Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe77595

Sources:

Bb: Badius1520b

B283v

1 Bb283v
CIrca tertium arguitur quod nihil potest proprie praedicari in diuinis, Primo sic.
Quod non significat aliquid proprie, non potest de aliquo proprie praedicari: quia
dicatum non praedicat de subiecto nisi id quod significat. sed in diuinis nullum
st praedicabile quod aliquid proprie significat: quia in deo nihil est praedicabile nisi
ranslatum a creaturis translatione rei & nominis: vt in illis quae principali-
ter exprimunt quae sunt dignitatis simpliciter: vt in talibus nominibus bonus,
& sapiens: vel translatione rei tantum: vt in hoc nomine deus: vt habitum est su-
pra quaestione. ix. articuli praecedentis in corpore solutionis in fine, ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augus.
dicit contra Adiman. indigna esse diuinae maiestati, quae homines cum aliqua dignitate putant
dicere: vt habitum est supra quaestione. viii. articuli praecedentis in quarto argumento. sed si ista non
sunt digna diuinae maiestati, multo fortius ergo nec aliqua alia. sed quae non sunt digna diuinae
maiestati, in diuinis proprie praedicari non possunt: ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod illa quae se ha-
bent sicut forma ad subiectum, proprie praedicari possunt de illo. In diuinis plura sunt quae ha-
bent aliquid existens in deo se habens ad aliud sicut forma ad subiectum: vt bonitas & sapientia
quae sunt sicut qualitas, magnitudo, & aeternitas, quae sunt sicut quantitates respectu diuinae es
sentiae & personarum: in quibus sicut formae etiam sunt paternitas & filiatio, quae sunt relationes: ergo &c.

