta. Tunc enim cum in abstracto non posset supponere pro supposito, medium non
potest variari vt in maiori stet pro eo quod est aliquid, & in minori pro eo quod est ad aliquid:
sed vtrunque stat solum pro eo quod est ad aliquid. Et esset maior propositio falsa sic arguendo: deitas
est paternitas: paternitas est relatio: ergo deitas est relatio. Reuera si paternitas non diceret nisi re-
spectum ad alium, dicendo deitas est paternitas, dicitur quod deitas est relatio: quod falsum est: quia proprie
tas in abstractione absque ratione realitatis contractae nullo modo de essentiali praedicari potest: sed
ratione realitatis potest de essentiali praedicari in abstractione per identitatem: & in concretio-
ne tam ratione contractae realitatis per identitatem, quam supponendo pro supposito per inhaerentiam-
vt iam dictum est supra in solutione secundi argumenti. Quomodo autem potest & quomodo
non potest essentiale praedicari de personali, pro magna parte iam dictum est declarando quomo-
do econuerso personale potest praedicari de essentiali: praecipue autem in solutione secundi argumenti.

48 ⁋ Ad octauum quod specialiter persona non potest praedicari de essentiali: quia praedicatio habet ra-
tionem formae: & persona non est formale respectu essentialis sed econverso: Dico quod hoc non arguit
personam non posse praedicari de essentiali: sed solummodo quod non est propria illa praedicatio sicut
conuersa essentialis de persona: immo illa est accidentalis respectu istius, vt tactum est supra.

49 ⁋ Per
idem patet ad nonum, dicendo quod licet quantum est de proprietate praedicationis magis commu
ne potius habet praedicari de minus communi quam econuerso: quasi tamen per accidens & minus pro
prie bene potest esse praedicatio conuersa.

50 ⁋ Ad decimum respondendum est sicut iam responsum
est ad sextum & septimum.

51 ⁋ Ad vndecimum probans quod nec essentiale potest praedicari de perso-
na nec econuerso: quia vnum eorum est distinctum & alterum non: & affirmatio & negatio non
simul in eodem concurrunt: dico quod verum est secundum rem: quia affirmatio & negatio in eodem
secundum idem esse non possunt: nec in essendo, quod scilicet secundum idem ambo sint in eodem: nec
in praedicando, qud scilicet ambo secundum idem praedicentur de eodem: aut quod praedicatum praedicetur
secundum rationem affirmationis: & subiectum subiiciatur secundum rationem negationis, aut
econuerso. Sed quod id quod est sub ratione negationis, praedicetur de eo quod est sub ratione affirma
tionis, non vt est sub ratione affirmationis: sed potius vt est sub ratione negationis: aut econuerso
id quod est sub ratione affirmationis praedicetur de eo quod est sub ratione negationis, non vt est
sub ratione negationis: sed potius vt est sub ratione affirmationis: nullum est inconueniens. Et sic
distinctum quod est persona praedicatur de essentiali quod est indistinctum, non ratione qua perso
na est distincta: sed ratione qua est indistincta. Est enim distincta solummodo ratione proprieta
tis, & non praedicatur nisi ratione essentiae. Et similiter econuerso essentiale non praedicatur de
persona nisi ratione qua est indistincta, scilicet ratione essentiae quae est ipsa: ratione cuius nul-
lam habet distinctionem.

52 ⁋ Duodecimum quod est speciale de diuinis actionibus, quod non praedi
cantur de essentiali quia non sunt actiones nisi personarum: concedo secundum quod de hoc habi-
tum est supra in quaestione de diuinis actionibus. Vnde & licet proprietates personales praedicari
possent concretiue de essentialibus inquantum supponunt pro supposito: sicut rationale pro Bb297v
homine: aut ratione realitatis contractae a fundamento: nec repugnaret modus significandi nomi-
naliter & adiectiue: vt ratione paternitatis aut filiationis significantis concretiue tantum propter mo-
dum significandi verbaliter siue actiue siue passiue: nullo modo praedicari possunt de essentiali:
quia non egreditur actio nisi a supposito: sicut nec terminatur: sed essentiale est solummodo ratio
eliciendi illam. prout in dicta quaestione plus est explicatum. Vnde ista praedicatio personalis de es-
sentiali per expositionem & per quancumque identitatem recipienda non est: licet forte possit recipi ex-
positione contraria iam dicta: sic dicendo, essentia generat: quia ille qui est essentia dicto modo, sci-
licet pater, generat.

