Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe78363

Sources:

Bb: Badius1520b

B286r

1
Irca Sextum arguitur quod praedicatio positiua magis congruit diuinis expli
candis quam priuatiua, Primo sic. verius explicantur diuina per illa quae sunt
in diuinis quam per illa quae sunt in creaturis: quia vnumquodque magis natum est
cognosci ex propriis quam ex alienis. Ex propriis enim cognoscitur quoquo mo
do quid sit: ex alienis autem non nisi quid non sit. & maior est notitia de re
quid est quam quid non est. Sed positiua praedicatione explicantur per propria
quae sunt in deo: cuiusmodi sunt sapientia, bonitas, potentia, & huiusmodi.
Priuatiua autem praedicatione explicantur per aliena: quia non nisi ex alieno priuantur in prae-
dicando: dicendo, Deus est infinitus, incognoscibilis, & huiusmodi. Illa autem quibus verius
explicantur: magis congruunt ipsis explicandis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. negatiua praedicatio non
magis congruit diuinis explicandis quam affirmatiua: nisi quod remouet a deo quod absurdum est
ei non inesse, dicendo non est iustus: non est bonus, vt supra habitum est in tertia quaestione
huius articuli. Sed non ob aliud priuatiuae praedicationes praeferuntur affirmatiuis nisi quia con
ueniunt cum negatiuis. Vnde loannes Scotus super capitulum secundum Caele. Hierar. reducit priua-
tiuas ad negatiuas dicens. Dum summam deitatem inuisibilem, & infinitam, & incomprehensibilem di
uina vocat scriptura: non quid ipsa est significat: non enim inuisibilitas & infinitas & incompre
hensibilitas essentia ipsius est: sed quid non est ostendit: non enim est visibilis neque finita neque
comprehensibilis. & dicit ibidem loannes Saracenus. Maiorem vim habet negatio quae dicit, deus
non moritur vel deus est immortalis, quam affirmatio quae dicit, deus est vita. Sed priuatio non pri
uat quod absurdum est deo non inesse: sed potius quod absurdum est deo inesse: puta visibilitatem, finis Bb286v
an tatem, & comprehensibilitatem, quare cum deficiente causa deficit effectus. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. si
praedicationes negatiuae magis congruunt diuinis quia absurdum est deo non inesse quod negant, di-
cendo Deus non est bonus: deus non est sapiens: sicut econtra dissimiles formae magis congruunt
diuinis quia quod absurdum est asserunt de ipso, vt habitum est supra quaestione. ii. &. iii. huius articuli,
vt ideo priuationes magis congruant diuinis cum dicitur: Deus est infinitus, inuisibilis, incomprehen-
sibilis: quam affirmationes cum dicitur, est bonus, sapiens, iustus, quia conueniunt in hoc cum negationibus.
quare cum istae priuationes, iniustus, iniquus, infelix, magis conueniant cum illis absurdis negationi
bus de deo: dicendo, Deus non est felix: non est iustus: non est aequus: quam illae, inuisibilis, infinitus,
incomprehensibilis: quia si illae priuatiuae praedicationes: Deus est inuisibilis, incomprehensibilis, infini
tus, sunt magis expressiuae diuinorum quam illae affirmationes: Deus est bonus, sapiens, d
magis istae priuatiuae praedicationes: Deus est infelix, iniustus, iniquus: magis sunt expressiuae diui
norum quam illae affirmatiuae. consequens falsum est, quia istae non recipiuntur omnino. ergo
to sic. si illae priuatiuae: Deus est inuisibilis, aut incomprehensibilis, magis congruunt diuinis quam dictae
affirmatiuae: & hoc non est nisi ratione defectus quam priuant: videlicet ratione visibilitatis a cre
aturis: aut comprehensibilitatis: quia hoc solum indignitatis importatur illis nominibus
hensibile, vt dictum est supra: quare cum iustum, sapiens, & caetera huiusmodi quae ex se sunt dignita-
tis simpliciter, etiam rationem indignitatis & defectus important, vt sunt in creatu
cta & limitata sunt, quem quidem defectum & imperfectionem aut indignitatem possunt aequaliter priua-
re illa nomina insipiens, iniustum, & caetera huiusmodi: sicut illa infinitus, incomprehensibil
iusmodi: quare vt prius istae priuatiuae praedicationes: Deus est iniustus, non bonus, iniquus, & cae-
terae huiusmodi, magis congruunt deo quam istae positiones, Deus est bonus, iustus, & aequu
sum est. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium videlicet quod priuatiuae praedicationes magis congruunt diuinis quam posi
tiuae seu affirmatiuae: est Dionysius & sui Commentatores praedicti: qui omnes in hoc concordam
dissimiles species & viles magis diuinis congruunt quam similes & nobiles: sic & negatiuae ac priuati
uae praedicationes: quamuis in hoc nequaquam discrepent priuatiuae a negatiuis. Vnde priuatiuas praedicatio.-
nes comparans vilibus speciebus Dionysius loquens de diuina natura dicit sic. Aliquando dissimili
bus manifestationibus ab ipsis eloquiis supermundane laudatur eam inuisibilem, & infinitam, & incompre-
hesam vocantibus. Ex quibus non quod est, sed quid non est significant. Hoc enim (vt aestimo) potentius est in
ipsa, quod exponunt loannes Scotus, & lonenes Sarracenus, vt iam supra in secunda quaestione. Comparans
autem Dionysius vilibus speciebus praedicationes negatiuas: dicit sic. Si igitur negationes in diuinis
&c. quaestione tertia huius articuli in fine.

