Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe75916

Sources:

Bb: Badius1520b

B277r

1
CIrca nonum arguitur quod non sit proprium nomen quo deus nominari possit, Pri-
mo sic. Notus in ludaea deus, in lsrael magnum nomen eius, vt dicitur in Psal. Sed
magnum nomen eius vt videtur non dicitur nisi proprium nomen aliquod respectu il
orum quae sunt communia ei & creaturis, ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Rabi Moyses
dicit sic. Omnia nomina creatoris sunt ab operibus sumpta, praeter vnum nomen
appropriatum, & idcirco vocatur nomen separatum, quia significat substantiam Bb277v
creatoris significatione propria: in qua non est participatio. Alia vero nomina significant eam cum par
ticipatione: quia sumpta sunt ab operitus. Nomen autem appropriatum est quid scribitur & non legitur nisi
in sanctuario a sacerdotibus sanctis tantummodo in benedictione sacerdotali, & a maiori sacerdote in die
ieiunii. Et fortasse significat secundum idioma de quo habemus parum apud nos, substantiam creatoris: in
qua significatione non participat cum aliquo suorum creatorum &c. vt supra articulo. xxxi. quaestione.
tale autem non est proprium deo. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Illud nomen est, proprium deo quod ei soli con-
uenit & omni quod est in eo & semper, secundum definitionem, proprii. tale est hoc nomen deus, vt patet.
ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Illud nomen est proprium quod tantum vni natum est conuenire nisi aequiuoce, vt
sunt Petrus & Paulus & huiusmodi caetera. omnia enim nomina pluribus possunt conuenire vniuoce, vt
sunt nomina specierum aut generum. tale est nomen deus: quia siquod illorum alii a deo conueniat scilicet creatu
rae, hoc non est nisi aequiuoce, secundum superius determinata. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est illud quod di
cit Augustinus in vltimo argumento quaestionis praecedentis contra Adim. Nulla verba digne deo
congruunt. Sed si deo esset aliquod nomen proprium, illud digne deo congrueret: quia non est pro-
prium nisi digne congruat illi cui est, proprium. ergo &c.

