Quaestio 10

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe76334

Sources:

Bb: Badius1520b

B279r

1 Bb279r
CIrca decimum arguitur quod deus non verius intelligitur quam nominetur aut signi-
cetur, Primo sic. Intellectus imponentis nomen mensurat nominationem aut si (
nificationem, secundum quod rem significatam intelligit, quia qui verius & perfe
ctius rem intelligit, verius & perfectius eam nominat aut significat: & qui minus ve-
re & perfecte rem intelligit, minus vere & perfecte eam nominat & significat.
Sed illa aequalia sunt quorum vnum habet esse ad mensuram alterius, ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. Quicunque vno & eodem significant aliquid & nominant, aequali- a
ter significant & nominant illud, quia non nominant aut significant nisi secundum exigentiam si
gni quo omnes eiusdem linguae rem eandem eodem nomine nominant & significant, non omnes
tamen aequaliter eam intelligunt. Hoc autem non esset nisi minus intelligens rem verius significa
ret quam intelligeret: quia verius intelligens rem, verius nominat & significat eam quam eam intelligit mi
nus vere intelligens eam. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est Augustinus. vii. de Trinita. ca. iiii. vbi dicit.
Excedit supereminentia deitatis vsitati eloquii facultatem. verius etenim cogitatur deus quam dici-
tur, & verius est quam cogitatur.

4 ⁋ Dico quod significare & nominare rem intellectui circa diuina contingit duplici-
ter. Vno modo significando & nominando illam aut per verba de nouo a nominante & significan
te formata & imposita secundum possibilitatem intelligentiae illius, aut per verba prius ab aliis imposita aequali
ter & intellectui significantis & nominantis rem illam, & similiter intellectui primo imponentis no-
men correspondentia. Alio modo significando & nominando illam per verba siue nomina prius a
perfectius intelligente imposita secundum possibilitatem intelligentiae illius. Et isto secundo modo
bene contingit quod deus ab aliquo verius nominetur siue significetur ab aliquo hoc minus intelligen
te: quam ab eodem intelligatur, prout in parte procedit secunda obiectio. Tali enim nomine aequaliter
significant & nominant rem eandem minus intelligens & magis intelligens illam. Et si magis intel-
ligens non desiit sequi rationem sui intellectus: aliquando verius nominat & significat rem minus
intelligens quam magis intelligens illam, puta minus intelligens pluralitatem diuinarum personarum
si dicat illas esse plures per distinctionem, aeque perfecte illam significat illi qui intelligit eam ma-
gis si eodem nomine exprimat illam, & perfectius illam significat & nominat minus intelligens si
illam velit exprimere magis intelligens, dicendo quod sunt plures per diuersitatem aut differentiam.
Si primo modo, subdistinguo cum quaeritur vtrum deus verius intelligatur quam significetur aut no
minetur: quia quaestio ista potest intelligi dupliciter. Vno modo circa vnum & eundem intelligen
tem & significantem siue nominantem rem eandem. Alio modo circa vnum in comparatione ad
alium etiam ad intelligentem & significantem siue nominantem rem eandem. Et isto secundo mo-
do quanto vnus rem aliquam verius & perfectius intelligit in vno tempore quam in alio aut quam alius: tanto
verius & perfectius significat illam, aequaliter tamen proportione arithmetica, licet inaequaliter pro-
portione geometrica. Si enim vnus & idem in vno tempore duplo perfectius intelligit rem quam in alio, aut
quam alter, duplo perfectius significat & nominat eam: & si triplo, triplo, & sic de caeteris proportionibus
& hoc tam in intelligendo quam significando aliquid sub ratione incomplexi ratione definitiua ipsius intellecti,
quam sub ratione complexi intellecti sub ratione syllogistica. Primo autem horum modorum principaliter intel-
ligitur quaestio, & est simpliciter concedendum quod deus & quodlibet diuinorum verius & perfectius intelligitur quam nomina
tur aut significatur, & hoc quia voces magis materiales sunt quam acumen rationis, & ideo non potest tantum in-
tellectus in significando quantum ratio potest illa penetrare in intelligendo. Et non solum verum est hoc in di-
uinis, de quibus loquitur Augustinus in vltimo argumento, quid secundum hoc concedendum est, sed etiam in creaturis, &
hoc praecipue in exprimendo siue significando per nomina siue verba vocalia illa quae sunt cognita de re
intellecta, aut intelligentia collatiua siue ratiocinatiua rei sub ratione complexi, aut intelligentia di-
uisiua & compositiua rei sub ratione incomplexi & definiti: quae est cognitio determinata & distin
cta respectu cognitionis confusae quae est definibilis, in qua per verba communiter imposita po-
test minus intelligens defacili aeque perfecte exprimere conceptum suum vt magis intelligens.
Vnde de cognitione determinata & distincta rei intellectae via definitiua & argumentatiua praeci-
pue verum est quod deus & quicquid in eo est verius intelligitur quam nominatur aut significatur. Quo
ad talem enim notitiam deus & quae in eo sunt propter suam & illorum immensitatem excedit super-
eminentia deitatis vsitati eloquii facultatem. Et non solum deus verius est quam cogitatur, secundum quod
dicit Augustinus de verbis domini ser. xxxviii. Ante omnia seruate hoc, quicquid de creatura potuerimus col
ligere aut sensu corporis aut cogitatione animi, inenarrabiliter transcendere creatorem: sed etiam verius in
telligitur & cogitatur quam dicatur siue nominetur aut significetur. & hoc praecipue intelligentia defi-
nitiua aut syllogistica. de qua dicit Augustinus super Ion ser. xix. Aliquando sermo deficit vbi intellectus pro Bb279v
ficit: quanto magis sermo patitur defectionem quando intellectus non habet perfectionem: Proficit quidem
intellectus in cognitione diuinorum per lumen gratiae & fidei inuestigatione rationis in cognoscen-
do illa quae potest attingere circa diuinorum notitiam: nec potest cognita sermone vt intellecta sunt
exprimere circa perfectionem diuinae immensitatis: nam circa illam intellectus creatus quicunque non
habet perfectionem: & ideo sermo ad illam exprimendam omnimode patitur defectionem. Vt enim
dicit in dicto ser. de verbis domini, Homo non potest dicere quod etiam non sentire potest: potest etiam
sentire quod non potest dicere. Dico autem praecipue intelligentia determinata definitiua aut syllogistica: quia
ad illam requiruntur verba propria & limitata: & hoc respectu intelligentiae confusae rei sub ratione de
finitiua, ad quam exprimendam non requiruntur nisi verba communia.

