Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe78018

Sources:

Bb: Badius1520b

B285r

1
CIrca Quintum arguitur quod in diuinis non possit esse praedicatio priuatiua, Prim o
sic. Secundum Philosophum in iiii. Metaph. haec est differentia inter priuationem & negatio-
nem, quod priuatio determinat sibi subiectum in quo natus est esse habitus. vnde pri-
uatio est negatio non nisi in subiecto determinato scilicet in quo natus est esse habi
uatus qui priuatur. Negatio autem non determinat sibi subiectum. Propter quod de quo
libet affirmatio vel negatio: non autem de quolibet habitus vel priuatio. & ad
priuationem sequitur negatio: vt est iniustus, ergo non est iustus, & non econverso
non est iustus: ergo est iniustus. Sed in deo non potest cadere priuatio alicuius habitus existentis in eo
aut nati existere. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. sicut se habet affirmatio ad affirmatum: sic se habet priua a
tio ad priuari. Sed non est in diuinis praedicatio affirmatiua aliqua nisi affirmatiua in esse sit in
diuinis: quare cum priuatum in praedicationibus priuatiuis: puta cum dicitur deus infinitus aut immorta
lis: finitas aut mortalitas quae priuatur non est in deo: sed in creaturis. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod l
praedicatio quae non est nisi ad aliquid excludendum a subiecto, priuatiua est. talis est praedicatio de
diuinis vnitatis & terminorum numeralium, vt tactum est supra, quaestione vltima articuli praecedentis
in argumento secundo. ergo &c.

4 ⁋ lterum, non plus repugnat diuinis praedicatio priuatiua quam nomi a
natio priuatiua: quia nomen rei praedicabile est. sed deo non repugnat nominatio priuatiua: quia in
diuinis sunt nominia priuatiua, vt habitum est supra, quaestione vltima articuli praecedentis. ergo &c.

5 ⁋ Dico iuxta id quod tangitur in secundo argumento, quod sicut non dicitur proprie
praedicatio affirmatiua siue affirmatio aliqua esse in diuinis nisi illa quae est indicatiua de deo eius
quod est intra: Sic nec priuatiua praedicatio siue priuatio est, proprie in deo nisi sit eius quod est in-
tra ipsum. Quia igitur in deo nulla potest cadere priuatio alicuius quod est in eo: dico quod in deo
nulla omnino potest esse praedicatio priuatiua, vt videlicet praedicatum ab aliqua priuatione eius
quod est in deo, imponatur: & per hoc praedicatione priuatiua de deo praedicetur. Sed siquod praedicatum pri
uatiuum de deo praedicatur: oportet quod illa priuatio sit eius quod est extra: & necesse est quod illud quod pri-
uatur sit indignitatis circa creaturas: & hoc vel simpliciter & absolute, vt sunt finitum, corru
ptibile, mortale, & huiusmodi: aut respectu alicuius, vt visibile, comprehensibile: a visu scilicet & noti
tia creaturae: quae cum appositione priuatiuae particulae ad diuina tranfferuntur: & hoc non vt stetur
in remotione eius quod imperfectionis est in creaturis: sed vt per talem priuationem & remotionem in-
sinuetur verissimum positiuum, quod praedicatione talis priuationis insinuatur praedicari de subiecto, per
illam scilicet praedicationem de priuato praedicato insinuando affirmatiuam de praedicato verissime positiuo
Et hoc quemadmodum per negatiuas insinuantur affirmatiuae metaphorice, vt dictum est in secunda quae-
stione praecedente: licet multum diuersimode, vt patebit in quaestione sequente. Et hoc quia sic per priua
tiuas sicut & per negatiuas non quod deus est: sed solummodo quid non est significatur. Dicente loanne
Scoto super cap. ii. Caelest. Hierar. Dum inuisibilis & infinita & incomprehensibilis cogitatur: non quod ipsa
est significat: Non enim inuisibilitas & infinitas & incomprehensibilitas essentia ipsa est: sed quod non
est ostendit scilicet significando quid re vera non ignoramus, sed scimus. Et sic diuinam infinitatem
inuisibilitatem, incomprehensibilitatem quo ad id quod nomen significat scimus quidem & non ignora-
mus: sed quid quod insinuat quo ad positiuum quod est ipsa diuina substantia, penitus ignoramus:
quia non est secundum aliquid eorum quae sunt in creaturis: & ideo ex illis non potest plene sciri nec
exprimi per affirmationes & positiones: quae non nisi in ratione generalis attributi significant
& hoc quo ad aliquid eius: non quo ad totum, vt dictum est supra in quaestione secunda huius arti
culi, ab Hugone. Et quia quid sic insinuat priuatio, nobis ignotum est: Vt enim dicit Dionysius,
lgnoramus autem superessentialem, & inuisibilem, & ineffabilem infinalitatem: Scimus ergo diuinam
infinalitatem, & eandem ignoramus. Scimus scilicet quo ad id quod non est quod significat. Ignoramus au
tem quo ad id quod est quod insinuat. Et quia non est proprie praedicatio priuatiua in aliqua natu
ra nisi praedicando priuetur quod inest vel natum sit inesse subiecto: concedendum igitur quod in diuinis
non est proprie praedicatio priuatiua: vt ostendunt duo prima obiecta. Est tamen in illis quoquo modo
vt ostendunt duo obiecta in contrarium.

