Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe75218

Sources:

Bb: Badius1520b

B274v

1
CIrca octauum arguitur quod deus aliquo nomine proprie nominari possit, Primo
sic. illo nomine proprie nominatur aliquid quod significat rem quae proprie habet
esse in illo. verbi gratia: Risus quia proprie habet esse in homine, ideo ridere quod
est nomen significans risum: cum praedicatur de homine, dicendo homo ridet,
proprie significat actum quendam hominis, quare cum proprie immo propriis
sime habeant esse in deo res quas significant ista nomina deus sapiens iustus po-
tens & caetera huiusmodi: quae aliquid dignitatis simpliciter sunt in creaturis: ergo omnibus
istis nominibus proprie nominatur id quid est in deo. Quicquid autem est in deo est deus. ergo & caetera.

2 ⁋ Secundo sic. illo nomine quod significat rem quae est in solo deo, proprie nominatur deus: quia res
non dicitur nominari aliquo nomine improprie nisi quia illud nomen proprie significat aliquid quod
est in alio, puta slorere prati non nominatur proprie ridere nisi quia ridere significat id quod Bb275r
proprie est in homine. sed hoc nomen deus significat rem quae est in solodeo. dicente Augustinus i de do
ctrina Christiana. Omnes linguae latinae scios cum aures eorum sonus iste tetigerit, mouet ad co-
gitandum excellentissimam quandam immortalemque naturam vt aliquid quo nihil sit melius: atque
sublimius illa cogitatio conatur attingere. & constat quod tale quid in solo deo est. ergo &c.

3 ⁋ Tertio a
sic iuxta idem medium. illo nomine quod significat rem quae est in solo deo, non solum proprie sed etiam
propriissime nominatur deus. sed hoc nomen esse vel essentia quod dicitur ab ipso esse, propriissi-
me significat rem quae est in deo: quia deus propriissime est, secundum superius determinata. ergo
&c.

4 ⁋ In contrarium est quod dicit Augustinus libro contra Adimantium ca. vii. In illa maiestate quicquid
dictum fuerit incongrue dicitur: quoniam omnes appellationes linguarum omnium ineffabiliter subli-
mitate praecedit. & cap. xi. loquens de his verbis ira & zcelo in deo, dicit sic. Licet verba horrescunt qui
nondum viderunt ineffabili maiestati nulla verba congruere. Spiritus autem infinuans intelligen-
tibus quam ineffabilia sunt diuina, his vti voluit quae apud homines in vitio solent poni, vt inde admo
nerentur & illa quae cum aliqua dignitate dei se putant dicere, indigna esse maiestati. & cap. xii.
Quia nihil dignum de deo dici potest, propterea ad ista verba peruentum, quae cum homines indi
gna esse putauerint, cogitarent etiam verba illa quae conuenienter de ineffabili diuina essentia se di
cere aestimant, indigna esse maiestati. Si autem nihil de deo congrue digne aut conuenienter dici po
test: quia quicquid congruenter digne aut conuenienter dicitur, proprie dicitur. ergo &c

5 ⁋ Dico secundum superius exposita de appropriatis, quod proprie dicitur tripliciter
aliquid de aliquo. Primo quia solitarie. sic commune proprium proprie dicitur de eo cuius est pro
prium: sicut omne commune dicitur communiter de eo cui est commune. Secundo modo quia appropria
te. sic commune in diuinis proprie dicitur de illo cuius proprio assimilatur. Tertio modo quia prae
rogatiue. sic commune proprie dicitur de illo cui conuenit excellenter. Loquendo de proprie primo
modo, dico quod loquendo de origine impositionis verbi siue nominis ad placitum, hoc nomen deus
conuenit deo proprie: vt procedit secunda obiectio. Loquendo autem de origine impositionis verbi
naturali & principal scilicet per similitudinem rei significatae & vocis vel in seipsis vel in suis proprieta
tibus secundum modum expositum supra in quaestione prima huius articuli: dico quod deus nomi-
ne nullo proprie nominari potest. Loquendo etiam de origine verbi naturali non principali, scilicet
per similitudinem rerum significatarum, aut per vicinitatem, aut per contrarietatem: dico quod talis
impositio nominis & origo aut intelligitur fieri per deriuationem nominis a nomine secundum aliam
