Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe77276

Sources:

Bb: Badius1520b

B282r

1
CIrca secundum arguitur quod praedicatio affirmatiua magis congrua est deo quam negati
ua, Primo sic. Illud quod est dignius deo, magis congruit ei. Propter hoc enim illa
quae dignitatis sunt simpliciter in creaturis, potius deo attribuuntur quam alia: secun
dum superius determinata. sed dignius est deo praedicare de ipso quod est, quod
fit praedicatione affirmatiua: quam remouere ab eo quod est, quod sit praedicatione
negatiua. Modicum enim dignitatis est ei dicere quod non sit lapis, aut asinus,
aut mendax, aut falsus: sed magnae dignitatis est ei dicere quod sit supersapiens, su
perbonus, & caetera huiusmodi: ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Illi qui est in se summe positiuum, magis a
congruit positiuum quam priuatiuum, propter maiorem convenientiam positiui cum positiuo. Magis
enim congruit conueniens conuenienti quam disconueniens disconuenienti. deus in se maxime posi-
tiuus est. Praedicatio autem affirmatiua, positiua est, negatiua autem remotiua, & in hoc priuatiua: er
go &c.

3 ⁋ In contrarium est illud quod dicit Dionysius loquens de deitate. c. ii. caeli. Hiera. Ab eloquiis su-
permundane laudatur, ex quibus non quod est sed quod non est significatur. Hoc enim vt aestimo potentius est
in ipso. vbi dicit Hugo. Potentius est id ist efficacius est & magis expressiuum & excellentius quantum
ad veritatis expressionem dicere quod non est deus quam quod est. sed quod est efficacius, magis proprium & ex-
cellentius ad veritatis expressionem, magis congruit Deo. Praedicatione autem affirmatiua significatur
quid est deus. Praedicatione vero negatiua significatur quid non est. Secundum enim quod dicit ibi-
dem loannes Scotus, Duplex diuinae significationis est ratio. Aut enim affirmatiue significatur. Ver
bi gratia, dum de ipso praedicatur essentia est, seu bonitas est, seu vita, seu sapientia, seu veritas, &
caetera similium virtutum nominia, & quae diuinae auctoritati aut subsistentiae conuenientissima esse videm
tur. Aut negatiue: vt cum dicitur immensus infinitus incomprehensibilis: caeteraque quae de ipso per nega
tionem pronunciantur. ergo &c. Vnde ibidem. Aestimo hanc dictionem quae est negatiua, potentiorem & con
uenientiorem in ipso, hoc est in ipsius summae deitatis significatione. Validius quippe & propin
quius veritas. ineffabilis & diuina existentia negatiue quam affirmatiue insinuatur.

