Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe79230

Sources:

Bb: Badius1520b

B289v

1
CIrca primum arguitur quod aliqua sunt in diuinis quae de nullo alio existente in di
uinis possunt praedicari, Primo sic. Boethius de triniitate. dicit sic. Ad aliquid omnino
raedicari non potest. & infra dicit de. vii. praedicamentis relatiuis. Reliqua vero neque
de deo neque de caeteris praedicantur. sed tamen ad aliquid siue relatio est aliquid
quod vere est in diuinis secundum superius determinata. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
indiuidua substantiae aut accidentis de nullo praedicantur secundum philosophum in praedica
mentis. sed si non praedicantur in creaturis vbi habent esse per compositionem realem: multo minus in di-
uinis praedicantur illa quae rationem illorum habent: cuiusmodi sunt substantia, quantitas, qualitas, indiui
duales, quare cum in diuinis non sit nisi vna singularis substantia: vna singularis qualitas: vna sin-
gularis quantitas trium personarum. ergo &c.

3 ⁋ Contra, quicquid est in diuinis aut est substantia
aut attributa, aut relationes, aut personae constitutae ex essentia & relatione. sed omnia ista praedican
tur: quia de personis praedicantur alia omnia. pater enim est deus secundum substantiam: magnus secundum
quantitatem: bonus secundum qualitatem: similis secundum relationem. persona etiam praedica-
tur de nomine substantiae: dicendo deus est pater. ergo &c.

4 ⁋ Dico quod quaecunque sunt in diuinis praedicari possunt, & per compositionem alteri
applicari vt praedicatum subiecto secundum modum supra expositum in prima quaestione articuli praece
dentis. Nec est haec quaestio hic introducta nisi ad declarandum dictum Boethii in primo argumento.
Ad cuius intellectum sciendum quod super primo verbo assumpto in argumento, dicit Comment. ex-
ponendo illud sic. Ad aliquodid i. relatio nequaquam sicut id quo deus est, potest de ipso praedicari. Et hoc
vera essendi praedicatione: vt dicit super secundo verbo. Non ergo relationem dicit omnino non posse-
dicari de deo: sed non sic sicut alia praedicata absoluta praedicantur de illo, videlicet sicut id quo deus est
vera essendi praedicatione. & hoc (vt dicit Comment. ibidem) quasi ex proprietate aliqua qua possit secun
dum se designari: siue ad aliud extra se facta sui collatione. sicut per se absque sui comparatione ad
alterum homo designatur esse forma humana homo, qualitate corporis albus, quantitate eiusdem
corporis longus: vt qua ipsum subsistens est aliquid vera essendi ratione. De praedicatione autem rela
tionum dicit Boethius ibidem. Haec omnis praedicatio exterioribus datur. Et post aliqua interposita
hanc differentiam magis explicans subdit dicens. lam ne patet quae sit differentia praedicationum: quod aliae qui
dem quasi rem monstrant: aliae vero quasi circunstantias rei. Et iterum post aliqua interposita de relatio
nibus proprie dictis subdit. Maxime enim haec non videntur secundum se facere praedicationem, quae
erspicue ex alieno aduentu constare perspiciuntur. Comment. Recte autem & ex alieno & constare. nam vera defi
nitione non secundum se potius aliorum non modo dicuntur sed etiam sunt quaecumque ad aliquid sunt.
Sed quid est hoc: nunquid deus sicut est deitate deus: sic est & paternitate pater: re vera nequaquam.

