Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe79171

Sources:

Bb: Badius1520b

B289r

1
SEquitur Articu. LXXV. de diuinis praedicationibus in spe
ciali. vbi quaeruntur sex. Quorum
Primum: vtrum singula quae sunt in diuinis de quolibet alio similiter
existente in diuinis possint praedicari.
Secundum: vtrum singula illorum possint mutuo praedicari de singu
is praedicatione affirmatiua.
Tertium: vtrum praedicatio vnius illorum de pluribus personis resol-
uenda sit in vnam singularem: an in vnam pluralem: dicendo pater est
aeternus, filius est aeternus, spiritus sanctus est aeternus: & sunt vnus
eternus: an & sunt tres aeterni. & sic de caeteris.
uartum: vtrum econtra, praedicatio plurium personarum de vna il-
larum siue essentiali siue personali resoluenda sit in vnam singularem an in vnam pluralem: dicen-
do deus vel aeternus est pater, deus vel aeternus est filius, deus vel aeternus est spiritus sanctus & est
vnus aliquis: an tres aliqui.
Quintum: vtrum dictio exclusiua addita vni eorum quae sunt in diuinis ex parte subiecti aut ex par-
te praedicati excludat aliquid aliorum respectu subiecti aut respectu praedicati, dicendo solus aut Bb289v
tantum pater est immortalis: non ergo filius aut spiritus sanctus est immortalis: aut dicendo pater est
tantum vel solum sapiens: non ergo est bonus.
Sextum: vtrum dictio exceptiua praeter aut praeterquam aut nisi possit excipere aliquid eorum quae sunt
in diuinis ab aliis respectu praedicati, aut respectu subiecti: dicendo nullus generat praeter patrem aut
praeterquam seu nisi pater: pater nullum generat praeterquam seu nisi filium.