5 ⁋ Dico quod re vera tam negatiuae quam priuatiuae praedicationes communiter praeferendae
sunt affirmatiuis in expressione diuinorum: sicut & viles species formosis & verius & magis pro
prie atque perfectius sunt expressiuae illorum: & partim ex eadem causa seu consimili: partim vero ex
causa diuersa & dissimili. Communis quidem & eadem causa est in illis quod non significando sed insinuam
do illud faciunt & negatiuae & priuatiuae praedicationes atque viles species, secundum modum expositum de
negatiuis in tertia quaestione praecedente. Nullum enim eorum significat de deo quid est: sed solummodo quid non est.
Est autem diuersa causa in negatiuis praedicationibus & vilibus speciebus respectu priuatiuarum praedi
cationum. In hoc scilicet quod negatiuae praedicationes & viles species illud faciunt per nimiam distantiam & repu-
gnantiam siue quasi contrarietatem ad diuina. Praedicationes vero priuatiuae per priuationem imperfectio-
nis & defectus quos importabant simplicia positiua in creaturis. Propter nimiam enim distantiam & con
trarietatem dictarum negationum & vilium specierum ad deum: mens rationalis illas horrescit de deo: &
propterea refugit assentire dictis negationibus: & per hoc convertit se ad sentiendum & asserendum de
deo eminentius quiddam quam sit illud negatiuum de deo. Et hoc tam in significatione illa qua illud con
uenit creaturis, puta sapientia, bonitas, & huiusmodi, quam in illa significatione qua translato nomine & trans-
lata significatione convenit soli deo. lta quod cum dicitur: Deus essentia non est, bonitas non est: plus in-
telligo de deo quam cum dicitur, essentia est, bonitas est. Licet etiam in talibus praedicationibus talia sunt praedi-
cata qualia permiserunt subiecta: & praedicantur de subiectis mutata significatione illa quam habebant in
creaturis cum praedicarentur de illis. secundum Boethium. Et contingit illud: quoniam deus supersubstantialis &
plusquam bonus est: & intelligitur in metaphora per negatiuam de deo quod plus est essentia & plus est bo
ni tas cum dicitur de deo quod non est essentia, non est bonitas, quam intelligebatur per affirmatiuam dicendo,
Deus est essentia, deus est bonitas: quia illa negatiua insinuat quod sit supressentia, & superbonitas.
Et est illa affirmatiua intellecta metaphorice compacta respectu affirmatiuae purae quae est incompa-
cta: & plus veritatis de deo enunciat illa quam ista. Similiter & de vilibus speciebus attributis deo respectu
nobilium. Quia tamen mens rationalis illas horrescit, vt supra, quaestione. vii. in principio. Et propterea Bb287r
refugit illas sentire inesse deo: propter hoc diuertit se ad sentiendum illi inesse supereminentius
quid quam sit quodcumque per translationem nobilium specierum quod ei possit attribui. Et hoc prout viles spe
cies ei intelliguntur attribui atque tranfferri ad ipsum ratione suae vilitatis: & quasi per contrarium ducunt
in diuinorum nobilium cognitionem. Nobiles vero species prout intelliguntur deo attribui, atque ad ipsum
ransferri ratione similitudinis in aliqua proprietate: puta species leonis ratione fortitudinis: &
species aquilae ratione acuminis visus: tranfferuntur ad deum non ratione vilitatis: sed ratione nobi
litatis: & non ratione contrarietatis, sed ratione similitudinis. Et hoc modo scilicet ratione similitudinis,
& in significando species nobiles quae per proprietatem deo attribuuntur, magis conveniunt expressioni diui-
norum quam viles quae attribuuntur deo ratione contrarietatis & in insinuando. prout superius tactum est,
declarando quod viles species per maiorem improprietatem transfferuntur ad diuina quam nobiles.