vocis terminationem, vt a capite capillus: a luce lucus: a cruce crus: aut per translationem eiusdem
nominis a creaturis quibus primo esset impositum, ad deum: quemadmodum inferens terrorem dici
tur terror. Primo modo dico quod deus nullo nomine proprie nominari potest: quia nomen illud deri
uaretur a nomine primo imposito vel per contrarium: sicut nemus dicitur lucus per contrarium
a luce: quia vmbrosum est, & minime lucet. Nunc autem nullum nomen deriuari potest deo a crea
turis per contrarium propter infinitam distantiam ab illis: & contraria debent esse conuenientia in
genere. Vel per vicinitatem effectus scilicet ad causam, secundum quod capillus dicitur a capite. Vel per
similitudinem rerum, sicut crus a crucae, quod similiter non potest fieri naturaliter propter eandem in
finitam distantiam. Secundo autem modo dico quod deus nominatur omnibus nominibus sumptis a
creaturis & omnibus nominibus creaturarum: secundum modum quo omnes res omnium praedica
mentorum deo possunt attribui. prout determinatum est supra articulo. xxxii. praecipue quaestio-
ne. ii. sed hoc transumptiue: & ideo nullo modo proprie, sed omnino improprie: & hoc improprienta
te translationis: qua exigente nomen translatum ad deum a creaturis non significat ipsum deum mo
do quo est in seipso: sed modo quo per similitudinem & vicinitatem ad rem a qua est translatum, conci-
pit ipsum intellectus ex notitia qua de illa re est informatus. & adhuc minus perfecte significat quam
concipit, vt declarabitur in x. quaestione sequente. Vnde si aliquo nomine proprie nominaretur, opor-
teret quod illud nomen significaret eum sicut est in seipso: quod est impossibile de alio nomine quam de illo
quod est verbum diuinum personale increatum: quia nullum aliud nomen quod deus est in se siue nomen illud
sit verbum vocis siue mentis, comprehendere potest vt significatiuum illius: sed tantummodo aliquod eius. Pro-
pter quod nihil proprie & vere perfecte de deo significatur cum significatum per talia nomina de deo praedicatur. dicente
de diuina natura Diony. ca. ii. cael. Hierar. Non esse secundum quod eorum quae eum vere deum &c. vt infra in fi-
ne quaestionis secundae articuli sequentis. Et sic talia nomina improprie significant deum improprietate translatio
nis. Quod dico propter alios tres modos dicendi aliquod improprie. Prio scilicet quia incongruenter illi de quo dicitur:
quemadmodum diceremus improprie in diuinis loqui illum qui diceret quod ptir est cam filii: quia cam non dicitur proprie ni
si in creaturis: sed proprie diceretur loqui qui diceret, Pater est principium filii: & tamen principium in di-
uinis non omnino proprie: sed translatiue, & ita improprie dicitur. Secundo quia inusitate: quemadmodum in arte logi Bb275v
ca siquis omissis verbis vsitatis in illa vteretur verbis in illa non vsi
gica subiectum & praedicatum nominaret suppositum & appositum: quae
in grammatica sunt vsitata: improprie diceretur loqui. Tertio: quia non principal
cidens dicitur improprie ens respectu substantiae: & creatura respectu dei. Et
tia dicitur ens proprie respectu accidentis: sic deus posset dici ens proprie respectu creaturae: pro
cedit tertium argumentum. Et hoc modo dicit Commentator super. xii. metaphysiy. quod v
de deo. Sed hoc non pertinet ad nominis significationem, sed potius ad quandam nominis communis appropriationem. de
habitum est supra loquendo de appropriatis: sumendo scilicet proprie pro appropriate per
proprie pro appropriate per similitudinem ad proprium eius cui appropriatur, quod proprie dicitur appropriate: dico qui
nullo modo nomen aliquod potest dici proprie de deo: nec deum proprie. i. appropriate si
le appropriatum non esset nisi commune deo cum creaturis. Tale autem commune prout convenit creaturae
propter infinitam distantiam illius a deo, nullo modo habere posset conuenientem similitu
prium dei. Propter quod nulla appropriatio eius quod convenit deo & creaturis, inquantum convenit creatu
ris deo fit per similitudinem, sed per excellentiam tantum.

