Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe7750

Sources:

Bb: Badius1520b

B28v

1
CIrca primum arguitur: quod praeter istos actus (scili-
cet intelligere & velle ) sit alius: Primo sic. secundum
Philosophum actus distinguuntur per obiecta. vt non
lifferunt intelligere & velle in deo nisi quia differunt
ex parte obiecti in diuina essentia verum & bonum.
sed non solum in ipsa considerantur vt differentia ve
rum & bonum: sed etiam alia multa: quae sunt ens, vnum, pulchrum, & plurima huiusmodi. ergo si di-
uersi actus sunt in deo quia differunt in ipso bonum & verum ad quae terminantur: similiter erunt in
pso alii actus differentes ab istis, qui terminantur ad eos, vnum, pulchrum, & caetera huiusmodi.

2 ⁋ Secundo
a sic. forma quanto est abstractior & perfectior, tanto est plurium actionum principium. Vnde pri-
mae formae materiales vt elementorum, non habent actum nisi proprium elementorum: vt forma
aquae non nisi quae conpetat aquae. Eorma vero mixti habet actionem aliquam quae competit ratione ele Bb29r
menti quae virtute daominatur in ipso: & aliam ex natura propria: vt quod magnes attrahit ferrum: & su-
er haec, forma vegetabilis cum actionibus quas habet ex natura elementi & mixti simpliciter, habet
proprias operationes: quae sunt nutrire, augmentare, & generare: & praeter istas forma sensitiua habet
actus qui sunt sentire, & tanto plures in animalibus perfectis, quanto in eis perfectior est anima sen
sitiua: & praeter istas habet forma intellectiua proprias operationes intellectuales. Cum ergo forma
deitatis sit abstractissima & perfectissima, ipsa plurimas operationes habet, & sic non solum erit con-
tenta duabus.

3 ⁋ In contrarium est: quod nihil est actus alicuius nisi quia aut est ab eo in aliquid, aut
quia est ab aliquo in ipsum. Primo modo est actus alicuius vt actiui: Secundo modo vt passiui. plures
enim modi non sunt ponibiles. Sed omnis actus essentialis manens intra in deo, vt ab ipso, est velle:
& actus voluntatis vt in ipso, est intelligere & actus intellectus vt patet. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum: quod in deo non sunt nec possunt esse plures actus essentiales manen
tes intra, quam velle & intelligere: & propter idem nec plures potentiae quam voluntas & intellectus. Ad cu-
ius euidentiam sciendum: quod cum secundum Philosophum & veritatem, distinctio potentiarum est pe
nes actus, & actuum penes obiecta: & ita tam potentiarum quam actuum distinctio & differentia est pe-
nes distinctionem & differentiam obiectorum: non tamen quaelibet differentia obiectorum est ra-
tio distinctionis seu differentiae actuum aut potentiarum: sed solum illa quae est obiectorum secun-
dum rationem illam qua obiecta sunt: hoc est secundum rationem illam qua per se respiciunt ali-
quid vt id cui sunt obiecta. Non enim dicitur obiectum ab eo quod est id quod est: sed a respectu quem
habet ad aliud in eo quod est. Vnde quaecumque rationes sunt in aliquo secundum quas ipsum non respi
cit per se aliud: & si respiciat, hoc est solum per accidens: quia ei accidit ratio qua respicit aliud aut
econuerso: secundum illas non est accipienda distinctio siue differentia potentiarum aut actuum
Verbi gratia: in nutrimento quod est obiectum vegetatiuae, in omnibus suis actionibus est ratio qua est quid
& ratio qua est quantum, & ratio qua est dulce aut album & huiusmodi. Quia quid & quantum
sunt propriae rationes secundum quas nutrimentum vt obiectum respicit animam vegetatiuam
in nutrito: non autem dulce aut album nisi per accidens: quia accidit ei quod est quid & quan-
tum. Ideo penes quid & quantum differentia in nutrimento & distincta distinguuntur & diffe-
runt actiones nutriendi & augendi: similiter vis nutritiua & augmentatiua, & non penes dulce aut
album. Similiter respectu animae sensitiuae sensibile secundum rationem sensibilis est per se obiectum ei: non au
tem ratione qua est quid aut quantum aut aliquid huiusmodi. Et ideo penes diuersas rationes sen
sibilium diuersimode respicientia animam sensitiuam, diuersae sunt actiones sentiendi: & diuersae
vires siue potentia sensitiuae, vt determinat Philosophus secundo de anima: quod non sunt sensus prae
ter. v, quia non sunt plura particularia & propria sensibilia. Vnde si diuersa specie in esse rei & na
turae conueniunt in vna communi ratione sentiendi specifica, vt contingit in omnibus speciebus
colorum quae mouent sensum secundum rationem claritatis & lucis, habent vnicum sensum specie
sibi respondentem, vt visum. Similiter diuersi gradus in eodem sensibili numero, vt magis album
& minus album: quia accidentaliter & non secundum formalem rationem sentiendi differunt: vni re
pondent sensui. Similiter quaecunque alia sunt quae accidunt rationibus sentiendi vel quibuscunque ipsa
accidunt: quae tamen ex se proprias rationes sentiendi non important: & per hoc non habent respe-
ctum aliquem per se ad aliud sub ratione sensibilis: secundum illa non distinguuntur aliqui actus
aut potentiae sentiendi. Et sicut est de rationibus sentiendi respicientibus apprehensiuam, sic est de
illis quae respiciunt affectiuam: quod penes illas diuersas rationes, distinguuntur diuersae species in af
fectiua sicut per alias in apprehensiua. lta quod sicut penes rationes diuersas sentiendi in percipien-
do & in afficiendo distinguuntur diuersa genera potentiarum in anima sensitiua, scilicet genus po
tentiae apprehensiuae a genere potentiae affectiuae: sic penes diuersas rationes sentiendi apprehensi-
ue, distinguuntur diuersae potentiae apprehensiuae sub eodem genere: & similiter penes diuersas ra
tiones sentiendi affectiue distinguuntur diuersae potentiae affectiuae sub eodem genere. Sicut autem
est aliquid ebiectum animae vegetatiuae aut sensitiuae: quia habet habitudinem ad ipsam secundum
rationem obiecti: & secundum eius distinctionem penes huiusmodi rationes, distinguuntur inter
se obiecta, & per obiecta actus & potentiae: Similiter ergo ex parte naturae intellectualis cum sit aliquid ei per se obie
ctum, aliter enim nullus actus neque ratio alicuius potentiae ei ascriberetur: necesse est quod obiectum ei inquan
tum est obiectum, per se habeat aliquam habitudinem ad illam: & penes distinctionem illius rationis
obiectae secundum genus aut speciem erit distinctio actuum naturae intellectualis & potentiarum
in ipsa. Res autem aliqua inuenitur obiecta naturae intellectuali in duplici habitudine tantum, vt
habitum est supra. Vno modo secundum habitudinem qua nata est esse in ea, & se facere in ipsam Bb29v
sub ratione esse spiritualis. Alio modo secundum habitudinem qua nata est in se subsistere, & allicien
do eam sibi attrahere & in se quietare. Secundum hoc ergo dupliciter habet res esse obiectum per se
naturae intellectualis: & tantum dupliciter, quod non est alia habitudo rei ad ipsam. Et propter idem so
lum est duplex actus naturae intellectualis erga res, & non nisi duplex modus potentiae, duplici ha
bitudini dei & rationi obiecti, & duplici actui respondens. Secundum primam autem habitudi-
nem comparatur res ad naturam intellectualem vt apprehensibile quoddam: secundum secundam vt
affectatiuum quoddam. Et secundum hoc duplex est modus potentiarum naturae intellectualis tam
tum, scilicet modus potentiae apprehensiuae, quae vocatur intellectus aut ratio: & modus potentiae as
fectatiuae, quae vocatur voluntas. Et ita oportet ponere quod in deo differant vt diuersae potentiae volun-
tas & intellectus, & quod non sit in ipso potentia tertia quae nec sit ratio siue intellectus, aut voluntas. Et
similiter oportet sentire de actibus eorum qui sunt velle & intelligere, quod inter se differant, & quod non
sit ponere aliquem alium actum in deo differentem ab istis. Et secundum hoc concedenda est ratio ad
istam partem adducta.

