Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe78891

Sources:

Bb: Badius1520b

B288r

1
Irca Septimum arguitur quod omnis propositio in diuinis in qua praedicatur no-
men translatum a creaturis, sit multiplex secundum aequiuocationem, Primo sic.
multiplicitas propositionis secundum aequiuocationem est propter multiplicita-
tem termini siue nominis plura significantis in illa aequiuoce. In hoc enim
multiplicitas aequiuocationis differt a multiplicitate amphibologiae. quare
cum secundum praedeterminata omnis terminus siue nomen in diuinis transla-
tus a creaturis aequiuoce significat plura. scilicet & rem quae est in diuinis: & rem
quae est in creaturis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. illa praedicatio est multiplex secundum aequiuocationem quae
affirmatiuam & negatiuam eiusdem praedicati & subiecti singularis potest habere simul veras:
quia haec maxima, & primum principium omnium scientiarum. secundum philosophum. iiii. De quolibet vno
& eodem eiusdem affirmatio vel negatio vere: & non simul ambo. de deo autem qui est vnus
& singularis ambo scilicet affirmatio & negatio eiusdem sunt simul verae: puta ista, deus non est bo-
nus: Deus est bonus: quia secundum determinata ambae sunt expressiuae veritatis diuinorum, licet
vna magis quam altera, vt patet ex praedeterminatis, non est autem expressiua veritatis propositio
circa aliquid nisi ipsa sit vera: quia verum non cognoscitur nisi vero. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est
illud quod dicit Boethius de rebus decem praedicamentorum quae sub eodem nomine praedicantur de deo & de
creaturis. de Trini. cap. v. Haec talia sunt qualia subiecta permiserunt. Sed in diuinis subiecta
non permittunt quantum in se est illa aliud significare quam subiectis diuinis congruit. illis autem non con
gruit id quid significant in creaturis. dicente Boethio ibidem. Nam pars eorum in reliquarum
rerum praedicatione substantia est. Attamen cum in diuinam vertit quis praedicationem, cuncta Bb288v
mutantur. Nam substantia in illo non est vere substantia: sed vltra substantiam: idem qualitas &c.
Nomina ergo translata a creaturis ad diuina in praedicationibus diuinis non significant nisi id
quod diuinis congruit. Illud autem non est nisi vnum. dicente Boethio ibidem de deo. Neque aliud est
quod est, neque aliud est quod iustus: sed idem est esse deo quod iusto, idem est esse deo quod magno. Sed
non est propositio multiplex secundum aequiuocationem propter praedicatum, in qua terminus siue no
men quod praedicatur non significat nisi vnum & idem. ergo &c.