53 ⁋ Ad decimumtertium quod personalia aut personae non possunt praedicari abin
uicem: quia aut sunt disparata aut contraria: Dicendum est secundum superius dicta.

54 ⁋ Ad decimumquartum quod
essentialia non possunt abinuicem praedicari: quia pertinent ad voluntatem & intellectum, qui non
praedicantur abinuicem: Dico quod omnia essentialia deinuicem praedicantur maxime in concretione
nisi aliquid speciale obuiet quod absurditatem inducat: vt quod intelligens est volens, bonum est verum:
bene concedendum: & quod per expositionem intellectus est voluntas: & quod bonitas est veritas. Absur
ditas autem talis praecipue contingit quando essentiale significatur per modum actus: qui sibi de-
terminat non solum rationem suppositi in elicitiuo & terminatiuo alterius: sed etiam rationem in
illo quo elicitur vt actus intelligendi intellectum & volendi voluntatem. Propter quod licet re in
deo idem sint intellectus & voluntas: ista tamen non recipitur quod deus voluntate intelligat: necilla-
deus intellectu vult.

55 ⁋ Ad decimumquintum quod idem essentiale non potest praedicari de seipso con
creto in abstracto: nec econuerso: quia si deitas est deus: & deus generat: ergo deitas generat: & econ
uerso si deus est deitas: Deitas autem non generat: ergo deus non generat: Dicendum quod in vtroque pro
cessu est fallacia accidentis ex variatione medii. In primo enim deus ratione eius quod est praedica-
tur de deitate: sed ratione qua est suppositum, de ipso praedicatur generare: & ideo propter medii
variationem non oportet extrema coniungi dicendo deus non generat. Et similiter in secundo dei
tas ratione eius quod est praedicatur de deo: & eo quod non habet rationem suppositi, ab eo remouetur gene
rare. & sic vt prius propter variationem medii non oportet extrema coniungi.

56 ⁋ Ad primum in contrarium quod singula in diuinis possunt praedicari de diuinis:
quia sunt vnum & idem re singulari: & idem vere de seipso praedicatur: Dico quod licet eadem sit res
omnium diuinorum pro quanto aliquid sunt etiam relationum siquid sunt praeter modum quid est
ad aliud esse: tamen sub diuersis rationibus in diuersis diuinorum nominibus significatur. Propter
quas licet ratione illius rei praecise singula de singulis possent praedicari: tamen propter illas diuer
sas rationes nullum illorum potest de alio praedicari praedicatione absoluta, dicendo hoc est hoc to-
taliter secundum primum modum identitatis: sed solummodo per expositionem & identitatem pe
nes secundum modum identitatis: quo diuersa eadem sunt secundum aliquod quod commune est ambobus.
sed hoc non semper, vt iam supra in solutione primi argumenti est expositum.

57 ⁋ Ad secundum quod
essentialia possunt praedicari de personis & econuerso: quia in diuinis est idem quod est & quo est:
quod est, est essentiale: quo est, est personale: ergo &c. Dico quod quo est & quod est tam in diuinis quam in crea
turis dupliciter accipiuntur. Vno enim modo quod est appellatur subsistens siue suppositum, &
quodcunque in se & secundum se existens vt homo: & quo est appellatur forma qua existit hoc quod
est, vt humanitas est qua homo existit homo. Alio autem modo quod est & quo est non dicuntur
nisi aliqua quae sunt ipsius subsistentis & in ipso. Primo igitur modo quod est tam in diuinis quam in
creaturis non est nisi subsistens siue suppositum: & vtrobique dupliciter: siue definitum & singula-
re, vt in creaturis Petrus Paulus: in diuinis pater filius & spiritus sanctus: siue indefinitum: & hoc
differenter vtrobique: quia in creaturis est suppositum indefinitum significatione & suprpositio-
ne simul: quia indefinitum in creaturis significat aliquid vniuersale commune pluribus supposi-
tis singularibus, quod indefinite se habet ad singularia significata in illis: & etiam indefinite supponit
pro illis. vt homo significat humanitatem: quae indefinite se habet ad humanitatem Petri & huma
nitatem Pauli: & supponit indefinite pro Petro & Paulo. In diuinis autem non est suppositum in-
definitum significatione sed suppositione tantum: quia suppositum indefinitum in diuinis significat
idem singulare absolutum quod significat singulum singulare suppositum. vt deus significat sin-
gularem diuinam essentiam sub ratione substantiae vt eius deitatem: quam etiam & sub eadem ratio
ne significat singulum suppositorum, puta & pater & filius & spiritus sanctus: sed supponit
indefinite pro quolibet illorum quantum est de se: licet sint indiuisa illis & communia per indiui-
sionem essentialia omnia: & in nulla propositione in qua praedicatur essentiale, possit propositio verificari Bb298r
pro vno suppositorum sine aliis. In creaturis autem suppositum singulare definitum & indefini-
tum penitus idem significant, differens solum sicut vniuersale & singulare. Sed in diuinis super il-
lud quod significat suppositum indefinitum, plus habet in sua significatione suppositum singulare. scilice
relatiuam proprietatem: quae in diuinis non habet nisi rationem singularis non vniuersalis. Vnde
suppositum indefinitum nec singulariter nec vniuersaliter illam significat. Vnde tres personae diui-
nae singulares scilicet pater, filius, & spiritus sanctus ex parte proprietatum quibus personae distinguum
tur & plurificantur, nullam personam indefinitam habent sibi respondentem, quae illas tres sub ali
qua communi relatiua ad illas contineat: quemadmodum homo continet Petrum & Paulum. Vnde ad
quaestionem qua quaeritur de Petro & Paulo quid vel qui duo, contingit respondere per aliquid in
quo realiter conueniunt scilicet vniuoce, vt duo homines: vel analogice, vt duo entia.