5 ⁋ Ad cuius intellectum scienda sunt quinque. Primo enim sciendum est quod licet in creaturis nihil subsistat
nisi absolute: nec imponitur secundum nomen suum nisi ab absoluto quid subsistit: & hoc siue significetur in
definite: vt in creaturis homo magnus bonus: quae dicunt quale quid, & hoc sub ratione suppositi in
definiti indefinite significati: & ratione rei communis vniuersalitate: siue significetur definite: vt in cre-
aturis id quod est homo scilice Petrus, Paulus, Andreas: quae sunt hoc aliquid ratione rei singularis quae est
alia in vno supposito singulari & alia in alio: Dicitur enim aliquid quasi aliud quid: Sunt etiam hic ali-
quis ratione suppositi & rei singularis & singulariter significatorum: In diuinis tamen indefinite signifi
cant idem vt deus magnus, bonus: quae etiam dicunt quale quid ratione suppositi indefiniti indefinite
significati, & etiam ratione re communis communitate communionis non vniuersalitatis. Definite autem, vt
is qui est deus siue iste deus scilicet pater & filius aut spiritus sanctus. Dico autem iste deus ad differen
tiam dei simpliciter dicti: non quomodo dicit propheta: lste deus meus & glorificabo eum: quia hic
dico iste deus ratione suppositi definiti definite significati, quod demonstrat ly iste principaliter: & ra
tione rei singularis simul, quod demonstrat in supposito tali. Ibi autem propheta dicit iste deus ratione rei
singularis tantum: ratione cuius demonstrat suppositum ly iste: non autem ratione suppositi quod est ibi indefinitum
& indefinite significatum. Et supponit simul pro tribus licet indefinite scilicet & pro patre & pro filio &
pro spiritu sancto: quorum quilibet est deus. Vnde stat ibi discretiue ad excludendum deos putatiuos quid
non sunt vere deus, aut vere dii. Vnde dicit propheta, lste deus: ac si diceret adiugendo & non alius Bb290r
Hlic autem in nostro proposito non dicitur iste deus de aliqua trium personarum discretiue quasi non sit
alius qui est deus: sed discretiue quasi quilibet illorum est is qui est deus & non alius illorum qui etiam
est deus. Pater enim ita est deus quod etiam alius est deus: puta filius & spiritus sanctus: sed pater ita est
pater quod nullus alius est pater: puta nec filius nec spiritus sanctus: & quod non sit alius qui etiam est deus
puta nec filius nec spiritus sanctus. Vnde ibi sit discretio ratione essentiae: hic ratione personae: & quaelibet ha
tum trium personarum. scilicet pater, filius, & spiritus sanctus, hic aliquis: & hoc ratione personalitatis singularis quae est alia
in vna persona singulari & alia in alia. dicitur enim aliquis quasi alius quis. Non autem est aliqua illarum respe
ctu alterius earum hoc aliquid quasi aliud quod, quia res singularis eadem est in tribus personis diuinis: licet
quaelibet illarum sit hoc aliquid, & omnes tres vnum hoc aliquid respectu creaturae: & hoc ratione vnius essen-
tiae singularis deitatis quae est in tribus & communis illis.

6 ⁋ Secundo autem sciendum est quod cum in
definite dicitur homo, deus, magnus, bonus, & definite Petrus, Paulus, Andreas, pater, filius, spiritus san
ctus, quod quilibet istorum est aut dicitur esse homo: & quilibet illorum est & dicitur esse deus, hoc
(vt dicit Boethius ) refertur ad substantiam qua est aliquid id est homo vel deus. Quia autem quilibet istorum & illorum
sit & dicatur esse magnus: hoc refertur ad quantitatem qua est aliquid vt magnus. Quia vero quilibet illo
rum est & dicitur esse iustus: hoc refertur ad qualitatem qua est aliquid vt iustus. Deitate enim quae est
substantia, aut humanitate, dicitur quilibet illorum deus aut homo. Magnitudine autem quae est quantitas
dicitur quilibet illorum magnus. Bonitate autem quae est qualitas dicitur quilibet illorum bonus.

7 ⁋ Tertio sciem
dum est: quod in quolibet illorum indefinite significato scilicet deus, homo, magnus, bonus: quorum quodlibet
significat subsistens: est quatuor considerare. Prim. scilicet quod ipsum subsistens est aliquid. Secundum, quod subsi
stens non est quo ipsum est id quod est. Tertium, quod nec est id quo aliquid est id quod est. Homine enim non
est homo homo: nec siliter aliquis illorum quid est homo: puta Petrus, Paulus, & quodlibet singularium: nec quid-
cunque aliud: nec deo deus est deus: nec siter aliquis illorum quid est deus, nec quodcunque aliud. Nihil enim
subsistente est aliquid: sed ipsum subsistens tantummodo est aliquid. Quartum est quod subsistens aliquo
subsistit quod est forma qua fubsistit: vt deus deitate: homo humanitate: magnus magnitudine: bo-
nus bonitate. In qua quidem qua aliquid subsistit siliter quatuor sunt aduertenda. Primum: quod ipsa est aliquid
secundum se. Secundum quod ipsa non est seipsa: vt quo est aliquid. Tertium est quod nec est aliquo alio id quod est
Deitas enim non est deitate deitas: nec humanitate humanitas est humanitas: nec aliquo alio. Non
enim est aliquid cui forma innitatur qua aliquid sit: sed ipsa est qua solum subsistens innititur: & qua ipsum
est aliquid, puta qua subsistens vt homo vel deus vel quodlibet contentum sub ipsis: puta Petrus, Pau-
lus, Andreas, pater, filius, vel spiritus sanctus, est homo vel est deus, vel qua magnus est quicunque est
magnus, & similiter bonus quicunque est bonus, & sic de caeteris: quod est quartum.