6 ⁋ Quod ergo primo arguitur, quod in deo non potest esse priuatio: quia nec negatio
alicuius habitus qui est in ipso: Dico quod verum est secundum tacta: quod non est ista priuatio eius quod est p Bb285v
in deo, vel natum est esse in eo: sed solummodo eius quod est defectus in alio. Per cuius priuationem
a contrario infinuatur positio supeminens: vt in sequenti quaestione declarabitur. Qualem positionem nec
significare posset nec insinuare circa subiectum in quo est positiuum: quia illa priuatio circa illud
subiectum aut est pura priuatio, & nullo modo contrarium: quia habitum contrarium non ponit: vt est
caecitas in oculo, aut priuatio contraria: quia priuando vnum habitum, contrarium ponit: non contrarium
simpliciter: sicut album est contrarium nigro: sed defectiuum: sicut iniustum est contrarium iusto. Et de ta
libus priuationibus loquitur philosophus quando dicit quod priuatio est negatio in subiecto determinato:
quare nulla potest esse in deo: quare nec nomen significans eam: nec praedicatio eam de subiecto enuncians
Est tamen in eo & significando & praedicando priuatio communiter dicta. scilicet priuans quod est diminutum po-
sitiuum in alio, vt dictum est. & per hoc illa priuatio in deo quodammodo est priuatio priuationis: &
sic non est simpliciter priuatio.

7 ⁋ Ad secundum quod aliquid priuatum priuatione non potest esse in diuinis:
quare nec praedicatio positiua potest esse in diuinis: Dico quod verum est loquendo de priuatione dicta pro
prie, sicut tactum est. Vnde quod dicitur in diuinis esse nomen priuatiuum aut praedicatio priuatiua: hoc
non est nisi quia nomen priuatiuum aut praedicatum priuatiuum diuinis applicatur ad insinuandum eminens
positiuum, a quo deficit positiuum in creaturis quod nomine praedicati a deo priuatur: non ad significan
dum quod quid est aliquid existens in eo: sicut significant de creaturis priuationes: quae idcirco proprie
dicuntur esse in creaturis. Loquendo tamen de priuatione communiter dicta: illa bene est in diuinis, vt
dictum est.