58 ⁋ Ad quaestionem
vero qua quaeritur, pater & filius & spiritus sanctus quid vel qui ternarius, per nomen rei prima
intentionis impossibile est respondere: quia impossibile est illud esse. Propter quod sancti doctores co
acti respondere ad illam quaestionem, non satiffaciendo quaestioni sed quaerentibus, transtulerunt a
creaturis nomen secundae intentionis indefinitum indefinite supponens pro suppositis realibus sin
gularibus: & respondentes dixerunt: pater filius & spiritus sanctus sunt tres personae, vt dicit Au-
gustinus. vii. de triniitate. ca. iiii. Vnde multum errat qui dicit quod nomen personae imponitur a proprieta
te communi quae dicitur personalitas. Patet ergo de quod est isto modo tam in diuinis quam in creaturis.

59 ⁋ Quo
est vero respondens isti quod est, differt in parte in diuinis & in creaturis: & in parte convenit in il
lis. In diuinis enim subsistens habet duplex quo est, & quo subsistit, & quo est aliquid, vnum absolu
tum, & vnum relatiuum. Et quo ad primum convenit cum quo est in creaturis: quo ad secundum
autem differt. Primo enim modo in diuinis quo est & quo subsistens est & quo est id quod est ipsum in
definitum, puta deus, deitas est: & eadem deitas penitus est quo est & quo subsistens est & quo est
id quod est quodlibet subsistens singulare. Et secundum hunc modum etiam idem est quo in crea
turis est & quo subsistens & quo est id quod est suppositum indefinitum & singulare. praeterquam quod il-
lud quo est suppositum indefinitum est vniuersale vt humanitas, respectu illius quo est suppositum
definitum: vt haec humanitas quae in Socrate vocatur socratitas: nec est in creaturis aliud quo super
positum subsistit. Sed secundo modo in diuinis quo est subsistit, & est ad aliquid suppositum non in-
definitum, vt dictum est: sed definitum relatiua proprietate: vt parens paternitate, proles filiatione.
Et de quod est & quo est secundum dictum modum non est verum quod dicitur in argumento quod quid est:
est essentiale, & quo est est personale: quia in creaturis vtrunque semper est essentiale: & in diuinis
vtrumque est personale: quia vnum est persona: alterum proprietas personalis. Et de tali quod est & quo
est in diuinis non intelligitur illud dictum, quod in diuinis idem est quod est & quo est. Non autem
idem penitus est parens & paternitas: quia se habent sicut quasi totum & pars. Persona enim con-
tinet personam cum proprietate. Secundo autem modo tam in diuinis quam in creaturis quod est &
quo est sunt aliquid subsistentis & in illo: de quibus dictum illud intelligitur. Ad cuius intelle-
ctum oportet primo aduertere quid intelligatur per quod est: & per hoc secundo vlterius quid in
telligatur per quo est tam in diuinis quam in creaturis. Ex quibus patebit demum quomodo in deo
idem est quod est & quo est: non autem in creatura.