8 ⁋ Quarto sciendum
est quod in quolibet illorum definite significatorum in creaturis quae sunt Petrus, Paulus, & Andreas: quorum
quilibet est hoc aliquid & etiam iste vel hic aliquis secundum praedictum modum, & significat subsistens, est
siliter quatuor considerare vt prius scilicet quod ipsa nec ipsum nec aliud subsistit: sed ipsum tantummodo est aliquid
& aliquo subsistit vt sua forma, quae est haec humanitas: & quae in Sorte appellaretur socratitas: & in Pla
tone platonitas: & sic in caeteris ad placitum singendo nomina. In qua simiter est quatuor considerare sicut
prius: quia nec ipsa nec aliud aliquod est quo ipsa est aliquid: sed ipsa solum secundum se est aliquid: & quae sub
sistens est aliquid. Et sic vniversale in creaturis subsistens non est aliquod nisi quia forma qua subsistit est secundum se
aliquid: nec etiam ipsum subsistens est aliquid: licet econverso forma non sit hoc nisi quia est huis scilicet subsisten-
tis: & semper subsistens secundum se est hoc. Quod contingit: quia esse simpliciter aliquid convenit rei ratione qua
est natura & essentia: & a deo exemplata. Ratio autem essentiae principaliter convenit formae: & non super
posito nisi per formam. Esse autem hoc vel hoc non convenit rei nisi ratione qua existit: & est a deo facta. Ra-
tio autem factionis principaliter conuenit supposito: sicut & ratio generati, & non formae: nisi prout est
in supposito. Ex hoc etiam contingit quod secundum philosophum. vii. Metaphic. nomen quod est sermo quiditatis & es-
sentiae, primo significat formam: secundo aggregatum. Econuerso autem primo & principaliter genera
tur aggregatum: secundo autem forma.

