Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe77926

Sources:

Bb: Badius1520b

B284v

1
CIrca quartum arguitur quod in diuinis verius & magis proprie praedicantur abstracta quam
concreta, Primo sic. Quae vere & magis significant diuina, verius & magis proprie
praedicantur in diuinis. Abstracta verius & magis proprie significant diuina quam concre-
ta: quia magis congruunt deo, vt supra quaestio. vii. arti. praecedentis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
llla verius & magis proprie praedicantur in diuinis, quorum praedicatio est magis propria
diuinis, & minus communis cum creaturis: quia magis proprium magis proprie praedicatur de
subiecto, sicut magis commune magis coniter praedicatur de illo. sed abstracta prae-
dicatio magis propria est diuinis, & minus communis illis cum creaturis: quia in praedicationibus con-
cretorum conmunicant dicendo deus est bonus, homo est bonus, non autem in praedicatione abstractorum-
Non enim dicitur homo est bonitas, sicut dicitur deus est bonitas: ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod illa
praedicatio est magis propria quae est ratione formae quam quae est ratione materiae. praedicatio concre-
torum est ratione formae & modi praedicandi: quia vera est in omni materia, diuina. scilicet & creata. praedi-
catio abstractorum non est nisi ratione materiae, eo quod non est nisi in diuinis: vt dictum est: ergo &c.

4 ⁋ Dico quod de secundo modo principali praedicandi proprie aut improprie, qui in duos
subdiuiditur (vt visum est in praecedenti quaestione) nihil ad propositam quaestionem quo ad secundum mo-
dum subdiuisionis illis scilicet de proprie aut improprie praedicari ex parte rei significatae in comparatione ad
subiectum: quia aeque perfecte explicant rem significatam de subiecto concretum & abstractum. Sed si in hoc
inter concretum & abstractum aliqua contingat differentia, hoc non est nisi penes differentiam affirmationis
& negationis, & hoc non tantum in significando sed etiam in insinuando. Tunc enim quod praedicatur in negatiua, magis
proprie praedicatur quam quod praedicatur in affirmatiua, siue fuerit abstractiua praedicatio in affirmatiua, & concre-
tiua in negatiua, siue econverso. Sed ad istam quaestionem solum pertinet de modo primo principali, & de primo
modo subdiuisionis secundi membri principalis. Quia comparando rem significatam ad vocem significantem
eam simpliciter, non magis proprie significatur per abstractum quam per concretum: sed aeque improprie. Con-
parando autem rem significatam ad vocem significantem illam in materia diuina: sic solummodo magis proprie
significatur & praedicatur in abstracto quam in concreto: quia abstracta magis proprie significant diuina
& congruunt illis quam concreta, vt procedit prima ratio. Quia tamen modus concretionis magis
congruit cum ratione praedicati quam modus abstractionis, eo quod praedicatum habet rationem qua
si informantis subiectum: vt dictum est in primo modo principali dicto in quaestione praecedenti,
quo ad hoc magis proprie praedicatur concretum quam abstractum in omni materia. Et quia modus Bb285r
iste principalis est praedicationis: & omnem materiam circuit: & sic ratione formae convenit praedicato
& non ratione materiae: & talis modus est absolute principalis: idcirco dico quod remota omni di-
stinctione verius & magis proprie praedicantur in diuinis concreta quam abstracta. Si tamen abstracta aliquo
modo possunt dici proprie praedicari. Et secundum hoc processit Tertium argumentum in oppositum.