4 ⁋ Dico quod omnes praedicationes quae siunt de deo, sunt ad exprimendum eius praemi- per Bb282v
nentes dignitates quibus colitur & amatur, & hoc ad eius laudem & gloriam extollendam.
Sed laus & gloria dei per praedicationem aliquam in propositione affirmatiua aut negatiua, po
test extolli dupliciter: vel significando illa per verba in praedicatione prolata, vel insinuando per
eadem. Proprie autem per praedicationem significatur id quod ex significationis verborum
virtute datur intelligi, & non amplius. Insinuatur autem etiam id quod ille qui loquitur per
praedicationem significare non sufficit. Sed hoc dupliciter potest contingere. Vno modo per mi
nus significatum in praedicatione intelligendo quod plus est, secundum quod aliquando de enuncian-
te dicitur quod minus dicit & plus significat. luxta illud quod Grego. exponendo illud lob. xxxii. Nu
merus annorum eius inaestimabilis. dicit sic. Dicere vtcumque aeternitatem voluit: & ipsam aeterni
tatis longitudinem annos nominauit. Quia enim amplum quid dicere voluit: si
latius non inuenit: ideo annos sine aestimatione numeri multiplicauit: vt dum ea quae apud se
prolixa multiplicat: aeternitatis longitudinem se intueri non posse infirmitas humai
sed de isto modo nihil ad propositum. Alio autem modo illud quod loquens per praedicationem
affirmatiuam significare non sufficit, insinuando per negatiuam illi contrariam. iuxta illud
quod dicens post praedicta loannes Scotus ait. Plus intelligo deum cum audio de ipso praedi-
cantem, essentia non est, bonitas non est: quoniam supersubstantialis est & superbonus: quam cum au-
dio, essentia est, bonitas est. Primo modo dico quod praedicatio affirmatiua magis ou
cendo est bonus, quam negatiua dicendo, deus non est bonus: quia affirmatiua significando aliquid
dignum de deo explicat, & hoc saltem locutione transumpta: licet non propria
significatur in praedicato. Negatiua autem significando solum de deo remouet id quod affirmatim
ua asserebat. Et ideo sicut affirmatiua est vera sumendo l bonus in sis
sic negatiua est falsa sumendo ipsum in eadem significatione. Sicut & econuerso sumendo ipsum
in significatione propria: affirmatiua est falsa: sic negatiua est vera. sed nihil
praedicat: & non quid est: sed quid non est significat. Secundo autem modo determinat Diony-
sius. c. ii. cael. Hier. vt obiectum est, dicens quod per propositiones negatiuas ex quibus
est sed quid non est significatur, potius exprimenda quam per earum contraria seu opposita, scilicet
per propositiones negatiuas. Et propterea forte omnia dicta sanctorum in hanc partem inclinant
& hoc quia quantuncumque de deo etiam a summo angelo beato cognoscitur: plus de deo cognoscen-
dum latet illi quam ab eo cognoscatur. Vnde postquam dictum est lob. xxvi. Omnes homines vident eum,
& exponendo subiunctum est, Vnusquisque intuebitur eum procul, addit. Magnus est vincens
scientiam nostram. vbi dicit Grego. Omnis homo ex eo quod rationalis est conditus: debet ex ra-
tione colligere eum qui se condidit deum esse. Quem nimirum iam videre est dominationem
illius ratiocinando conspicere. Procul eum videre est non iam illum per speciem cernere: sed
adhuc ex sola operum suorum admiratione pensare. Videre est transcendentem omnia ex ra-
tione colligere. Non autem vincere eum nostram scientiam narrat, quem videri ab omnibus di-
xerat: quia sic ex ratione conspicitur: vt magnitudo illius nulla nostri sensus perspicacitate pe-
netretur. Quicquid namque de claritate eius magnitudinis scimus infra ipsam, immo sic infra quod
infinite plus est in ipso supra quam cognitum est, quam sit ipsum cognitum etiam a supremo angelo
beato. Et propterea quod affirmationibus & positionibus significare non potest: negationibus
& priuationibus homo insinuat: vt amplius in proxima & in quaestionibus sequentibus de-
clarabitur. Primo modo procedunt & bene, prima duo obiecta. Isto autem secundo modo procedit
obiectum in contrarium, & bene similiter. Licet enim dicere quid non est deus sit potentius, ma
gis proprium & magis expressiuum & excellentius, quantum ad veritatis expressionem, quam dice-
re quid est deus: hoc non est nisi insinuando quemadmodum potentius, magis proprie, expressius
& excellentius insinuatur per species dissimiles & disconuenientes quam per species similes & con-
uenientes. dicente loanne Scoto. Sicut negatio affirmationi praeponitur in significationibus: ita
inconuenientes atque deformes species formosis convenientibusque praeponimus. & hoc vt dixi non
nisi infinuando, non autem proprie significando. Et hoc est quod expresse declarat loannes Sco-
tus in dicto argumento. Aestimo hanc rationem &c. vbi in fine explicat hoc verbum insinua-
tur. Declarat etiam ipsemet Dionysius quando per hoc concludit quod dissimiles species aptius
manifestant diuina quam alia, subdens. Quia igitur negationes in diuinis verae sunt, affirmationes
vero incompactae: obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles formationes manifesta-
tio. Negationes verae sunt: quia totum de deo insinuant quod de eo intelligendum est. Cuius aliquod affirmatio
nes & non totum significant. Quod insinuat Dionysius per hoc quod praemisit loquens de diuina essentia.
Non esse: sed quid eorum quae sunt: eam vere dicimus. Quod exponens loannes Saracenus dicit. i. tunc Bb283r
verum est quod de diuina natura dicimus, quando asserimus eam esse hoc quod ipsa est, non secun-