6 ⁋ Quod ergo arguitur primo quod res significatae per nomina diuina proprie immo pro
riissime habent esse in deo: immo proprie immo propriissime nominant illas: Dico secund
ne quinta praecedente, quod bene verum est aspiciendo ad significatum dignius sub nomine. Aspiciendo tamen
ad id quod famosius significatur ipso nomine, & ad primam nominis impositionem: non est ita. Et quo ad hoc
attenditur principalis improprietas in nominibus diuinis scilicet quia primo imposita sunt rebus creatis &
illis quae sunt in creaturis: quae idcirco famosius per huiusmodi nomina ab audientibus concipiuntur quam
do proferuntur: & ab illis sunt translata ad significandum in diuinis correspondentia: quae vt s
nis, ex se & in se nobis non sunt cognita, sed solummodo cognita ex illis & in illis quibus correspondent
in creaturis: ad quae primo & immediate mens nostra se conuertit intelligendo aliquid statim cu
nomina proferuntur. Et ideo ipsa per aliquam improprietatem translationis diuina significant. Sicut cum
ridere transfertur ad significandum foritionem prati, dicendo pratum ridet. Aut per aliquam similitudinem rerum
significatarum. vt cum dicitur vox alba per aliquam similitudinem vocis in mouendo auditum, & co-
loris albi in mouendo visum. Aut per vicinitatem causae ad effectum, quod magis valet ad propositum.
Quemadmodum enim dicitur terror a quo terror procedit in hominibus: sic sapientia dicitur notitia dei, a qua
procedit sapientia in hominibus: & bonitas dei a qua procedit in hominibus bonitas. Sed est aduertem
dum quod translatio ista nominum a creaturis ad deum sit tripliciter. Primo per contrarietatem: licet mixtim
per aliquam similitudinem, vt dictum est supra de zelo cum dicitur deus zelans. Secundo per simili-
tudinem: vt cum dicitur deus leo. Tertio per vicinitatem: vt cum dicitur deus sapiens. Et est prima trans
latio summe impropria, inquantum fit per contrarium. propter contrarium enim eius quod illa nomi
na inquantum transferuntur per contrarium ad diuina significant in creaturis, maxima improprieta
te transferuntur nomina per contrarium a creaturis ad diuina. Quibus scripturae tamen vtuntur loquendo de deo
& de diuinis: & hoc non tam ad significandum aliquid quod est in deo correspondens illi quod significatur in crea
turis inquantum per similitudinem transfertur ad deum: quam ad indicandum per id quo per contra
rium transferuntur ad deum. Quia manifestum est talia non significare aliquid propriae in deo aut
de deo: quod nec aliquod aliorum diuinorum nominum proprie de deo dicitur: aut ipsum significat, vt praedictum est
secundum Augustinus contra Adimantium in vltimo argumento. Secundum illud etiam quid dicit Diony. ii. ca.
cael. Hierar. Obscuritatis arcanorum magis aperta est per dissimiles formationes manifestatio. Secunda au-
tem translatio quae est per solam similitudinem, est minus impropria quam prima: quia minus est repugnans
& absurda deo creaturae substantia quam morum ipsorum peruersitas. Tertia autem translatio quae est per
vicinitatem, minus improprietatis habet: quia ista est per conuenientiam inter se eius a quo nomen trans
fertur ad id ad quod transfertur. Illa vero est non per convenientiam illorum inter se, sed in aliquo quoid quadam coni
tate convenit ambobus. Et quia ista tertia sit per maiorem convenientiam, ideo respectu secundae vocatur per proprie
tatem: quia. scilicet est per minorem improprietatem. Sed adhuc minor est improprietas in hoc nomine deus: in hoc quod si
gnificat absque omni translatione vocis, vt iam dicetur. Sed & nomina illa quae maxime improprie dicuntur quo ad
nominis translationem, alia ratione propriissime dicuntur de deo, vt infra articulo sequenti quaestione secundua
& tertia patebit.