6 ⁋ Dico quod nomen vocale de quo est sermo ad praesens, si sit proprium alicui: aut
hoc contingit naturaliter & ex naturali origine: aut voluntarie & ex origine beneplaciti. Ex natura
li origine, puta ex similitudine vocis ad rem significatam secundum modum supra expositum de tali nomine: di-
co quod deus non potest habere nomen sibi proprium propter aliquam conuenientiam ad sonum nominis, vt supra ex
positum est generaliter de nomine quocumque sibi attribuendo: etsi forte creaturis possent secundum ratio-
nem illius originis esse nomina, propria, singulis secundum rationem suae speciei: qualia forte Adam impo
suit animalibus, vt superius tactum est. Vnde si deus habet nomen proprium ex origine naturali: il-
lud est verbum personale in diuinis quo cognoscuntur notitia declarandi a singulis personis vniuersa:
& illud solum nomen perfecte congruit diuinae dignitati: & nullum aliud: quia nullum verbum men-
tale de deo conceptum a beatis quod est nomen mentis de deo, in mentibus eorum explicat perfecte deum.
Loquendo autem de origine verbi voluntaria & ad placitum, dico quod loquendo de nomine sic proprio quod
nulli alii posset imponi, quid dicitur proprium quasi propriatum, deo nullum potest esse nomen pro
prium, sicut nec vlli creaturae. Quia postquam nomen imponitur ad placitum solum, & quantum est ex par
te imponentis, & quantum est ex parte rei cui imponitur: quodlibet nomen cuilibet rei posset im-
poni: licet si quodlibet nomen cuilibet rei esset impositum, vsus verborum frustraretur, sic quod non pos
set aliquod verbum esse instrumentum locutionis ad exprimendum conceptus loquentis, quia nihil
determinate signifi caret nec ex se nec ex adiuncto. Propter quod oportet nomina & verba habere
significationes determinatas secundum Philosophum. 4. metaphy. Et sic oportet nomina plurima singu
la sic imponi & deputari singulis significatis, quod non sint imposita aut deputata alteris. Et sic neces-
se est nomina esse propria rebus, sed hoc per quandam appropriationem propter vsum verborum: li-
cet contingat vnum nomen plura significare propter nominum ipsorum penuriam, vt praedictum est.
Dico ergo quod loquendo de nomine imposito ad explicandam vt signum veritatem diuinae naturae in se-
ipsa, vt scilicet in seipsa est & cognoscitur ab ipso deo, nullum nomen potest esse proprium deo: ne
quod etiam appropriatum. Quia nomen siue verbum vocis vniuersaliter debet esse symbolum inter duo scilicet inter lo
quentem & illum cui loquitur: sic vt res significata modo quo imponuntur nomina ad significandum, sit in se
nota vtrique: & quod nomen ad significandum ipsam rem vt talis est, sit institutum. Quia ergo veritas diuinae
naturae nota est soli deo quo ad rationem immensitatis suae: & sic ipse quantum est in se, sibi nomen vocale pos
set appropriare, & ad suum placitum facere sibi proprium: quia tamen veritas ipsius diuinae naturae nulli crea-
turae nota potest esse quo ad rationem immensitatis suae, ideo nullius creaturae potest esse nomen proprium
diuinae immensitati: quia non posset ei esse notamen per aliqua. scilicet rememorationem ad diuinae immen-
sitatis notitiam perducens. Ad significandum tamen naturam diuinam pro mensura qua a creatura intellectua-
li cognosci potest, potest habere nomen proprium per appropriationem sibi factam ab intellectu creato siue increa
to: quo vt signo possent sancti in patria loquendo conceptus suos per quandam quasi recordationem indi
care sibi de veritate diuinae naturae cognitae ab eis: & secundum modum quo cognita est ab eis. Sed homini
bus viatoribus non esset illud nomen: quia non posset eis esse commune symbolum cum beatis: quia
veritas diuinae naturae secundum modum quo beati eam cognoscunt, nullo modo est eis nota. Propter quod
per rememorationem vt signum non posset eos perducere ad aliquam notitiam de veritate diuinae essentiae: si
cut nec caecus natus posset perduci ad notitiam colorum per verba quibus videntes & cognoscentes colorem per reme
morationem quasi perducunt sese ad colorum notitiam. Sed hominibus viatoribus verbum vocale aliquod po-
test esse proprium deo per appropriationem ad placitum illorum sibi factam, pro quanto habent de
deo notitiam: sed nullum tale potest esse translatum a creaturis: quia quodlibet tale est etiam commu Bb278r
ne creaturis, & primo illis impositum est: sed debet ei primo & principaliter esse impositum: pro tan-
tillo tamen quod de eo ex creaturis potest cognosci. Vt quia hoc nomen deus ex impositione sua quod est
simpliciter perfectus significat quasi in summa & generali, translatione facta ab eis quae sunt digni-
tatis & perfectionis simpliciter in rebus, licet non a nominibus, neque correspondenter perfectioni ve
ritatis dei: idcirco dico quod inter omnia latina nomina nomen proprium deo & appropriatum illi est hoc nomen
deus, & hoc quia magis ei proprium respectu aliorum est quae quasi particulariter exprimunt aliquid quod ratio
nem dignitatis habet in deo, vt sunt sapiens, bonus, & vniuersaliter quaecumque nomina ex operibus dignita
tis ad ipsum transferuntur, vt sunt iudex rector & caetera huiusmodi. etiam si non conveniant creaturis, sicut hoc no
men creator: cum tamen hoc nomen deus deo primo impositum transtertur ad significandum creaturam, vbi Moy-
ses dictus est deus Pharaonis. Et sic sicut hoc nomen deus est proprium in lingua latina, sic proprium
est &ens in lingua graeca: & sic de caeteris in caeteris linguis quotquot sunt vel esse possunt genera
linguarum. Et sic procedit tertia ratio & bene.