9 ⁋ Quinto quod principaliter pertinet ad propositum sciendum est
quod in quolibet illorum definite significatorum quae sunt pater & filius & spiritus sanctus: quorum
quilibet est iste vel hic aliquis: licet non hoc aliquid sicut dictum est: & significat quodlibet illorum subsi
stens: est etiam quatuor considerare: & quo ad duo illorum consiliter: videlicet quod ipso nec ipsum nec
aliud subsistit: sed multum dissimiliter quo ad alia duo: quia ipsum modo aliquo subsistit: puta pa-
ter paternitate vt sua forma: sed non est aliquod ipsa siue per ipsam: similiter ipsa non est aliquid seip
sa nec aliquo alio: quia ipsa non est aliquid secundum se: & ideo etiam nec ipsa siue per ipsam est aliquid,
scilicet quo ipsa siue per ipsam subsistit vt pater: sed si ipse pater est aliquid, hoc non est paternitate:
nec etiam inquantum pater est: sed deitate & inquantum deus est: quia inquantum pater est: non
est aliquid: sed ad aliquid: inquantum vero deus est, aliquid est, non autem ad aliquid. Et ideo cum re- Bb290v
latiua praedicatione dicitur, iste est pater: quamuis in praedicato dicatur est: non tamen ita dicitur quasi id de
quo dicitur sit id de quo praedicatur: aut aliquid eo: quia non posset esse aliquod eo nisi ipsum esset se-
cundum se aliquid. Nam etsi quicquid aut quisquis est pater, est: tamen non quom quid est quale vel quantum
est. Et sic esse patrem est esse: sed non quomodo esse quale vel quantum est esse. Nam homo qui est albus
vel longus, est aliquid in eo quod est albus vel longus: quia albedo vel longitudo est aliquid: & pro-
pterea etiam eum esse album vel longum, est eum esse aliquid. Sed qui est pater, non est aliquid in eo
pber est pater: quia paternitas secundum se non est aliquid: & eum esse patrem non est eum esse aliquid
quia nec quid est pater aut est simpliciter aut est aliquod in eo quod est pater: quamuis ipse quia est pater vere sit & ve
re aliquid sit: quia pater deitatis essentia vere & simpliciter est: sumendo ly est vt est primo ad-
iacens. Deitate autem est aliquid sumendo ly est secundo adiacens. Pater vero paternitate non est ali
quid: sumendo ly est vt est secundum adiacens, copulans rem quae est vere aliquid subsistenti: nec
etiam paternitate est sumendo ly est primo adiacens, quod copulat subsistenti esse simpliciter quod ve-
re aliquid est: sed solummodo sumendo ly est secundo adiacens quod copulat subsistenti non esse simpli
citer, nec aliquid esse, quod est res: sed esse ad aliquid solum, quid est circunstantia rei: sicut nec alia sex prae-
dicamenta quae in diuinis secundum superius determinata reducuntur ad praedicamentum relationis
significant siue in deo siue in creaturis esse simpliciter: aut aliquid quod est res vera: sed solum
modo esse ad aliquid, quod est circunstantia rei. secundum quod Boethius inducit per singula: vbi dicit de
triniitate. cap. ix. Nam vbi de deo vel de homine praedicari potest: de homine vt in foro: de deo vt vbique: sed ita
vt non quasi ipsa sit res id quod praedicatur: id quid &c. vt in x. xi. xii. capitulis sequentibus. Quod etiam speciali
ter declarat de relatione proprie dicta in cap. xiiii. de quibus accepimus praedicta de relationibus pro
prie dictis mixtim: partium scilicet ex textu: partim ex commento: addendo etiam aliqua verba ad declaratio
nem maiorem. Et possunt illa eadem applicari ad praedicationem aliorum sex praedicamentorum: vnde supra di-
ctum verbum de vbi: Sed ita vt non quasi &c. dicit Commentid i. sed ita dicitur esse vel homo in foro, vel deus
vbique: vt quamuis in praedicando ea dicitur est: non tamen ita dicatur quasi ipsa res de qua dicitur sit id. i
habeat esse eo quod praedicatur. Nam est quidem quicquid in loco est: sed tamen illud esse in loco non est
esse quomodo quale aut quantum est: & esse quale aut quantum est esse: vt homo qui est albus vel lon
gus est: & eum esse album vel longum est esse. Sed esse in foro non est esse, quamuis qui in foro est vere sit
Nam esse in foro intelligitur circunfusus & determinatus: quod intelligitur non ex proprietate aliqua
qua possit secundum se designati id est sine exeunte ad aliud extra se facta sui collatione monstrari: &
sic de caeteris: licet aliter de deo quam de creaturis: vt planius prosequuntur Boethius & Comment. eius. Et
hoc totum contingit: quia relatio non dicit esse simpliciter & secundum se: sed solummodo ad aliud esse.
Et ideo cum dicitur de aliquo habente in se deitatem aut magnitudinem, aut bonitatem, quod est deus