7 ⁋ Ad secundum quod deus nominatur proprie nomine illo quid significat rem quae soli deo convenit, cu
iusmodi est hoc nomen deus secundum Augustinus Dico secundum iam dicta quod in nominibus coconibus deo & creaturis
deus improprie significatur propter nominis translationem ad significandum illud quod est in deo ab eo quod est in crea
turis: cui proprie & principaliter est impositum vt signum illius: & hoc non absque notitia rei illius ali-
qua praecedente in imponente: qua postquam illud imposuit ad significandum illam rem, illo no-
mine proposuit vti in loquendo vt signo ad indicandum alteri cum quo loquendum esset rem Bb275v Bb276r
illam cui ad significandum eam illud imposuit: vt sic quia res quas ostendere possemus vel
indicando illas nutu vel signo digiti vt parietem, vel seipsas vt si a te quaererem quid sit ambu-
lare: surgensque id ageres: non semper praesentes habemus: nominibus siue verbis vteremur pro re-
bus, prout determinat Philosophus in principio libri Elenchorum. Quae quidem nomina alteri cum
quo loquendum esset signa esse non possent secundum superius determinata, nisi ipse similiter pri-
us rem significatam cognosceret quoquo modo: & nisi esset prius ei indicatum quoquo modo: &
tale nomen talis rei signum indicatiuum esset: & sic per consuetudinem quasi ex pactione inter se
omnium qui sunt eiusdem linguae talis vox talem rem significaret. Et per hoc talis vox talem rem
proprie significat: & illa est propria eius significatio: quae si propter vocabulorum penuriam alteri
rei consimiliter cognitae imponeretur: & sic fieret aequiuoca (Eo enim quod plures sunt res quam nomina opor
tuit eandem vocem plura significare vt dicitur in principio Elen. tunc illa vox plura significaret ae-
que proprie, & esset aequiuoca casu secundum praedeterminata. Ex hoc ergo dicitur nomen pro-
prie rem significare, quod ipsi vt cognitae in seipsa principaliter imponatur: & per impositionem signum reme
moratiuum existat ei qui talem rem prius in seipsa cognoscit: & cum hoc etiam quod tale nomen ad
significandum eam impositum fuit. Et econtra nomen dicitur aliquam rem signitur care improprie eo
quod ipsi non imponitur principaliter prius cognitae in seipsa: sed per similitudinem rei alterius aut vi
cinitatem aliquam ad illam rem nomen ab illa transfertur ad illam indicandam vt incognitam in
seipsa: & solummodo cognitam in alia ex similitudine aut vicinitate ad illam. & per hoc solum signum reme-
moratiuum illius rei existit ei qui talem rem hoc modo in alio nouit: & non in seipsa. Quia si forte
nouit eam in seipsa: hoc accidit tali significationi per translationem. verbi gratia, quidam actus
hominis proprius & cognitus proprie significatur secundum dictum modum per hoc nomen ri-
dere: quod secundum dictum modum etiam est rememoratiuum illius. Aquo tamen per simili-
tudinem aut vicinitatem nomen illud ridere transfertur ad indicandum actum proprium prati
cum abundat fioribus, vt incognitum in seipso: sed solum cognitum per similitudinem aut vi-
cinitatem in illo actu qui est proprius hominis. Et hoc modo cum transfertur ad commemoran-
dum illum actum prati sic & non aliter cognitum: tunc illud nomen ridere improprie dicitur si-
gnificare actum prati aut esse signum rememoratiuum illius: & hoc quia indicando & rememo-
rando solum insfinuat aut rememoratur actum similem aut vicinum actui hominis inesse pra-
to: nullam autem propriam notitiam de veritate illius rememorando per auditum ad mentem per-
ducit. Et si perducit, hoc accidit quia scilicet illum actum floritionis prati in seipso prius nouit: pu
ta videndo pratum abundare fioribus: ex qua notitia potuit illi primo nomen illud imponere
quod est florere: quod idcirco illum actum prati proprie significat: & est signum rememorati-
uum eius quem improprie significat illud nomen ridere: & improprie est signum rememoratiuum
eius secundum dictum modum. Et est iste modus improprie significandi diuina in omnibus nomi