5 ⁋ Quod ergo arguitur primo quod intellectus mensurat nominationem siue significa-
tionem: Dico quod verum est secundum iam dicta, proportione arithmetica, quae non est nisi secundum eandem
pportionem. de qua sequitur in argumenturo quod qui verius & perfectius &c. Quod autem assumitur, quod illa aequam
lia sunt quorum vnum est mensura alterius: Dico quod non est verum nisi de illis quorum vnum est
mensura geometrica, quae semper est secundum eandem quantitatem: quali modo non est intellectus
mensura significationis: sed potius mensura geometriica, quilibet enim quantum est ex se proportionali
ter suae intelligentiae format verba de intellectis: sed tamen non significantia aequaliter intellectioni,
vt patet ex dictis.

6 ⁋ Ad secundum, quod qui eodem nomine suos intellectus significant, aequaliter illos si
gnificant: Dico secundum praedicta quod verum est: sed ex hoc non sequitur quin si non essent nomina com
muniter imposita rebus, illis qui sunt eiusdem linguae: vnus intellectum suum verius & perfectius ex-
primeret quam alius. Etiam non sequitur ex hoc quin verba imposita congruentius & congruentiora pos-
set vnus addducere ad intellectum suum approbandum secundum illam quam intellexit in rebus & in
verbis quam alter.

7 ⁋ Quod ergo assumitur quod illud non esset nisi aliquis verius significaret quam intelligeret:
Dico quod verum est secundum dictum modum: sed hoc non est ex arte & ratione intellectus: sed potius ex
vsu & casu: qui tamen significando pluralitatem personarum non potius dicit ipsas esse diuersas aut differem
tes quam distinctas: quod facit ex arte & ratione intellectus ille qui verius rem intelligit. Et de tali significa
catione intellectorum, non autem de casuali, intelligitur quaestio, & intelliguntur dicta Augustinus ad illam.