60 ⁋ Circa primum aduertendum quod id cuius est
quod est, semper est aliquid quod est aut subsistit, vt deus & homo. Ipsum etiam quod est simili-
ter est aliquid quod alicuius est. Vnde quod est de eo cuius est potest quaeri per quid est: vt puta de deo
quid est quod deus est: aut de homine quid est quod homo est. Et est de deo propria responsio dicendo
quod deus est essentia. Essentia enim est quod deus est id est est res quae deus est: sumendo ly est secundo adia
cens, cui supponit ly deus. de quo quod est dicit Boethius quod deus est id quod est. Nota quod non di-
cit quod deus est quod est: sed dicit quod est id quod est. Essentia enim proprie est quod est. Deus autem est
ipsa essentia quae est quod est: & per hoc deus est id quod est. Vt non solum de deo dicatur vere deus
est, praedicando ly est primo adiacens: verum etiam de deo dicitur vere per est secundo adiacens: Deus
est ipsa essentia qua est. Sed cum consimiliter quaeritur de homine quid est quod homo est, bona est re
sponsio. dicendo quod homo est essentia. Essentia enim est quod homo est, idest est res quae est homo, prae
dicando ly est secundum adiacens, vt non solum de homine dicatur vere homo est, verum etiam ve
re dicitur homo est ipsa essentia qua est: licet alia significatione essentia dicatur de deo: alia de ho-
mine. Qua de causa ergo Boethius dicit de deo, Vnum est, & est id quod est: quod continuo negat de
caeteris suppositis. Reliqua enim non sunt id quod sunt. Ad cuius dicti intellectum est aduertendum
quod tripliciter potest aliquid dici esse id quod est, scilicet absolute, praerogatiue, & vere. Absolute di
ci potest esse id quod est omne compositum ex pluribus partibus etiam absque aliqua praero - Bb298v
gatiua alterius illarum super alteram. Puta domus composita ex lignis & lapidibus est id quod est.
Lapides enim sunt id quod est domus & similiter ligna: & domus est ipsi lapides, qui sunt quod est
domus: & similiter ligna. Ambo enim sunt quod est domus: licet per se neutrum sit totum quod do-
mus est: sed ambo simul. Et sic de quolibet subsistente ex diuersis composito: quia Csicut di-
cit Boethius ) & est hoc atque hoc, idest partes suae coniunctae: sed non hoc vel hoc singulariter:
& sic quod est vnumquodque compositum, non in altera partium sed in vtraque simul consistit. Praero-
gatiue dicitur esse id quod est compositum ex pluribus quod propter praeminentiam vnius partium
eius super alteram illa quasi censetur totum quod est. Puta vt cum est aliquis sapiens magnus bonus
& caetera talium, propter sapientiae eminentiam dicitur: Tu quantus es, totus sapientia es: tanquam ni
hil nisi sapientia sit: & quasi quod est sapientia sit. Et per hunc modum cum homo ex multis componitur quo
rum vnum est intellectus, qui est praecipuum in illo, quasi totum quod est homo est intellectus: si-
quidem hic maxime homo vt dicit Philosophus. x. Ethicor.m Sed nullo horum modorum est aliquid ve
re quod est: quia nullum horum quod est, simplex est & solitarium: quale est quod est quod deus est, puta
diuina essentia. Ipsa enim simplex & solitaria est quod est quod deus est. dico est existente secundo adiacens
& deo supposito: & ipsa eadem est quo deus est: est existente primo adiacens. Deus enim ipsa essen-
tia sua est: & sic ipsa in recto est. lpsa etiam in obliquo ablatiue est quo deus est. Deus enim essentia. i per
suam essentiam est. Et per hunc modum solus deus est id quod est: reliqua non sunt id quod sunt: sed
potius sunt ea quae sunt. Ex quo dicto Boethii sumitur illud positum in argumento, quod in diuinis
est idem quod est & quo est: sed nusquam dicit illud expresse. Est autem in deo idem quod est & quo est. scili
cet essentia. Dico quo est simpliciter, est existente primo adiacens: non quo est deus, est existente secun
do adiacens. Neque essentia inquantum est essentia simpliciter, deus est simpliciter: non autem ipsa
est deus nisi vt habet rationem substantiae in hoc nomine deitas. Deitate autem inquantum est dei-
tas est deus. Non autem deitate est: nisi inquantum deitas includit in sua ratione rationem essen-
tiae. Et sic quando incidunt in vnum quod est & quo est: oportet quod illud sit simplex & solitarium in il-
lo cuius est: cuiusmodi est essentia quae nullius alterius rationem includit: quod contingit in solo deo.
in omnibus enim aliis quod in illis est totum quod est, simplex non est: quod vero quid est particula-
riter, solitarium non est. Vnde in aliis a deo aliud est quod est: aliud vero quo est: quia quod est, est ac
cipiendo primo adiacens: in vnoquoque illorum sunt illud de proximo componentia: quae non sunt
quo est, est accipiendo primo adiacens. Puta homo humanitate quae continet animalitatem ratio-