nibus translatis a creaturis ad deum: licet secundum plus & minus, vt dictum est supra. Et habet
ista impropria significatio duo in se. Quorum primum est quod nomen transfertur ab illo quod proprie si
gnificat ad illud quod improprie significat. Secundum vero est quod nomen quod per rememorationem pri-
mo perducit audientem ad concipiendum notitiam claram rei quam proprie significat: etiam secundo
perducit per rememorationem audientem non ad percipiendum claram notitiam rei in seipsa quam proprie signi-
ficat: sed solummodo ad percipiendum notitiam eius obscuram: & hoc per similitudinem aut vicinitatem ipsius ad rem quam pro
prie significat id ad cuius notitiam claram in seipsa rememorando perducit. & hoc quia hoc nomen quod prius signi
ficabat vnum proprie: quia est scilicet vt signum quod primo ad rei claram notitiam per seipsam & in seipsa reme
morando perducit: postmodum significat illud improprie: quia. scilicet vt signum quid secundo ad obscuram
notitiam illius per aliud & in alio rememorando perducit. Et est determinatio horum nominum in significam
do modo ad illa quae significant proprie, modo ad illa quae significant improprie, per subiecta de quibus talia no-
mina praedicantur, secundum quod dicit Boethius de triniitate. ca. v. & eius commen. Decem praedicamenta quae de rebus omni
bus &c. vt supra in tertia quaestione praecedente huius articuli.

8 ⁋ Primum autem istorum duorum non habe
tur in significatione huius nominis deus: quia est nomen supremae maiestati primo & principaliter in-
positum, non ab alio translatum. Nec etiam secundum: & hoc propter idem quo ad hoc quod non primo perducit ad
rememorationem audientem ad percipiendum claram notitiam alicuius rei quam proprie significat: & secun
do ad percipiendum per rememorationem obscuram notitiam eius quod improprie significat: quia nulli alii in
positum est ad ipsum primo significandum & proprie. Sed illud secundum habetur in significatione huius nominis deus
quo ad hoc quod perducit ad commemorationem audientem ad percipiendum obscuram notitiam summae maiestatis
& hoc per similitudinem aut vicinitatem ipsius ad res, non quas significat vllo modo, scilicet
primo aut secundo proprie aut improprie: aut ad quorum notitiam aliquo modo perducit: sed quorum Bb276v
notitiam intellectus humanus per rememorationem ductus aliorum nominum proprie illas signi
ficantium, in creaturis percepit: & hoc siue nominum mentalium solummodo ductu naturalis ra-
tionis: siue mentalium & vocalium ductu disciplinae. Intellectus enim humanus ex ordine causarum
& causatorum percipiens quod sit vnum principium primum & causa omnium caeterorum: & quod quic-
quid dignitatis & nobilitatis est in causatis, supereminentius est in omnium causa: & quod quicquid est
defectus in illis, nequaquam est in illa: per similitudinem & vicinitatem causae omnium ad causata sua per-
cipit licet notitia obscura & quasi generali attributo, non vnico, sed omnibus simul quasi in vno
aggregatis, quod causa omnium omnibus causatis supereminet in omnibus illis quae ad dignitatem sim
pliciter pertinent. Vnde sicut illa quae ad dignitatem simpliciter pertinent in creaturis sigillatim
quo ad singula significantur istis nominbus sapiens bonus iustus & aliis nominibus in creaturis: quae quo
dem nomina per similitudinem & vicinitatem transferuntur ad significandum diuina illis corre-
spondentia translata secundario ab illis quae significant in creaturis primo: sic illa quo ad omnia simul
significantur hoc nomine deus: & hoc nomen deus primo imponitur ad significandum rem continentem
in se omnia illa in summa & euidenter. Et sic quia per similitudinem & vicinitatem a significatis quae
ad perfectionem simpliciter pertinent significatis diuersis nominibus in creaturis hoc nomen deus
imponitur ad significandum illa in summa & eminentia licet in obscuritate quadam: & sic per qua-
lencunque translationem secundum rem licet non secundum nomen: idcirco etiam hoc nomen deus