6 ⁋ Propter
priuationem autem defectuum & imperfectionum eorum quae praedicantur de deo praedicatione priuatiua, mens refu
git ad contrarium eminens positiuum quod dictis priuationibus significari intelligitur: & ad quid signi-
ficandum principaliter imponuntur nomina sub voce priuatiua: & etiam exprimuntur per priuatiuam propo
sitionem indicantem quid non est deus, quia tales priuatiuae habent vim negatiuarum, vt dictum est in op
ponendo: & habent eandem vim negatiuae in quas resoluuntur priuatiuae, quam ipsae priuatiuae. Propter
quod dicit loannes Sarracenus, & habitum est supra, argumento. ii. Maiorem vim habet negatio quae dicit
Deus non moritur, vel deus est immortalis, quam affirmatio quae dicit, Deus vita est. Et sequitur continue.
Et validior negatio est qua deus dicit, Non mutor: affirmatione qua testatur, Poenitet me fecisse
hominem. Quod verum est de poenitere inquantum tranffertur ad diuina per similitudinem: Sed si consideretur vt
tranffertur ad diuina sicut viles species dicto modo scilicet per contrarium: aequalem vim habent ista affir-
matiua & ista negatiua. Et sic alio & alio modo illa negatiua Deus non est vita: validior est ista
affirmatiua: Deus est vita: & alio modoista negatiua Deus non est mortalis: validior est ista affir
matiua Deus est vita. Et sic aequaliter validae sunt illae duae negatiuae Deus non est vita: Deus
non moritur: licet alio & alio modo, vt dictum est. Secundum dicta ergo concedenda est vltima ratio.

7 ⁋ Ad primum in contrarium, quod diuina verius explicantur per illa quae sunt in eis quam
per illa quae sunt in creaturis: Dico quod verum est significando & stando in illis quae sunt in creaturis.
Diuertendo tamen mentem ab illis ad alia perfectiora: bene possunt verius diuina per ea quae sunt in creaturis
significata nominibus & praedicationibus priuatiuis aut negatiuis explicari, quam per ea quae sunt in diuinis
significata nominibus & praedicationibus positiuis & affirmatiuis. & hoc non significando: quia non signifi-
cant de deo nisi quid non est: sed infinuando: quia metaphoricae positiones aut affirmationes quaes insi-
nuant significant de deo verius quod est quam dictae positiuae & affirmatiuae locutiones verae, vt patet ex
dictis.

8 ⁋ Ad secundum, quod non ob aliud conveniunt priuatiuae praedicationes plus diuinis: nisi quia magis
conveniunt cum negatiuis: Dico quod verum est quo ad hoc quod ambo non significant nisi quid non est deus.
Et ideo non significando sed insinuando secundum expositum modum magis congruunt diuinorum expressioni
quam positiuae aut affirmatiuae. Specialiter tamen diuersis modis insinuandi differunt inter se: vt similiter ex-
positum est. Et ideo licet priuatiua praedicatio non valet plus quam positiua in explicandis diuinis, insi-
nuando scilicet per absurditatem asserendi de deo illud quod in ipsa priuatur: sicut plus valet negatiua quam affir-
matiua. scilicet per absurditatem eius quod in negatiua ab illo remouetur: valet tamen plus alio modo insi-
nuandi, vt dictum est.