8 ⁋ Ad primum in oppositum quod vnum & numeralia nominia praedicantur in diuinis non nisi ad ali
quid remouendum: ergo praedicationes in quibus praedicantur sunt praedicationes priuatiuae: Dico quod in
nomine aliquid significante est duo considerare. scilicet ipsum significatum quo ad actum significandi ipsum
per nomen: & quo ad vsum eius. Primo modo considerando vnum & nomina numeralia: dico quod
sicut quod significant, positiue significant circa deum: & nequaquam priuatiue: sic praedicantur
in diuinis praedicatione positiua: & ad significandum quod est vere in deo. Vnum enim in deo si-
gnificat ens siue esse dei sub ratione simplicis. Et quia simplex non capimus nec intelligimus
nisi sub ratione priuationis diuisionis plurium quae sunt in esse multitudinis siue multi: ideo
dicimus quod vnum imponitur a ratione priuationis scilicet diuisionis: & definientes vnum dicimus quod est ens
indiuisum: quae quidem priuatio non est nisi verae priuationis. Diuisio enim est vera priuatio sim
plicitatis: quam infinuamus cum dicimus quod vnum est ens indiuisum: & quam vnum realiter significat
praecipue in deo: quia est summe vnus: in eo quod est summe simplex per carentiam omnis compositio-
nis, quae non est nisi plurium. Numerus autem vt cadit in diuinis non significat nisi talis vnius re
plicationem per defectum formae vnitatis alicuius a qua procedit numerus per illius diuisionem-
inde est quod de vna vnitate fiunt plures, vt contingit in numero qui est accidens & quantitas:
sed per solam replicationem vnius vnitatis simplicis & indiuisibilis diuinae essentiae in pluribus
relatis proprietatibus & rationibus attributalibus. Vnde est alius numerus in diuinis ab illo quod
est quantitas molis in continuis: & ab illo qui est quantitas virtutis in formis substantialibus ab
solutis. Secundo autem modo considerando vnum & nomina numeralia: Dico quod licet non significant nisi
positione eius quod vere est positiue in deo: & illud non nisi praedicatione positiua praedicatur: vtimur
tamen eis ad remouendum in praedicando. Licet enim significatio termini non sit nisi ad vnum in signi
ficando scilicet ad indicandum alteri rem quam significat: vsus tamen termini in praedicando est ad duo. Quo
rum vnum est indicare subiecto inesse rem quam significat praedicatum. Alterum ad discretionem aliquam
circa ipsum subiectum faciendam: & hoc in remouendo suum oppositum a subiecto. Et est duplex op-
positum: quia vnum opponitur multo quod ponit plurium compositionem inter se: & opponitur multis
siue multitudini quae ponit plurium diuisionem abinuicem: quia ambobus scilicet multo & multis
opponitur simplicitas: quam in suo significato circa ens includit vnitas. Et primo modo discrete
dicitur deus vnus: quia non est multus per aliquam cempositionem ex pluribus in sua essentia: & etiam
quia non sunt dii multi per deitatis in plures deos diuisionem: sicut posuerunt Semiarriani. Et
econuerso in deo est vsus termini numeralis ad excludendum suum contrarium. Pluralitati enim
quam significat opponitur solitudo. Et ideo ad illam excludendam a subiecto est vsus eius in praedicando
cum dicitur quod tres sunt personae: ad excludendum. scilicet quod non sit vnica tantum & solitaria. Et conside
rantur illa duo scilicet significatio & vsus circa illud nomen vnus quodammodo sicut & circa hoc pro
nomen ego: quod respondetur ad significandum rem quam demonstrat: cum quaesito quis currit,
respondetur, ego. Exprimitur autem ad discretionem faciendam circa id quid demonstrat: remouen
do scilicet actum vel modum actus ab aliis a demonstrato: dicendo ego curro: insinuando quod nullus
alius currit: vel nullus alius ita bene. Non enim esset necessitas exprimendi tale pronomen cum