nalitatem, est homo: non autem est humanitate nec aliquo incluso in eius significato, quo perueniamus
ad simplicem rationem essentiae, ad quam per additionem se habet ratio substantiae, quodlibet enim ens siue
deus siue creatura non nisi essentia ablatiue. scilicet est, est existente primo adiacens. Aliud autem est essen
tia: aliud vero humanitas, sicut id quod per additionem se habet ad essentiam. Vnde super illo se-
cundae regulae de hebdo. Diuersum est esse & id quid est. dicit Commentator. In theologia diuina es
sentia quam de deo praedicamus cum dicimus deus est omnium creator, dicitur esse. Cum enim dici-
mus homo est vel corpus est vel huiusmodi, theologi hoc esse dictum intelligunt quadam extrinse
ca denominatione ab essentia sui principii. Non enim dicunt corporalitate corpus esse: sed esse ali-
quid: vt humanitate hominem esse: sed esse aliquid. Et similiter vnumquodque subsistens ab essentia
sui principii praedicant non esse aliquid sed esse. illa vero quae in ipso creata est substantia, non esse:
sed esse aliquid. Et ad eundem modum quicquid operante summo principio est, eadem principali &
increata substantia dicitur esse: suo vero quolibet genere aliquid esse. Nota quod cum dicit Essentia quam de
deo praedicamus cum dicimus deus est omnium creator, dicitur esse: per hoc intendit quod esse in nul-
lo ab alio dicitur quam ab essentia diuina sumendo essentia ablatiue: sed vnumquodque aliorum a deo ab eo
quod est siue sit essentia siue aliud, dicitur non esse sed esse aliquid, puta homo ab humanitate, quem
admodum etiam vt dictum est, deus a deitate non dicitur esse: sed esse aliquid, scilicet deus. Quae qui
dem denominatio qua creatura dicitur esse ab essentia dei, est alia ab illa quae est ab essentia primi
principii vniuscuiusque in se: quod est essentia sua propria, quod magis declarabitur in quaestione vlti-
ma. Per hunc ergo modum in solo deo vt est indefinitum suppositum, est idem quod est & quo est
& per consequens etiam in quolibet diuino supposito definito. In patre enim idem est quod est &
quo est sicut in deo simpliciter: similiter in filio & spiritu sancto: sed in quolibet istorum quoquo
modo aliud est quo ad aliud est, vt patet ex supradictis. Quod ergo dicitur in argumento, quod est in
diuinis est essentiale: hoc bene verum est: sed quod additur quo est est personale, falsum est. Solum enim essentia
le sicut essentia in diuinis est quod est: & quo est sub altero quicquid est in diuinis. Personale autem
vt proprietas non est nisi quo subsistens ad aliud est. Est ergo in deo quo est, quod est, quo aliquid est
quo ad aliquid est, & qui est. Quo est deus, essentia est. Esse enim dicitur ab essentia. Sed non est quo Bb299r
deus aliquid est: quia ab essentia nihil dicitur esse aliquid vt sit secundo adiacens: sed esse tantum
vt est primo adiacens est. Sed si essentia aliquid est, hoc non est nisi quod ipsa est: inquantum ipsa
essentia qua deus est, est etiam id quod deus ipse est. Quo autem est, est aliquid super speciales rationes, rationes
super esse & essentiam ratione illius in significato suo includentes: cuiusmodi sunt omnia alia absoluta
in diuinis: quorum primum est deitas, quae significat essentiam sub ratione substantiae simpliciter.
Deus enim deitate non est, sed deus est: nec magnitudine est: sed magnus est: & sic de caeteris. Est
autem ad aliquod proprietate relatiua. Paternitate enim pater & ad filium est, qui est deus trinitas est: &
quaecumque singularum personarum. & sic deus alio est: alio deus est: & alio magnus est: alio pater est. Sic
ergo solus deus est quod est, quod idem est cum quo est. Et in omnibus aliis differunt quod est, vt propria essen
tia cuiusque, puta humanitas hominis: & quo est, vt essentia simpliciter. Per compositionem enim se ha
bet humanitas a qua dicitur esse hoc, ad essentiam simpliciter a qua dicitur vnumquodque esse simpli
citer: & sicut solus est quod est: sic solus est qui est: sed aliter & aliter. Quia quid est praedicat de ipso essen
tiam sub ratione essentiae pro significato ipso deo supponente. Deus enim est quod est, quia ipse sua essen
tia est. Qui est vero praedicat de essentia esse sub ratione esse ipso deo supponente pro supposito. Dicitur
enim deus qui est, quia ipse est esse: & quia essentia significat per modum habitus: esse vero significat
per modum actus. Dignior autem & nobilior est ratio actus quam habitus, sicut vigilia quam somnus. Id-
circo licet vtrumque nomen dei sit, quod scilicet sit qui est, & quod sit quod est: dignior tamen denominationum eius est
qui est quam quod est. Et sic quia in argumento minor est falsa, non est mirum si conclusio falsa sit, secundum
modum tamen supra expositum.