7 ⁋ Quod arguitur primo quod deus nomen proprium habet, quia scribitur in Psal. Magnum
nomen eius: Dico quod re vera magnum est nomen domini quid est ei proprium, quia appropriatum. secundum
quod dicit de illo Rabi Moyses in secundo argumento, quid ibidem de eodem nomine loquitur dicens. Alia nomi
na significant actiones quae faciunt ascendere in cor quod sunt agnitiones adiunctae creatori, hoc est vii
tutes perfectionis: quae sunt virtutes inuentae in eo. Nullum autem nomen apud nos est quod non sit sum
ptum ab opere nisi nomen tetragrammaton: quod est quatuor literarum, quae sunt iod, hethu,m vau, he. Ex quo-
rum coniunctione nihil colligitur significatum, sed ex doctrina. Sunt autem illae quatuor literae hebraeae idem
elementum cum istis quatuor latinis i, e, v. hi. ex quibus coniunctis quasi in vna syllaba aut dictione fit
seuh. Re vera nihil significatum colligitur, & sicut non in lingua latina ex talibus literis latinis: sic nec
in aliqua alia lingua ex literis illius linguae istis equiualentibus. & hoc quia nunquam vlli rei vox illarum
literarum ad significandum imposita fuit, licet postea cuidam regi lsrael impositum fuit nomen dictarum
quatuor literarum quod erat tetragrammaton, sicut & magistri nomen dei, puta hieu: praeter hoc quod vlti
ma litera nominis dei facta est prima in nomine illius regis. Et quod talibus characteribus deus nomen suum scri
bendum insinuauit: hoc non facit nisi ad significandum quod diuina essentia secundum rationem suae im-
mensitatis incognoscibilis est, & propter hoc innominabilis ab omni creatura. Vt mirabile sit quaere
re de nomine proprio dei quod significat essentiam suam significatione pura, in qua non sit participatio
cum creatura aliqua, propter quam conueniat ei illud nomen, vt hoc nomen ei convenit sapientia aut boni
tas &c. quae significant virtutes perfectionis in deo, in quibus est quaedam participatio creaturae. Esset
enim nomen illud significans diuinam essentiam ratione suae immensitatis, qua est cognoscibilis a seipsa
sola. Propter quod dicit domins Moysi Exo. xxxi. Quid quaeris nomen meum quod est ineffabile: Glos. interli.
Quia incomprehensibilis est deus. Ex doctrina autem interpretationis istarum literarum significatur & intel-
ligitur quid deus vult per eius nomen (quod a notamine dicitur) nos intelligere. Vt eim dicit Hiero. in epistola
ad Marcellam de interpretatione hebraearum literarum, lod interpretatur principium, heth vita, vau passio,
he ista. Quae si coniungantur, sensus est, principium passionis iste. Et si quaeratur quis est iste: Re vera ille
de quo dicitur Exo, xv. Iste deus meus, & glorificabo eum. Deus ergo ab homine tempore legis intelligi
voluit nomine sibi proprio: de quo populus nouit quod quatuor literarum erat, & ideo tetragrammaton
magistri nomen dei appellant: sed quae erant illae literae, ignorauit, quia hoc scire non nisi perfectos li
cuit qui mysterium aduertere possent in interpretatione dictarum literarum. Et in dicto praesagio signi
ficauit quod ipse esset hominibus principium vitae sua passione quam gustaturus erat in homine assumendo, & quod
nihil vlterius de ipso cognoscendum homo quaereret, aut putaret se scire. iuxta illud. i. Corinth. ii. Non
iudicaui me scire aliquid inter vos nisi lesum Christum, & hunc crucifixum. glos. Nisi hoc quod Christus
est saluator noster, & hoc per crucifixionem. In crucifixo enim vetus homo crucifixus est vt non seruia
mus vltra peccato. Et quia mysterium huius interpretationis tempore legis Moysi occultandum erat:
obseruatum tempore illo erat de dicti nominis doctrina illud quod dicit Rabi Moy. Mandatum accepimus
quod benedictio sacerdotis fieret cum hoc nomine quoid est separatum, non sciebat homo quomodo loqueretur
in eo, vel qualiter deberet proferri quaelibet literarum ipsius. Sapientes autem recipiebant vnus ab alio
modum doctrinae, & quomodo loquerentur in eo, nec docebant illud aliquem nisi discipulum idoneum, &
hoc semel in vii. annis, & non amplius. Vnde quia circa tempora Christin cum cessare deberet legale
sacerdotium, nullus inueniebatur discipulus idoneus aut dignus ad capiendum doctrinam illius
nominis, videlicet quomodo loqueretur in eo quo ad accentum, scilicet grauem, acutum, aut cir-
cunflexum, vel qualiter deberet proferri quaelibet literarum ipsius scilicet separatim ab alia an coniunctim cum
alia, quod de hoc domins ipse per se vel prophetas per quos domins hoc illis indicauit nihil publico scripto, sed solum
priuatim reuelauit sapientibus: idcirco ergo in vna syllaba an in pluribus sapientes fideles ab istius Bb278v
doctrina cessabant: & nomen illud atque eius interpretatio a notitia ludaeorum recesserunt. Si ergo hoc
nomen tetragrammaton leuh, dictum a tetras quod est quatuor, & gramma quod est litera: qu
tuor literarum, vt dictum est, est nomen separatum significans substantiam creatoris significatione pura, vt
dictum est: hoc non est positiue dando aliquod intelligere nobis de substantia dei vt est immensa: sed potius ne