per aliquam improprietatem deum significat: licet per minorem quam nomina translata a creaturis ad
deum quasi particulariter. Propter quod Augustinus comparans improprietatem nominum translato-
rum a creaturis in significando diuina: & huius nominis deus, insinuando minorem improprieta-
tem in illo, dicit primo de doct. Christia. ca. 4. Est trinitas vna summa res: & ideo rerum omnium cau
sa: si tamen & causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conueniat potest inueniri: nisi quod
melius ita dicitur vnus deus. Ecce quod melius dicitur trinitas est deus quam res aut causa: & hoc non nisi
propter minorem improprietatem in significando summam maiestatem hoc nomine deus quod est im
mediate illi impositum, quam hoc nomine res aut causa, quae sunt translata a creaturis. Et quia hoc no-
mine deus nihil significatur de summa maiestate nisi in summa & obscure & per quandam simili-
tudinem aut vicinitatem rerum, licet eminenter: & non absque omni nominis translatione: & tamen
sicut voluntatis humanae est perfecta notitia & clara percipere de summa maiestate quid est si posset:
sic etiam humanae voluntatis est ipsam perfecte & clare exprimere alteri per nomen si posset: quod etiam
nititur quantum potest hoc nomine deus: Ideo praedictis addit Augustinus dicens. Diximus ne aliquid
& sonuimus aliquid digne deo: q. d. nihil. secundum illud quod dicit contra Adim. ca. A Non potest ali
quid de deo digne dici: quod ideo iam indignius est quod potuit dici. Et hoc quia non nisi improprie &
obscure & in generali aliquid de deo diximus & sonuimus: quemadmodum obscure & in generali
naturali nomine deum cognoscimus: quod non est dignum deo: quia non digne deus dicitur nisi verbo
quo clare & in speciali significetur & intelligatur: quod intendit ille qui dicit, trinitas est deus. Propter
quod continue sequitur: Immo vero me aliud quam dicere voluissem dixisse sentio. Si autem dixi (supple
aliquid) sequtur: non est quod dicere volui: quia. scilicet obscurum & generale dixi: & clarum & speciale dice
re volui. vnde sequitur continue. Vnde scio quia deus ineffabilis est: quod autem a me dictum est si in
effabile esset, dictum non esset: ac per hoc nec ineffabilis quidem dicendus est deus: quia & hoc cum
dicitur, aliquid dicitur. Eit nanque quaedam pugna verborum. de qua pugna ostensum est supra quod non est pu
gna. Et continue reuertitur declarans quomodo hoc nomen deus significat aliquid de summa ma
iestate: licet obscure: subdens. Et tamen deus cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae vocis
obsequium: & verbis nostris in laude sua gaudere nos voluit. nam inde est & quod dicitur deus. Non
enim in strepitu istarum duarum syllabarum ipsum cognoscimus scilicet perfecte in significato aliquo
de summa maiestate hoc nomine deus: aut per aliquam similitudinem aut per vicinitatem ad creatu-
ram: aut per aliquam similitudinem ipsius maiestatis summae ad hanc vocem deus: sed tamen (vt sequ
tur continue) omnes latinae linguae scios &c. vt dicitur in argumento. Sed tamen in hoc cognoscen-
do & cogitando de deo scilicet quod est quo nihil melius & sublimius: nihil de deo nisi imperfecte obscure
& in generali & improprie aut per similitudinem aut vicinitatem cognoscimus: & hoc a creaturis
via remotionis & eminentiae, prout expositum est supra de diuinis attributis. Et hoc est quod Augus
stinus subdit dicens. Illi autem qui per intelligentiam pergunt videre quid deus est, omnibus eum na
turis non solum visibilibus & corporalibus: sed etiam intelligibilibus & spiritualibus omnibusque mu-
tabilibus praeferunt: omnes certatim pro excellentia dei dimicant: nec quisquam inueniri potest qui
hoc deum credat esse quo est aliquod melius. ltaque omnes deum esse consentiunt quod rebus caeteris an
ponunt. Et quoniam omnes quid de deo cogitant, vnum aliquod cogitant: illi soli possunt se absurda & indigna Bb277r
estimare de deo qui ipsam vitam cogitant, & vinentem non viuenti anteponunt. Deinde vitam ipsam