4
⁋ Dico quod non est multiplex in oratione nisi propter ambiguum impediens iudicium
veritatis, quod in ea est ad plures sensus quos per indifferentiam continet. & hoc siue ipsum
multiplex sit in oratione per se: vt multiplex amphibologicum, siue per partem eius, vt multiplex aequi
uocum. Ex indifferentia enim orationis ad duos sensus causatur in ea ambiguum: & ex ambiguo mul
tiplex. Vnde ista interrogatio, est ne verum canem panem comedere an non: est multiplex secundum am-
phibologiam: quia ex ordine illorum duorum accusatiuorem scilicet canem & panem ante illud verbum comede-
re ambigua est oratio dicta: & per indifferentiam se habet ad duos sensus: quorum vnus est sub tali
ordine verborum, canem comedere panem: & est verus: alter autem sub tali ordine verborum: Panem
comedere canem, & est falsus. Vnde respondendum est ad illam interrogationem quia multiplex est plu
ribus responsionibus, distinguendo & dicendo quod verum est secundum primum sensum, & falsum secundum
secundum. Si enim vnica responsione & fine distinctione responderetur secundum primum sensum dicendo quod
esset verum: argueretur ex secundo sic: Verum est canem panem comedere: turtellus est panis: ero verum
est turtellum comedere canem, quid tamen aperte falsum est: falsum est ergo & concessum. Si etiam vnica
responsione responderetur secundum secundum sensum: dicendo quod non esset verum: argueretur ex primo
sensu sic: Non est verum canem panem comedere: latrabile est canis: ergo non est verum latrabile
comedere panem: quod tamen falsum est: falsum est ergo & concessum. Et sic vtroque modo respon-
dens apparenter saltem esset redargutus. Similiter ista interrogatio, est ne verum omnem canem esse
animal an non: est multiplex secundum aequiuocationem: quia ex aequiuocatione huius nominis ca-
nis quod plura significat: ambigua est oratio dicta: & per indifferentiam se habet ad duos sensus: quo
rum vnus est, quadrupes quoddam esse animal, & est verus: alter autem, signum caeleste esse animal: &
est falsus. Vnde ad illam orationem quia multiplex est, respondendum est pluribus responsionibus, di-
stinguendo & dicendo quod verum est secundum primum sensum: & falsum secundum secundum. Si enim simpliciter
vnica responsione & fine distinctione responderetur secundum primum sensum, dicendo quod esset verum:
argueretur ex secundo sic. Omnis canis est animal: Sydus caeleste est canis: ergo sydus caeleste est
animal: quod tamen aperte falsum est: falsum est ergo & concessum. Similiter si vnica responsione respon
deretur secundum secundum sensum, dicendo quod non est verum: argueretur ex sensu primo sic: Nullus ca
nis est animal latrabile: quadrupes est canis: ergo non est animal: quod tamen falsum est: falsum
est ergo & concessum. Et sic etiam vtroque modo respondens esset apparenter redargutus. Vnde si
oratio talis qualis est aliqua dictarum interrogationum determinationem aliquam haberet per quam
non ad vtrumque sensum per indifferentiam se haberet, sed determinate, quod ambiguum tolleret, nec impe-
diret iudicium veritatis: nequaquam esset multiplex iudicanda: & vnica responsione secure posset
ad ipsam responderi: vt si quaereretur sub tali ordine verborum: est ne verum canem comedere
panem: dicendo quod sic: & si sub tali ordine verborum quaereretur: est ne verum panem comedere canen:s
dicendo quod non: Et si argueretur contra vtramque responsionem vt prius, respondendum esset vt ape
pareat responsiones esse bonas & absque redargutione, distinguendo maiorem vt prius: quia si-
cut multiplex fuit interrogatio, multiplex est & propositio. Et hoc contingit vniuersaliter in
ambiguo & multiplici secundum amphibologiam: & non sic in ambiguo & multiplici secundum aequi
uocationem: quia etsi interrogatio sit multiplex, & aequiuoca est & ambigua atque indetermina-
ta ad duos sensus: non ideo propositio formata ex interrogatione fit multiplex & ambigua atque
indeterminata ad duos sensus secundum se considerata. Non enim licet ista interrogatio sit indeter
minata atque ambigua: et ideo multiplex: est ne omnis canis animal an nullus: quia est sub di-
stinctione: ideo oportet quod ista propositio omnis canis est animal, secundum se considerata sit inde-
terminata siue ambigua & multiplex: quia praedicatum licet non restringat subiectum: bene
tamen determinat subiectum ad supponendum determinate reddendo locutionem veram modo
pro forma: vt cum dicitur homo est species: modo pro supposito, vt cum dicitur homo currit: modo
pro significato deteriato scilicet pro latrabili tantum, vt cum dicitur Canis est animal: modo pro praesentibus: vt cum dicitur
homo currit: modo pro praeteritis: vt cum dicitur homo cucurrit: modo pro futuris, vt cum dicitur homo
curret. Nihilominus tamen talis propositio posita in sylso in quo medius terminus est ille qui de Bb289r
se est aequiuocus, in ordine ad alteram multiplex est & distinguenda: & vice versa propositio altera si-
militer: vt si absque vlla interrogatione praefacta arguatur sic. Omnis canis est animal: sydus est canis:
ergo sydus est animal. Quamquam enim illa maior, omnis canis est animal, ex determinatione subiecti a praedi
cato nec ambigua esset, nec multiplex, nec distinguenda: propter tamen aequiuocationem termini me-
dii verificantis vnam propositionem pro vno significato, & aliam pro alio: singula illarum in ordine ad
alteram distinguenda esset vt multiplex. Sicut autem in propositione seu enunciatione accepta se
cundum se praedicatum determinat subiectum ad supponendum pro forma vel pro supposito: vel pro
aliquo significato, vel pro suppositis alicuius determinati temporis: sic etiam subiectum determi-
nat praedicatum ad supponendum pro aliquo significato determinato: licet aliis modis non determinet
istud: prout de praedicatis dicit Boethius : & tactum est in vltimo argumento: Talia sunt praedicata qua
lia permiserunt subiecta. Quia igitur in diuinis in omni propositione in qua praedicatur nomen translatum
a creaturis ad vnum significatum determinatur praedicatum a subiecto: dico quod nulla illarum secundum
se accepta vt est enunciatio, multiplex est aut distinguenda: sed determinate aut vera est aut fal-
sa. Si tamen accipiatur vt propositio in syllogismo in ordine ad alteram: & nomen illud translatum sit me
dium in vtraque ex ordine mutuo inter se: propter acceptionem medii termini in alia significatio-
ne in vna illarum & in altera: bene vtraque illarum multiplex est & distinguenda: vt in tali paralo-
gismo: omne iustum iustificari potest adhuc: deus est iustus: ergo iustificari potest adhuc. Falsa enim est
conclusio: & vtraque propositionum distinguenda est: & contrariis sensibus maior & minor sunt verae.
Si enim iustum significat iustum per essentiam quid est superiustum, maior est falsa & minor vera. Si au
tem significat iustum per participationem, maior est vera & minor falsa: quae tamen propter de-
terminationem praedicati a subiecto, secundum se simpliciter vera est nec multiplex nec ambigua
nec distinguenda. Secundum hoc ergo concedenda est vltima ratio.