9 ⁋ Ad tertium, quod si priuatiuae praedicationes plus explicant diuina quia plus con-
ueniunt cum negatiuis & speciebus absurdis: tunc istae praedicationes, Deus est iniustus: deus est ini-
quus: deus est infelix: plus explicarent diuina quam illae, Deus est immortalis, infinitus, impassibilis
quia magis absurdum est priuare de deo esse iustum, aequum, felicem: sicut absurdum est negare hoc de
ipso: quam priuare de ipso esse finitum, visibilem, & caetera huiusmodi: in istis enim priuatiuis nulla est absur-
ditas omnino: Dico quod vera sunt haec conclusa si eodem modo omnino dictae negatiuae & istae priuati
uae ac negatiuae quae ex illis priuatiuis sequuntur explicarent magis diuina quam dictae affirmatiuae &
positiuae. sed non est ita vt visum est. Vnde illa negatiua Deus non est iustus: non plus explicat di
uinam veritatem, quam illa affirmatiua: Deus est iustus, inquantum sequitur ex illa priuatiua Deus est
iniustus: sequitur enim, si aliquid est iniustum: ergo non est iustum: sed solummodo vt est negatiua absolu-
ta. Et habet duas causas veritatis. Aliquod enim non est iustum aut quia est neque iustum neque iniustum vt
lapis: quia neutrum natus est esse: aut quia est iniustum vt homo vel angelus: quia natus est esse
iustus. Vnde quia illa negatiua, Deus non est iustus absurda est pro vtroque sensu: Absurdum enim est
dicere, Deus est & neque iustus neque iniustus: sic vt non sit aptus esse iustus aut iniustus: Absura
dum est etiam dicere: Deus est iniustus: Idcirco dico quod ista priuatiua Deus est iniustus, aut iniquus,
aut infelix, plus est expressiua diuinorum, quam ista positiua Deus est iustus: deus est aequus: deus est felix. Bb287v
Et hoc secundum modum quo purae negatiuae sunt plus expressiuae quam purae affirmatiuae, per absurdita-
tem. scilicet Et sic sunt accipiendae per metaphoram quae dicitur antiphrasis, illae: Deus est iniustus, ini
quus, infelix. secundum illum modum quo illae negatiuae absolutae, Deus non est iustus, non est aequus,
non est felix: licet non secundum modum praedictum quo priuatiuae praedictae Deus est infinitus, immortalis,
inuisibilis. Illae enim priuant quae absurdum est priuare a deo: istae autem priuant illa quae iustum est
priuare a deo. Eo quod illae de se ex sua ratione priuant quod est dignitatis simpliciter: & quod in vno
quoque est melius esse quam non estier. Istae vero de se ex sua ratione priuant quod est indignitatis simpli
citer, & quod in vnoquoque est melius non esse quam esse dignitatis simpliciter: & in vnoquoque eam me
lius esset non esse quam esse.