61 ⁋ Ad tertium, quod essentialia praedicantur de relationibus personalibus di-
cendo paternitas est deitas: quia ista est per se: pater est deus: Dico quod verum esset si esset per se omnimo A
de: nunc autem non est ita: quia non est per se nisi pro eo quod in significato patris est simul quod est & quo est: in
& hoc vel quo est simpliciter vt est essentia: vel quo est aliquid scilicet deus, vt est essentia sub ratione sub
stantiae: non autem pro eo quod in illo est quo ad aliud est: pro quo concluditur abstractum de abstracto, vt pa
tet. Vnde regulae Philosophorum generales in creaturis intellectu restringendae sunt in diuinis.

62 ⁋ Ad
quartum quod relationes personarum praedicantur de essentialibus: quia pater deitate generat, & pa
ternitate generat: Dico quod hoc vltimum falsum est: quia non paternitate generat: sed deitate, vt in
patre subest deitas paternitati secundum superius determinata circa productionem personarum. Nec est mi
rum si ex praemissa falsa sequitur conclusio falsa, exponendo tamen secundum praedictum modum. Vnde
magister primo Sententiarum dist. xxxviii. cum in principio hanc concedat dei natura est pater, pro
pter rei identitatem absque repugnantia proprietatum: propter proprietatum repugnantiam negat istam
simpliciter, Hilius est pater, in capitulo Ad naturam. in fine sic inquiens. Si etiam dictum fuerit: cum dicis filium
esse quod est ptr, profecto filius pater est: responde secundum substantiam tibi dici: hoc esse filium quod pater est:
sed non secundum id quod ad aliud dicitur.

63 ⁋ Ad quintum, quod personae possunt abinuicem praedicari: quia pa
ter genuit deum, qui est ipse: ipse autem est pater, ergo genuit deum qui est pater: & ille est filius, ergo
filius est pater, Dico quod cum dicitur ex dictis Augustinus Deus vel pater genuit deum qui est ipse: ly
ipse non refert ipsam personam nisi ratione substantiae communis: quia genuit deum qui est idem &
vnus in substantia cum ipso. sic enim illa Pater est filius, per expositionem posset verificari nisi alid
obstaret, vt tactum est supra. Concluditur autem ac si referret personam ratione proprietatis. propter quod
non sequitur conclusio.

64 ⁋ Ad sextum, quod essentialia in concretione possunt praedicari deinuicem, simplici-
ter est concedendum.

65 ⁋ Ad septimum quod essentiale abstractum non possit praedicari de essentiali concre.
to: Dico quod verum est secundum praedicta nisi per expositionem. Et quod arguitur quod simpliciter: quia si deus est
bonitas: sicut ergo deus est bonus bonitate: sic est bonus deo: Dico quod verum est si illa praedicatio
abstracti de concreto esset simplex & absoluta. tunc enim vt dicitur in argumento, idem iudicium
esset de vno: vt quicquid ascriberetur vni & alteri. Nunc autem quia non est nisi secundum expositio
nem, illud non sequitur. Eodem modo respondendum est ad conuersum probans quod deus vel deitas
non sit bonus.