verbo primae personae: nisi esset necessitas faciendi talem discretionem. Secundum quem modum potius Bb286r
tacendum esset quam exprimendum multa quae dicimus & praedicamus de deo: nisi necessitatis coge
ret: vt supra, quaestione prima articuli praecedentis in fine quaestionis. Secundum quem etiam modum multa ex
primunt in praedicationibus circa deum non ad significandum aliquid: sed solummodo ad vsum exclu-
dendi aliquid quod haeretici inconvenienter aestimabant de deo. Sic enim ad excludendum deorum plu
ralitatem dictum est, vnus deus: & ad excludendum diuinae personae solitudinem: dictum est, personae plu-
res: vt secundum hoc sit vsus horum terminorum priuatiuus siue exclusiuus: non autem significatio eorum.
Quod multi non discernentes, vsum credentes fuisse significationem: dixerunt & male vnitatem & ter-
minos numerales in diuinis nihil significare positiue: sed tantum priuatiue. Secundum quod idem dixerunt
de aequalitate in diuinis: cuius vsus est ad excludendum a diuinis personis maius siue magis &
minus: licet hoc non sit significatio illius, vt supra declarauimus, loquendo de relationibus con-
munibus. Et ideo dico quod dicta Ambrosii assumpta in argumento explicant vsum vnitatis &
numeralium terminorum: non autem significationem. Vnde Magister Sententiarum litrcid est dist. xxiiii. postquam quae-
siuit in cap.o i. cum in trinitate non sit diuersitas vel singularitas: nec multiplicitas, nec solitudo,
quid significetur istis nominibus: vnus vna: duo vel duae: consequenter respondet in cap. ii. dicens. Si
diligenter praemissis auctoritatum verbis intendamus: vt dictorum intelligentiam capiamus. quibus scilicet
ostenditur quod sancti necessitate coacti multa dixerunt de diuinis: alias celanda. vt. xxiii. dist. ca.
Qua necessitate. & cap lam sufficienter. magis videtur horum verborum vsus introductus ratione re
mouendi atque excludendi a simplicitate deitatis quae ibi non sunt, quam ponendi aliqua. Et verum di-
xit: Tamen multi male eum intelligentes imponunt ei ibi vnum errorem, quod videlicet intendat po-
nere quod dicta nomina nihil in diuinis positiue significent: cum tamen hoc non dicat: sed solummodo quod
vsus illorum a sanctis contra haereticos est remouendi & excludendi gratia: non autem ponendi ali-
uid. Et hunc vsum probat per dicta Ambrosii in argumento dicto & aliorum in sequentibus capitulis
Vnde male secuti sunt talem regulam Magistri non attendentes verbis auctoritatum sanctorum & di-
cti sui, vt ex eis caperent dictorum intelligentiam.

9 ⁋ Ad vltimum quod deo non repugnat nominatio priuati-
ua: quare nec praedicatio: Dico quod verum est vtrobique loquendo de priuatione secundum quid: quae aut
est priuatio priuationis, qualis priuatio significatur hoc nomine vnus secundum praedicta: aut est priuatio
eius quod est positiuum alicuius in alio habens rationem diminuti & defectiui & per hoc priuatiui,
ratione cuius priuatio eius recipitur in deo: qualis significatur his nominibus, immortalis, inuisibilis,
infinitus. secundum praedicta. Et sic priuatio in deo siue nominationis, siue praedicationis per haec nominia
non est nisi priuatio priuationis: per quam intenditur & circumloquitur verissima positio excedens con-
ceptus intellectus creati. Loquendo autem vtrobique de priuatione vera & simpliciter, quae circa subie
ctum non priuat nisi id quod est vere positiuum in ipso, non est verum. Immo omnis talis priuatio siue in
nomine siue in praedicatione repugnat deo, vt dictum est iam in hac quaestione de praedicatione priuatoria: &
dictum est supra quaestione vltima articuli praecedentis de nominatione priuatoria, quae est causa praedicatio
nis priuatoriae: vt vna & eadem difficultas sit in vtraque quaestione.