4 ⁋ Dico quod quaestio de proprie vel improprie praedicari non habet locum in diui-
nis nec in aliis de praedicationibus quae fiunt per identitatem, in quibus idem praedicatur de se
ipso: vt deus est deus, deitas est deitas: quia talis praedicatio non potest esse nisi propria: sed solum
in illis in quibus praedicatur distinctum de distincto: vt attributum de attributo: vel de natura,
vel de persona, vel econuerso quodcumque illorum de alio: quam per informationem. In qua praedicatione
dico quod proprie aut improprie praedicari prouenit ex parte illius quod praedicatur. & hoc dupliciter-
Vno modo ex parte nominis significantis. Alio modo ex parte ipsius rei significatae. Primo mo-
do prouenit ex modo significandi nominis: quia vbi est informatio aliqua vel propositio improprie,
subiectum eo quod se habet in ratione materiae debet significare per modum subsistentis, & prae-
dicatum eo quod se habet in ratione formae debet significare per modum informantis, vel formali-
ter ad modum quo partes definitionis sunt formae & definiti: vt animal & rationale hominis,
vel ad modum quo accidens est forma subiecti: vt albedo hominis. Idcirco dico quod ad hoc quod ali
quid in diuinis proprie praedicetur de alio vt distinctum de distincto, siue secundum rem, siue
secundum rationem, debet significari per modum formae existentis in supposito aut in subiecto
& econverso: sed quod proprie debet subiici, debet significari per modum subsistentis. Et hoc modo
proprietatis nihil potest proprie praedicari neque in diuinis: neque in aliis, nisi modo concreto: licet
subiectum vtroque modo bene subiiciatur: vt dicitur, deus est bonus, vel deitas est bona. Abstra-
cta autem omnia praedicantur improprie, siue de abstracto, siue de concreto, dicendo deus vel dei-
tas est bonitas, & secundum hoc illud, trinitas, compositum ex duplici nomine, vno concreto,
alio abstracto, partim proprie, partim improprie praedicatur. Secundo modo, scilicet ex parte
rei significatae proprie aut improprie praedicari prouenit duobus modis secundum duplicem
comparationem rei significatae in praedicato: quia comparatur ad vocem siue ad nomen si-
gnificans ipsam, & comparatur ad subiectum de quo in nomine enunciatur. Primo modo pro-
uenit proprie praedicari in propositione ex hoc quod nomen significat rem proprie, & econtra improprie-
tas ex hoc quod nomen significat rem translatiue, & hoc siue translatione rei & nominis simul: vt
vniuersaliter contingit quando eodem nomine significatur quod est in diuinis, & quod est in creatu
ris, siue translatione solius rei: vt contingit in hoc nomine deus: cuius significatum est summa
illorum de deo per supereminentiam quae de creaturis significant aliquid dignitatis simplici-
ter: cui nomen deus primo & principaliter est impositum, non translatum: quia nonn erat prius
alicui in creaturis impositum: sicut erant nomina quae in creaturis significant aliquid dignita-
tis vel pertinens ad dignitatem simpliciter scilicet particulariter: vt haec nomina, sapientia, bo-
nitas, aut translata ad diuina significant non esse sed simile supereminenter. Cum dicitur deus
est bonus, non est quod dicitur rationis aut generis proprietate: sed tantummodo rationis propor
tione seu proportionali transumptione, scilicet rei supereminentis in deo: quae simpliciter est in
creatura, & hoc transumptione rei. cui sic transumpto, si nihil aliud imponeretur quam impositum
sit in creaturis, esset transumptio solius rei absque transumptione nominis, sicut contingit in hoc
nonmine deus. Et propter talem transumptionem rei dicit Boethius quod cuncta quae praedicari
possunt cum quis ea in diuinam vertit praedicationem, cuncta mutantur, & sunt talia qualia fore Bb284r
permiserunt subiecta. Puta si subiectum sit deus, significant aliquid supereminens translatum per
intellectum. Si vero subiectum sit creatura, significant aliquid simpliciter, prout expositum est
supra quaestione. ii. articuli praecedentis. Quia igitur quicquid significatum est per nomen quodcunque
ab homine viatore aut intellectum de diuinis, sic translatiue de deo significamus & cognoscimus
secundum Dionysium enim de deo nihil nisi in participibus cognoscimus: dico quod isto modo primo se-
cundi modi principalis proprietatis, nihil omnino proprie praedicari potest in diuinis, neque negatiue
sicut neque affirmatiue. Secundo modo huius secundi modi principalis scilicet ex parte rei significatae in
praedicato vt ipsa comparatur ad subiectum, proprie & improprie praedicari prouenit ex eo quod praedicatum rem
explicat quam significat nomen tanta perfectione & tanta integritate quanta est in deo quantum ad se-
ipsum: vel minore. Si enim nomen quod praedicatur explicat rem significatam in tanta perfectione & integritate
quanta est in deo secundum se: tunc praedicatur proprie. Sin autem, tunc dicitur praedicari improprie. Sed ex-
plicare nomine quod est in diuinis, contingit dupliciter, vel significando, vel infinuando, sicut in praecede-
ti quaestione expositum est. Quia igitur nullum nomen in creatura est quod de deo in tanta perfectio
ne & integritate aliquid quod est in ipso exprimit significando, in quanta est in eo: quia non explicat rem
significando per nomen nisi prout intellectus creatus eam intelligit: & adhuc minus, vt in penulti
ma quaestione articuli praecedentis expositum est: Idcirco dico quod vt prius adhuc nihil omnino pro-
prie praedicari potest in diuinis significando, neque in affirmatiua neque in negatiua propositione: quia
termini idem significant in propositione negatiua quod in affirmatiua. Potest tamen aliquid proprie prae-
dicari in diuinis insinuando affirmationem non veram: sed metaphoricam, & hoc multo melius per
propositiones negatiuas quam per affirmatiuas. Eo quod tales propositiones negatiuae nihil explicant
significando de deo, nec ab ipso remouendo quod clare absurdum est ei non inesse: vt quando remouent
a deo illa quae ex se sunt aliquid dignitatis simpliciter: vt cum dicitur: deus non est sapiens, deus
non est bonus, aut remouendo ab ipso, quod clare absurdum est ei inesse secundum aliquem modum: vt quan-
do remouent ab eo illa quae ex se sunt aliquid indignitatis simpliciter: vt cum dicitur Deus non est
mortalis, deus non est finitus: vel aliquid quod est indignitatis secundum aliquem ordinem: vt cum dicitur:
deus non est visibilis, deus non est comprehensibilis. Licet enim esse visibile & comprehensibile sit digni
tatis simpliciter in se & absolute: aliter enim esse visibile aut comprehensibile nullo modo attribue-
retur deo: esse tamen visibile vel comprehensibile a creatura, non est dignitatis simpliciter. & hoc
modo vere remouetur & clare a deo. Propositiones vero affirmatiuae nihil explicant significando
de deo nisi tribuendo ei quod clarum est ei in esse: vt quando tribuunt deo illa quae sunt alicuius di
gnitatis simpliciter, quales affirmatiuae sunt illae quibus Dionysius praefert negatiuas sibi contra
tias, & non aliae. Propter quod audiendo dictas propositiones negatiuas bene percipit intellectus quod
nullus sanae mentis proferret illas intendendo significare id quod propositiones praetendunt. Percipit
etiam audiendo affirmatiuas quod quilibet sanae mentis intendit significare id quod propositiones praeten
dunt. Et idcirco auditis propositionibus negatiuis, cogitur audiens sanae mentis ad alium intellectum
se diuertere: & aduertere quod aliud proferens intendit quam verba praetendant: & quod affirmatiue & per
antiphrasim loquatur, proferendo scilicet oppositum eius quod intendit. & hoc quemadmodum sacra scriptura cum
literaliter praetendit sensum absurdum: cogit quaerere sensum spiritualem. Nequaquam autem sic cogitur
ad alium intellectum se diuertere aut aduertere auditis propositionibus affirmatiuis, quod scilicet proferens
aliud intendat quam verba praetendunt: sed potius suadetur stare in sensu verborum. & hoc quemadmo-
dum sacra scriptura cum literaliter praetendit sensum verum, non cogit alium quaerere: sed suadet
illum seruare & tenere. Et propterea negatiuae aptiores sunt ad insinuandum oppositum eius quod
verba praetendunt, quam affirmatiuae. Et quia sic per negatiuas insinuatur tanta perfectio in deo quam
ta in ipso est: non sic autem per affirmatiuas: sed solummodo significatur persectio quae in ipso est
sed non tanta: idcirco secundum quod expositum est in quaestione praecedente, negatiuae tales sunt
propriae, & affirmatiuae impropriae. Sunt etiam negatiuae verae simpliciter: quia perfecte infinuant
id quod in re est, & sicut est in re. & per hoc sunt compactae in infinuando, & similia similibus iun
gunt: licet in significando non solum non sunt compactae sed dissutae: & ideo falsae. Affirmatiuae vero
licet sint verae: quia non significant de deo nisi quod ipse est, non tamen sunt simpliciter verae: quia
non significant de eo totum quod ipse est, hoc est sub ratione tantae perfectionis quanta in se est: vt
iam dictum est in praecedente quaestione secundum Hugonem. Et per hoc affirmatiuae sunt incompactae
& mentientes, & hoc (quia vt dicit Hugo ibidem loquens de deitate) nulla rerum creata-
rum species ita in eius similitudinem approximat: vt id quid vere in ipsa est, expresse, & sic pro-
prietatem ostendat. Et loannes Saracenus. Nobis in hac vita positis nequaquam se diuinitas sicut
est insinuar: sed parum de se aliquid sensibus nostris aperit, ldeoque etiam dicit Dionysius, Bb284v
& lgnoramus superessentialem & inuisibilem infinabilitatem. Et sunt dicto modo negatiuae aptio-
res ad explicandum diuina quam affirmatiuae: quemadmodum dissimiles & viles species aptiores
sunt quam similes & dignae. Propter idem Dionysius ex vno concludit alterum dicens. Si igitur nega
tiones in diuinis verae sunt: affirmationes vero incompactae: obscuritati arcanorum magis apta
est per dissimiles formationes manifestatio. Quod exponens loannes Scotus dicit. Si vera est nega
tio in diuinis rebus, non autem vera sed metaphorica affirmatio: Vere enim dicitur deus inuisibilis,
non autem visibilis vere & proprie dicitur: similiter infinitus & incomprehensibilis vere de eo praedi-
catur: finitus vero & comprehensibilis non proprie: quid mirum si naturalibus simplicibusque formis lon
ge dissimiles mixtaeque confusae deformesque plus ad diuina & ineffabilia valeant significanda, dum
in sanctis visionibus sanctorum prophetarum lego humanam effigiem &c. vt supra quaestione praecedenti pro-
xima in fine. & sequitur. Sicut itaque negatio affirmationi praeponitur in significationibus, ita inconve-
nientes & deformes species formosis conuenientibusque praeponuntur.