10 ⁋ Ad quartum: quod videtur esse contra iam dicta: quod inuisibile priuatiue
dictum non est plus expressiuum diuinorum quam illae affirmatiuae Deus est bonitas: deus est vita:
hoc non est nisi quia esse visibile defectum importat respectu creaturae: cuius est videre: quia esse
visibile a creatura defectus est: quare cum esse iustum iustitia quae competit creaturae similiter
defectiuum est: iniustum ergo quod est priuatiue dictum, dicendo Deus est iniustus, plus est expressi
uum diuinorum quam dictae affirmatiuae, quod falsum est: Dico quod visibile & sibi similia in hoc differunt. a
iusto & sibi similibus: & per consequens iniustum & inuisibile & eis consimilia consimiliter differunt in
ter se: quia iustum & sibi similia non significant nisi rationem dispositionis in ordine ad subiectum cui in-
est: sicut id quod in illo est aliquod dignitatis simpliciter: secundum modum quo solent appellari dignitatis
simpliciter illa quorum melius vnumquodque esse quam non esse. Propter quod iniustum praedicatum de aliquo subiecto non
riuat nisi iustum quod natum est inesse illi subiecto de quo praedicatur iniustum. lustum autem quod natum est deo
inesse, nullo modo ab ipso priuari potest. Idcirco igitur ista: Deus est iniustus, aut aliqua con-
similis in diuinis nullo modo recipienda est tamquam expressiua veritatis diuinorum. Inuisibile autem & ei
similia non solum significant rationem dispositionis in ordine ad subiectum cui inest, vt recipienti illam:
sed etiam significant rationem obiecti in ordine ad motum ad quod est vt ad videntem illud. Propter quod
inuisibile praedicatum de aliquo subiecto aliquando priuat de subiecto id quod inest vel natum est inesse
subiecto: puta rationem visibilis qua aliquid natum est videri simpliciter. Aliquando autem priuat id quod nec in-
est, nec natum est inesse moto ab ipso subiecto: puta rationem visibilis qua aliquod natum est videri ab
aliquo determinato. Inuisibili igitur accepto primo modo: ista, deus est inuisibilis, aut aliqua ei
consimilis, non est recipienda in diuinis tamquam expressiua veritatis diuinorum: & hoc eadem de causa qua
nec illa, deus est iniustus. Dispositio enim qua deus simpliciter visibilis est & videri potest simpli
citer, nullo modo vere ab ipso priuari potest: sicut nec dispositio qua est iustus: quia vtraque est
aliquod dignitatis simpliciter in deo: qualem rationem visibilis priuat inuisibile dictum de tenebra: quia
non est nata videri omnino seu mouere visum aliquem corporalem: quod est indignitatis simpliciter
nuisibili autem accepto secundo modo scilicet ab aliquo vidente determinato, deus licet in se sit summe
visibilis visione intellectuali tamquam clarissimus & notissimus in natura sua: est tamen vere inuisibilis
quia. scilicet ab aliquo determinato, puta a creatura, aut non est natus videri omnino, aut imperfecte
videri: sed hoc non propter aliquem defectum visibilitatis in ipso qua caret: & cuius defectus
vel priuatio per se significatur nomine inuisibilis: sed solummodo propter defectum visibilitatis in
alio qua illud caret: & significatur per accidens nomine inuisibilis praedicati de deo. Deus enim
dicitur inuisibilis: quia a nulla creatura potest videri naturaliter: neque etiam a creatura intellectu
ali: quia ab illa solum est visibilis per gratiam: a qua etiam per gratiam consummatam in gloria non est perfecte
visibilis sed a seipso solo. & hoc non quia ipse quantum de se est primo & per se non sit aptus videri in-
tellectualiter a creatura intellectuali: sed potius quia illa non est nata eum videre naturaliter siue
ex puris naturalibus: neque etiam perfecte per gratiam: & hoc ex naturali defectu illius. Et sic quia deus
istis modis dicitur inuisibilis: hoc non ponit aliquem defectum in eo aut priuationem alicuius digni ab
ipso: sed solummodo ponit defectum in creatura & carentiam perfectionis, quae tamen non est nata ei inesse.
Propter quem defectum visibilitatis modo actiuo significatae: qua. scilicet aliquod natum est videre, deus dici
tur inuisibilis per accidens: & inuisibile significat defectum visibilitatis significatae modo passiuo:
qua. scilicet aliquod natum est videri: quae est circa deum per accidens: sicut relatio mensurae ad creaturam
per accidens est circa ipsum: quia. scilicet relatione mensurati creatura per se refertur ad illum. Et sic deus di
citur inuisibilis naturaliter creaturae, quemadmodum sol dicitur esse inuisibilis lapidi: & etiam creatu-
rae intellectuali per gratiam aut gloriam, quemadmodum sol dicitur inuisibilis oculo vespertilionis. Pro-
pter quod dicit philosophus. ii. Metaphysicae. quod intellectus noster se habet ad manifestissima naturae sicut
oculus vesprtilionis ad lucem solis. & hoc quia secundum Comm. illa sunt difficilis cognitionis non propter
se: sed propter nos. Econtra illi quod contingit in materialibus: quae sunt difficilis cognitionis non propter nos
sed propter se. Vnde esse defectum visibilem a creatura naturaliter aut perfecte, magnum defectum poneret Bb288r
in deo: quemadmodum ponere solem esse perfecte visibilem a vespertilione, magnum defectum lumi
nis poneret in illo: quia nihil sufficit perfecte videre & sine visus sui laesione nisi quod est luminis
diminuti. Et si deus sic esset visibilis a creatura. scilicet perfecte: tunc esset comprehensibilis ab illa: licet
magna differentia est inter visibile & comprehensibile, & per consequens inter illorum opposita: quae
sunt inuisibile & incomprehensibile. Quia esse visibile est simpliciter dignitatis & respectu subie
cti & respectu videntis: nec ponit esse inuisibile creaturae aliquid indignitatis circa deum, vt di
ctum est. Esse autem comprehensibile ponit aliquod indignitatis in subiecto creato comprehensibili: & si
militer in quolibet comprehensibili ab intellectu creato: quia vtrobique includit rationem finiti siue
finis consumentis & sic diminuti: quod priuatur in deo nomine incomprehensibilis tamquam defectu qui non
est natus esse in illo. Esse autem incomprehensibile habet rationem dignitatis & respectu subiecti infiniti
increati: & respectu talis apprehendentis: respectu quorum esse comprehensibile esset magnae indigni-
tatis circa deum.