5 ⁋ Quod arguitur primo in oppositum, quod immo multiplex est secundum aequiuoca
tionem: quia in ipsa est terminus aequiuocus: Dico quod verum esset propositione accepta secundum se in
orma enunciationis nisi aequiuocatio esset in praedicato determinata per subiectum: non dico restricta: si
cut cum dicitur canis latrabilis, restricta est aequiuocatio illius termini canis. Non autem quia determinata
est per subiectum, propterea amittit multiplicationem: si accipiat scilicet forma propositionis in syllogismo in
ordine ad alteram propositionem, in qua terminus aequiuocus est medium: sicut dictum est.

6 ⁋ Ad secundum
uod in diuinis praedicatio affirmatiua & negatiua de eodem praedicato & subiecto singulari non sunt si
mul verae: ergo est multiplex vtraque: Dico quod secundum iam dicta verum est vnam considerando in
comparatione alterius: quia secundum praedicta affirmatiua supponit aut pro eo quod est dignita-
tis in creaturis: & vt in creaturis est: aut supponit in quadam generalitate attributi pro eo quid di-
gnitatis in diuinis & vt in diuinis est: quod facit affirmatiuam incompactam & mendacem: vt dictum
est supra: & negatiuam quoquo modo veram. Negatiua enim aut negatio illud quod affirmat contra
ria affirmatiua supponit in affirmatiua metaphorica in particulari, id quod simpliciter dignitatis
est in deo: vt patet ex praedeterminatis. Considerando autem vtramque secundum se: neutra illarum mul
tiplex est: & affirmatiua est vera proprie: & praedicatur praedicatum de deo per proprietatem: nega
tiua autem est vera metaphorice: secundum praedicta.