5 ⁋ Quod ergo arguitur primo, quod nihil significat proprie non potest de aliquo proprie pre-
dicari: Dico quod verum est comparando rem praedicatam ad nomen ipsam significans: aut ad ipsum subiectum
significando aliquid de ipso affirmatiue. Bene tamen potest proprie praedicari aspiciendo ad modum signifi-
candi nominis, & similiter comparando rem praedicatam ad ipsum subiectum, infinuando aliquid de ipso
negatiue: sicunt patet ex iam expositis.

6 ⁋ Ad secundum, quod illa sunt indigna deo quae homines cum aliqua
dignitate putant dicere: Dico quod verum est significando aliquid de ipso affirmatiue: quia nihil signi
ficant nisi diminute. Quod autem ex illo concluditur: ergo nec alia sunt digna deo: & ideo nec proprie di
cuntur de ipso: Dico quod verum est quando accipiuntur affirmatiue aliquid significando de deo. quando tamen accipiuntur
negatiue aliquid insinuando de ipso: magis sunt digna deo propter affirmatiuam metaphoricam
insinuatam per oppositum, in qua id quod est dignum deo insinuatur remoto omni modo quo ex crea-
turis cognoscitur, aut etiam potest cognosci a creaturis: vt dictum est.

7 ⁋ Ad tertium, quid est in contra-
rium: quid se habet sicut forma ad subiectum proprie praedicatur de illo: Dico quod verum est in primo mo-
do accipiendi proprie, & hoc propter praedicari improprie aliis modis: vt patet ex dictis.