dum aliquid eorum quae sunt. Et Hugo loquens de diuina essentia addit dicens. Quod enim ve-
re est: secundum aliquid eorum quae sunt totum dici non potest. Et ideo cum eam secundum
ista quae sunt aliquid esse dicimus: nondum quod vere est per expressionem manifestamus: Quod enim est
infinitum ab humana scientia aestimari non potest: quia quod ineffabile est non dicitur: & quia super
essentiale est, non apprehenditur. De ipso ergo mens humana aliquid capere potest: ipsum au-
tem non potest: & lingua humana de ipso aliquid dicere potest, ipsum non potest. Nec idcirco
tamen falsum est aestimandum quod de ipso dicitur, quoniam de ipso tantum est & non ipse quod dicitur, neque
totum quod de ipso cogitatur, quoniam de ipso tantum est & non hoc quod cogitatur, quoniam verum dicitur & ve
ritas cogitatur. Propter quod de negationibus dicit Dionysius simpliciter quod sint verae: de affirma-
tionibus autem non dicit quod sint falsae: sed quod sint incompactae, quasi non tam praedicatum sit par cum
subiecto vt expressam & perfectam veritatem de ipso possit explicare: quantum in nostra praedica
tum intentione est compactum a subiecto vt expressam & perfectam veritatem de ipso possit expri
mere. & hoc quemadmodum quoquo modo genus praedicatum affirmatiue de specie, non tam perfe-
ctam veritatem eius explicat: vt explicat tota definitio, quae vniuersaliter exprimit omne praedica-
tum de eadem. Hinc dicit loannes Saracenus. Affirmationes in deo incompactae sunt. i. resilientes non
adhaerentes: vtpote mentientes. inter has enim est vt supersubstantialis. Et loannes Scotus ibidem expo
nit dicens. Et vt plenius dicam, plus intelligo deum &c. vt supra. Et sic secundum dictum modum exponem
di dicuntur affirmationes incompactae: aspiciendo scilicet ad id quod dictiones translatae a creaturis significant
de deo. Aspiciendo autem ad id quod significant de creaturis, aliter exponit Hugo dicens. Manifestum
est in diuinis & his quae de deo dicuntur & deo attribuuntur, negationes esse veras id est proprias. Affirma
tiones vero incompactas id est improprias & non cohaerentes: quoniam dissimilia iungere conantur scilicet deum, & id
quod est in creatura. Quod etiam intellexit loannes Scotus: qui postquam dixit, Plus intelligo deum &c. adium
xit. Hoc enim deum inter omnia connumerat: illud autem inter omnia ipsum exaltat. Quid solummodo ve
rum est secundum illos qui non transferunt dictiones ad significandum aliud ab eo ad quod institutae sunt
ab initio: quibus propterea affirmatiuae magis sunt causa erroris quam negatiuae, sicut & similes spe
cies magis quam dissimiles. Dicente loanne Scoto super idem verbum. Dum in sanctis visionibus san-
ctorum prophetarum ego humanam effigiem inuenerim absolutam, omnibusque modis naturalem, in signifi-
catione ipsius qui super omnem & formam & figuram in seipso absque forma subsistit & figura: plus pos
sum decipi vt aestimem deum ipsum incircunscriptum humana effigie circunscribi. Dum in eisdem
visionibus peenati hominis ac volantis imaginem inuenio, in significatione caelestium virtutum seu ipsius
diuinitatis non facile fallor: quoniam in natura rerum visibilium pennatum hominem & volitantem nec vidi
nec legi, nec audiui. Est enim monstruosum, & omnino a natura humana alienum. Nam & poetica
sigmenta in falsissima fabula de volatu non ausa sunt fingere plumas & alas de corpore ipsius
hominis naturaliter creuisse. Incredibile enim esset. Et per hoc citius adducor tali imagine omnino
diuinas virtutes: ipsumque deum circunscribi, ac deformiter formari: omne siquidem quod contra natu
ram est, turpe atque deforme est: quam ad sequendum tales formas naturaliter inesse caelestibus, & con-
tinuo nullo morae interstitio perspicio imagines illas diuinae scripturae significatiuas esse natura
lium rerum atque simplicium, & omni forma atque figura sensibili circum scriptaque carentium: non autem
illas naturas quae illis significationibus ad purgandas nostras terrenas cogitationes intimantur.
& infra. Et quod de effigie volantis hominis diximus, ipsum de leone, vitulo pennoso, idemque de aquila
humano vultu configurata, caeterisque confusis figuris, seu in genere superssuis: vt animalia senas
alas habentia, est intelligendum. Quod potest esse alia causa dicendi negatiuas praedicationes magis con
gruere deo quam affirmatiuas: sed hoc est verius causa dicendi negatiuas & dissimiles species magis
congruere nobis quam affirmatiuas & similes species. Et sic intelligendo propositiones dictas affirma-
tiuas secundum sensum suum proprium falsae sunt: quia in veris affirmatiuis debent similia adiugi simi
libus: secundum quod multis capitibus separatis a collis amicitia secundum Empedo. posuit simile cum
simili: vt vnumquodque intraret suam coniuncturam, & collo suo coniungeretur, non autem dissimile cum
dissimili, ne iuncturam intrare non potens totum manerer incompactum. secundum quod de positione si
milis cum simili secundum Empedo. habitum est in praecedenti quaestione. Sed Hugo non dicit iungunt:
sed iungere conantur, & hoc in hoc quod secundum propriam significationem dissimilia iungi prae-
tendunt. Et per hoc deum quodammodo secundum loannem inter omnia connumerant: sed secundum
transumptum re vera similia iungunt, & per hoc deum super omnia exaltant: licet non tam ple
ne & expresse quantum in se est exaltatus. Propter quod nec plene similia iungunt: & ideo etiam in
compactae dicuntur: verae tamen, licet non sic veritatem explicent vt est in re.