gatiue significando nobis quod vt est talis omnino nobis est inintelligibilis: & quod sufficere nobis debe
scire nomen eius ab operatione, qua a nobis credi debet principium vitae merito passionis suae: & nihi
vlterius quaerere. Et etiam dicit interpretatio quatuor literarum praeposita. scilicet Principium vitae passionis iste. E
fumitur ly passionis genitiuus pro ablatiuo scilicet passione: & ly iste demonstrat personam filii: quae singulariter me
rito passionis suae in natura humana assumpta principium vitae salutaris erat hominibus post mortem
cati. Ante enim dictum verbum, lste deus meus: & glorificabo eum: praemittitur immediate Laus mea domins: & fa
ctus est mihi in salutem: per quid determinatur sequens. Hinc Hiero. in alia quadam epistola ad Marcel-
lam de. x. diuinis nominibus & eorum interprstationibus dicit sic. Primum nomen est El, quod Aquila fortem in
terprstatur. Deinde & Eloim & Eloe: quod deus dicitur. Quartum Sabaoth: quod. lxx. virtutum, Aquila exercituum
interpretatur. Quintum Elion: quod nos excelsum dicimus. Sextum Eser eheie: quod in exodo legitur quid est. Septi
mun adonai: quod nos dominum generaliter appellamus. Octauum la: quod in deo tantum ponitur: & in allelu ia extre-
ma syllaba sonat. Nonum tetragrammatom, quid qu veno onvno id i. ieffabile putant: & hisliteis scribitur lod heth.
vau. he. Decimum est Saddai: quod in Exechiele interprstatum ponitur. Ecce singula dictorum decem nominum prae
ter secundum & tertium nomen significant virtutes perfectionis & actionis in deo: de qualibet beatus Dio
nysius tractat in libro de diuinis nominibus: a quibus & liber ille nomen accepit: & signi
singulas perfectiones diuinas intellectas ex creaturis, quarum summam significabat hoc nomen deus: &
generale significat hoc nomen Qui est. Nomen tetragrammaton non nisi per inte
intelligibile significauit: quae quidem interpretatio non nisi mediatorem exprimit: per quem ad viden
dum deitatem prout humanae naturae congruit, nos perducit: per quem modum secundum
telligenda, occultari debuerunt. Sicut & illud quid scriptum fuisse dicitur in porta vrb
tiquo literis aureis sub talibus characteribus. RR. EEi ex quibus singulis simul ocomniunctis literis nec
vox vna nec significatum aliquod colligitur: tres enim consonantes sine vocali nihil sonant nec
nuatum tamen fuit percipere potentibus quod non ex interprstatione literarum sicut in praedicto nomine leul:
sed ex mentis industria percipiendum, aut potius ex diuina reuelatione talibus characteribus sic or-
dinatis a deo significatum fuit. Quos Beda presbyter venerabilis cum Romam intrans videret
exponendo quid illis significatum fuit, dixisse dicitur versiculum hunc. Regna ruent Romae ferroque fo
coque fameque. significans singulis literis dictis singula horum vocabulorum: explicans illis literis destructio-
nem Romani imperii significandam fuisse & occultandam: sicut & Apostolus verbis significatis signifi-
cauit & occultauit eandem aliis: Nisi dissensio venerit primum &c. Et hoc eadem de causa quam Hiero
nymus in epistola. xi. quaestionum ad Algasiam quaestione. xi. exprimit dicens. Nec vult aperte dicere Roma
num imperium destruendum, quod ipsi qui imperant aeternum putant. Vnde secundum apocalypsim loannis, in fratio
te purpuratae meretricis scriptum est nomen blasphemiae. i. Romae aeternae. Si enim aparte audacterque di-
xisset: non veniet Antichristus nisi prius Romanum deleatur imperium, iusta causa persecutionis in orien
tem ecclesiam tunc exurgere videbatur. Beda autem tempore suo destructionem imperii exposuit solis li-
terarum dictarum characteribus praesignatam, cum dixit. Regna ruent Romae ferroque focoque fameque.
Quam per aduersarios suos, praecipue per successores Mahometi: partim Christianorum violentia: quod ap-
pellat ferro: partim ignis incendio, quod appellat foco: partim famis afflictione, quod appellat fame, iam destru
ctam videmus in destructione totius ecclesiae orientalis: cuius exemplo multum timendum est de
futura per eosdem destructione ecclesiae occidentalis.

8 ⁋ Ad tertium quod nullum nomen diuinum na
tum est conuenire alteri quam deo: ergo est proprium quodlibet illorum: Dico quod verum est sub illa ra-
tione qua significat aliquid quod est in deo excellentius quam sit in creaturis secundum simile aut vi
cinum: & sic per quandam appropriationem, quae cum significat in aliis nominibus, non est proprie
appropriata respectu illius quae est in hoc nomine deus: eo quod hoc nomen deus significat summam
illarum perfectionum simul, quam significant singula sigillatim, vt dictum est supra. Et sic inter omnia
diuina nomina vsitata proprie proprium nomen diuinum est hoc nomen deus.

9 ⁋ Ad vltimum quod non
est nomen deo proprium quod non digne congruat deo: & nullum deo digne congruit: Dico quod verum
est simpliciter & secundum se: & sic vt dictum est, nullum nomen ei respondet. Quantum tamen ad possibi
litatem nostri intellectus proprie inter omnia congruit deo hoc nomen deus: & secundum hoc est
proprium nomen eius, vt dictum est.