11 ⁋ Quod ergo assumitur in argumento: quod si illae priuationes, deus est inuisibilis, deus
est incomprehensibilis, magis essent expressiuae veritatis in diuinis quam oppositae positiuae, deus est vi
sibilis: deus est comprehensibilis: ratione defectus quem important visibile & comprehensibile a creatu
ris, quem priuant inuisibile & incomprehensibile: tunc illa, deus est iniustus, magis esset expressiua ve-
ritatis quam illa, deus est iustus: quia iustum in creaturis defectum importat: quem priuare potest iniu-
stum praedicatum de deo: Dico quod non sequitur: quia secundum iam dicta non est simile de iniusto & de inuisibili
quia enim iustum non dicit nisi dispositionem absolutam non habentem ordinem nisi ad subiectum in quo est: ideo
priuatio ei adueniens non priuat circa subiectum nisi iustitiam quae nata est illi inesse: quae a deo priuari
non potest. Propter quod praedicatio iniusti de deo non potest esse expressiua veritatis. Sed visibile quia
non solum dicit dispositionem ad subiectum sed etiam ad videntem: licet non possit vere priuari a deo sicut
nec iustum vt solum habet ordinem ad subiectum: nec sic praedicatio inuisibilis de deo potest esse expressi-
ua veritatis: tamen vt habet ordinem ad videntem potest priuari a deo: & hoc per accidens secundum modum
iam expositum. Et sic est expressiua veritatis illa, deus est inuisibilis, magis quam illa, deus est visibi-
lis: sicut & negatiua deus non est visibilis, quam affirmatiua deus est visibilis. Ambae enim scilicet & negati
ua & priuatiua insinuant affirmatiuam qua dicitur quod deus est supuisibilis id est super visibilitatem qua ali-
quod est visibile a creatura: aut quae est non creatura: sed aliter & aliter. Quia primo modo insinuatur
illa affirmatiua per priuatiuam: & similiter per negatiuam inquantum sequitur ad priuatiuam: & hoc per priua-
tionem defectus visibilitatis in illo quod a creatura videtur: aut inquantum visibile est quod est visibile
ab illa. qui quidem defectus non est in deo: sed in creatura tantum, secundum expositum mododum. Secundo autem
modo insinuatur per puram negatiuam, & non per priuatiuam quae priuat quod est per se in subiecto: sicut est iu-
stitia in iusto: et ponit in subiecto per se defectum illi contrarium: sed solum per priuatiuam quae priuat quod
est per se in alio: sicut est defectus visibilitatis praedicatae de deo cum dicitur inuisibilis. Ex quo patet
quod aliqua priuatiua est expressiua, & aliqua non: & qualiter diuersimode est expressiua verita-
tis priuatiua & pure negatiua.