5 ⁋ Ad primum in oppositum quod in diuina essentia non solum differunt ratione bo
num & verum, sed plurima alia: dicendum quod verum est, sed non omnia differunt inter se secundum
proprias rationes obiecti: immo omnia alia a bono & vero, etsi differunt inter se ratione, hoc non
est ratione obiecti, qua scilicet diuersimode respiciunt naturam intellectualem in deo secundum
modum praedictum, sed ratione subiecti, qua scilicet natura intellectualis in deo quasi mota a ratione
obiecti, sub ratione obiecti considerat ipsam rem secundum illas diuersas rationes: quae potius sunt
rationes distinctae in re ex consideratione animae circa eam, quam rationes secundum quas debet distin
gui aliquid in ipsa eius natura. Sic enim differunt in deo rationes entis & vnius, & siqua sunt huius
modi. Nunc autem (vt dictum est) non quaelibet diuersitas rationum est secundum quam sumitur diuersitas
actuum aut potentiarum, sed illa quae est per se obiecti secundum quod est obiectum. & illae non sunt nisi duae,
scilicet veri & boni, vt dictum est: penes quas distinguuntur intelligere & velle. Et ideo secundum
rationes alias quotquot sint non distinguuntur aliqui actus, vt dicium est.

6 ⁋ Ad secundum: quod for-
ma deitatis perfectissima est, ergo plurium actionum principium: Dicendum quod verum est. quod ta
men cum hoc quod est principium actionum plurium, tanto est principium eorum modo simpliciori &
paucioribus intermediis, & minori determinatione. Vnde non cognitiua non agunt neque mouen
tur in aliquid per appetitum nisi in id ad quod natura determinantur: & habent paucas actiones & mo-
tus, quia non ordinantur ad magnum gradum perfectionis, & sunt remotissima a primo principio per-
fecto in quod motu suo omnia tendunt. Alia autem superiora quia ad maiorem perfectionem ordinam
tur, plures habent motus: & pluribus motibus ordinantur ad bonum perfectius sibi adipiscendum,
sed minori determinatione. vt patet in cognitiuis sensitiuis tantum, in quibus forma determinatur
per materiam quo ad suam essentiam & suum esse & suam operationem. Et adhuc sunt plures in cogniti-
uo rationali a forma indeterminata per materiam secundum essentiam, & sic secundum esse & quodam
modo secundum operationem: & adhuc plures formae omnino abstractae a materia, limitatae tamen in
natura & essentia, sed plurimae formae omnino illimitatae: quae operatur omnia in omnibus seipsa solum
modo, intelligendo & volendo omnia, intelligendo & volendo seipsam, vt in parte supra tactum est, & amplius
inferius debet determinari. vt sic quantuncumque multae sint eius operationes, omnes tamen debent re-
duci ad actum intelligendi & volendi, quia intelligendo & volendo seipsam omnia operatur, secun
dum quod ex infra determinandis patebit.