magnus aut bonus: dicitur quod praedicatur de illo. Cum vero dicitur de aliquo habente in se relationem: pu
ta paternitatem: aut esse in loco: aut aliquid caeterarum relationum: dicit Boethius quod praedicari non
potest neque de deo, neque de caeteris sicut caetera. Et intelligit (vt dicit Comment. vera praedicatione es
sendi: quae ipso praedicato convenit subiecto esse aliquid secundum se, non solum esse ad aliud aliquod, quod sit qua-
dam collatione. Et sic nequaquam deus est paternitate pater: sicut est deitate deus: quia deitate sic est deus
vt deitate sit aliquid secundum se: & quo subsistit secundum se: quae etiam secundum se est aliquid. Paterni-
tate autem est pater vt paternitate non sit aliquid secundum se: & quo subsistit secundum se: quia nec
ipsa est aliquid secundum se: quia ipsius relationis esse non est esse aliquid: sed solummodo esse ad ali
ud. Et ideo subsistens relatione relatiue subsistit, & ad aliud subsistit, sicut etiam est ad aliud. In quo
est magna differentia inter absoluta quae subsistunt absolute in creaturis: & inter relatiua quae re
latiue subsistunt in diuinis. In creaturis enim quae absolute subsistunt: puta homo aut iste homo: omne
quod subsistit est aliquid: & subsistens habet illo esse aliquid: & est omne quod pertinet ad suam essentiam
tanquam forma abstracta a subsistente & supposito: vt ab homine humanitas, ab hoc homine haec humna
nitas, & quicquod continetur in illa vt partes eius essentiales expressae in sua definitione: cuiusmodi sunt in hu
manitate animalitas & rationalitas: & in hac humanitate haec animalitas: haec rationalitas. Sicut
enim homo est animal rationale, sic humanitas est animalitas rationalitas: & subsistit homo vt toto
quo subsistit, humanitate: & est humanitas aliquid, & ipsa homo est aliquid. subsistit etiam inquantum est
animal animalitate: sicut etiam animal inquantum est subsistens quoddam indefinitum & indefini
te subsistit animalitate: & est animalitas aliquid secundum se: & animal & etiam homo inquan-
tum est animal: aliquid est animalitate. & eodem modo quo ad omnia superiora quae intelliguntur
in animalitate: videlicet sensibilitas, vegetabilitas, corporeitas, substantialitas, entitas. Homo enim sub
sistit entitate inquantum ipse est ens: substantialitate inquantum est substantia: & sic de caeteris: &
singula sunt aliquid: & homo per illa habet esse aliquid. Subsistit nihilominus homo inquantum est Bb291r
rationalis rationalitate: sicut & rationale inquantum secundum quod supponit pro supposito est sub
sistens quoddam indefinitum & indefinite, subsistit rationalitate: & est rationalitas aliquid secundum
se: & sunt homo inquantum est rationalis & ipsum rationale stans pro supposito, aliquid rationali
tate. In diuinis autem in quibus aliqua absolute subsistunt non siguificando suppositum subsistens:
sed solummodo supponendo pro illo, vt sunt omnia substantialia concretiue significata: puta ens, vi
uens, deus, intellectus, volens, magnus, bonus & caetera huiusmodi: ipsum esse quid sic subsistit est ali
quid: & quo subsistit subsistens, etiam est aliquid. Et est quo subsistit omne illud a quo nomen concre-
tum imponitur tanquam a forma: vt ab essentia scu esntitate ens: a vita viuens: a deitate deus: ab intelle
ctu intellectus: a voluntate volens: a magnitudine magnus: a bonitate bonus. Est etiam quo subsistit
concretum: omne illud quod significatur in abstracto a quo nomen eius imponitur: puta in intelle-
ctu significatur vita entitas siue essentia: quia intelligens in eo quod est intelligens est viuens & ens:
sicut quodammodo homo in eo quod est animal, est corpus animatum, substantia, & ens. In diuinis ve
ro in quibus etiam aliqua subsistunt relatiue significando suppositum subsistens: vt sunt nomina
personarum pater, filius, spiritus sanctus: omne quid sic subsistit est aliquid. Quo enim subsistit est omne quid
pertinet ad suam personalitatem: & est quasi de integritate ipsius: & quasi de essentia eius: sicut par
tes definitionis in creaturis sunt de essentia definiti. & sunt duo, scilicet essentia deitatis seu ipsa dei
tas communiter in tribus personis: & ipsa personalis proprietas propria in qualibet persona: puta pa-
ternitas in patre cum essentia: filiatio in filio: actiua processio in spiritu sancto. lta quod licet nomen pa-
tris (& sic de nomine filii & spiritus sancti) imponatur secundum vocem a proprietate: secundum rem tamen
nominis significant essentiam cum proprietate, prout superius aliquando declarauimus. lta quod si pa
tri esset nomen impositum non plus secundum vocem a deitate quam a paternitate: sicut hoc nomen ho
mo quod significat animal rationale: non plus impositum est a rationalitate quam ab animalitate: sed ab
humanitate significante animalitatem rationalitatem: vt puta si sit nomen patris parens: tunc quodam
modo sicut definitiue dicitur quod homo est animal rationale: & quod humanitas est animalitas ratio-
nalitas: sic definitiue diceretur quod parens est deus pater: sumendo ly pater pro significato & pro
concreto huius abstracti paternitas: sicut rationale est concretum huius abstracti rationalitas. Sicut enim
parens est deus pater sicut & paternitas est deitas paternitas: & sicut dicitur homo subsistere hu-
manitate: & omni eo quod in suo significato includitur, scilicet rationalitate & animalitate: & etiam
omni eo quod in animalitate includitur: vt iam dictum est: sic diceretur parens subsistere parentitate
& deitate, atque omni eo quod includitur in significato deitatis: cuiusmodi sunt vita & essentia. Sed pa
rens inquantum subsistit paternitate: quia paternitas eo quod est relatio non est aliquid: sed ad aliquid se
cundum praedicta, quo subsistit non est aliquid: nec etiam ipsum subsistens est illo aliquid. Inquantum
vero subsistit deitate: quia deitas eo quod est absolutum essentiale est aliquid: ideo & quo subsistit est
aliquid: & etiam ipsum subsistens est illo aliquid. Et sic pater inquantum subsistit est aliquid: & etiam
quo subsistit est aliquid: inquantum vero subsistit paternitate: nec subsistens est aliquid: nec quo
subsistit est aliquid: vtrumque. Et sicut hoc dico de patre: sic dico de filio & de spiritu sancto. Et per hunc
modum omne quod relatiue dicitur: est aliquid excepto relatiuo. secundum Augustinus vii. de triniitate. cap. i. Quod
totum prouenit ex propria ratione relationis secundum suum genus: qua nihil realitatis in essen
do habet ex se: sed solummodo essendi modum: cum tamen praedicamenta tria absoluta ex ratione
sui generis aliquid realitatis in essendo importent. Vt propterea Boethius comparando septem prae
dicamenta relationis ad tria praedicamenta absoluta, dicat de tribus. Cum aliquis in diuinam prae
dicationem verterit, commutantur, puta substantia in supersubstantiam, & essentia in superessen-
tiam, & caetera huiusmodi: secundum modum supra determinatum: & prout dicit ipsemet. Nam substantia
in illo non est vere substantia: sed vltra substantiam. Item qualitas &c. quae vocat illa quae praedica
ri possunt. De aliis autem. vii. dicit, Ad aliquid vero omnino non potest praedicari neque de deo, neque de
creaturis. & per hoc nequaquam mutantur a praedicatione quam habent in creaturis: quia idem esse ad
aliud quod dicunt in relatione vnius creaturae ad aliam: hoc dicunt in relatione vnius personae di
uinae ad aliam. Sed si considerentur prout characterizatione quadam contrahunt realitatem a su
is fundamentis, ratione illius realitatis bene praedicari possunt: & dicere de subiecto non solum ad
aliud esse: sed etiam esse aliquid. Et cuncta relatiua sicut & absoluta mutantur cum quis illa in di
uinam verterit praedicationem: nam sicut in deo substantia non est vere substantia, scilicet talis
qualis est in creaturis: sed aliquid vltra illam substantiam cum nomine substantiae praedicatur de
deo: sic in deo paternitas non est vere paternitas, scilicet talis qualis est in creaturis: sed aliquid
vltra illam paternitatem cum nomine paternitatis praedicatur de deo: dicendo deus est pater. Sed Bb291v
forte de ista realitate aliter est in diuinis, aliter in creaturis: puta quod in creaturis ex characteri:z atio
ne relationes contrahunt aliam realitatem quoquo modo quam sit realitas fundamentorum: vt propter
ea non possit dici quod similitudo sit albedo. In diuinis autem ex characterizatione non contrahunt aliam
realitatem quam sit realitas fundamenti: vt propterea bene dicatur quod paternitas sit deitas.

10
⁋ Ex quibus patet responsio ad dicta in primo argumento: & quomodo conceden
dum est vltimum argumentum.

11 ⁋ Quod vero dicitur in secundo argumento: nihil in deo est nisi
singulare, quod de nullo praedicatur: Dico quod illud intelligitur de nullo sibi subiecto in linea praedica
mentali: in qua sub singulari nihil potest contineri. Potest singulare cum se habet in forma subsisten-
tis & singulariter, bene praedicari de illo cuius est forma, & quo habet esse aliquid secundum dictum
modum: quemadmodum etiam accidens singulare praedicatur de suo subiecto singulari.