pergunt inspicere, & si eam sine sensu vegetantem inueniunt, qualis est arborum, praeponunt sentientem
qualis est pecorum, & huic rursus intelligentem qualis est hominium: quam cum mutabilem viderint, etiam huic
aliquam immutabilem coguntur anteponere. Quod ergo dicitur in argumento quod illo nomine quod
significat id quid est in solo deo, proprie nominatur, cuiusmodi est deus: Dico quod verum est sumendo
proprie a proprio, vt tactum supra. Sed sic non sumitur hic significare proprie, sed significare rem
nomine primo & principaliter ei imposito non per vicinitatem aut similitudinem ad rem aliam siue
eodem nomine siue alio significatam per se. Tali autem modo hoc nomen deus significat improprie deum
quantum est ex parte rei significatae & conceptae, quia per translationem intellectus in impositione hu
ius nominis deus, pergit a re cognita in creaturis clare & in speciali, ad rem per similitudinem & vi-
cinitatem cognitam in deo obscure & in vniuersali, licet non quantum est ex parte nominis vocalis hoc
nomen deus a re illa translatum est, quia illam non significabat prius. Vnde non est generaliter verum
illud assumptum in argumento scilicet quod res non dicitur nominari aliquo nomine improprie, nisi quia il-
lud nomen significat proprie aliquid quid est in alio. Et non est differentia de significatione huius nominis
deus in significando deum sub ratione qua est praeminens omnibus in omnibus quae dignitatis sunt sim
pliciter, & in significando deum aliquo nomine quod significaret eum praeminentem sapientia: quod nomen
esset aliud ab hoc nomine sapientia, quid per translationem significat eum sapientem simpliciter: nisi quod for
te illud nomen quo nominaretur supersapiens sapientia aut bonitate aut aliquo talium compositum
esset ex nomine imposito simpliciter creaturae, & aliquo quid esset nota praeminentiae. Tunc enim quo ad
alterum componentium aut etiam quo ad vtrumque imponeretur deo per similitudinem aut vicinitatem prae
minentem solummodo a sapientia significante nomen sapientiae in creaturis simpliciter cum nota prae-
minentiae quam importat haec praepositio super in nominibus quibus vtitur Dionysius cum dicit quod deus
non est sapiens sed supersapiens, non bonus sed superbonus. Hoc autem nomen deus imponitur deo
per similitudinem aut vicinitatem praeminentem in sapientia aut bonitate aut in pulchritudine & in omni
bus simul quae sunt aliquid dignitatis simpliciter.

9 ⁋ Ad tertium quod hoc nomen esse vel essentia proprie di
citur de deo, quia res significata propriissime est in deo: Dico quod verum est sumendo proprie pro ap-
propriate. Esse enim communiter conuenit deo & creaturae: appropriate per principalitatem conuenit so
li deo. dicente super illud Exo. iii. Ego sum quid sum. gloss. interli. Nemo alius. & glosm marginali. Hierony
mus scribens ad Marcellum de. x. dei nominibus sexto loco ponit vere quod in Exodo legitur, Qui est. Deus
enim solus qui exordium non habet: vere essentiae nomen retinuit, quia in eius comparatione qui ve
re est, quia immutabilis est, quasi non sunt quae mutabilia sunt. Et per eundem modum nomen eius est
doins in Psal. lxxxii. Et cognoscant quia nomen tibi domins. Augustinus Tanquam non vero nec suo nomine nun-
cupentur quicumque alii domini nominantur, quia seruiliter dominantur, & vero domino comparati nec domini sunt, si-
cut dictum est Ego sum qui sum. Sed de hac proprietate non est hic sermo: sed solum de alia: quan
do scilicet res significata per nomen de deo non est in notitia accepta per similitudinem aut vicinitatem a re
existente in creatura, siue significetur nomine vocali siue non, sed solummodo nomine mentali, quod etiam
in mentis conceptu, secundum quod nullius linguae: sed est accepta in notitia immediate a re quae est deus, si
ue quae soli deo convenit, & similiter vox ipsam significans, qualis forte est vox nominis tetragramma
ton. Et talis res diuina non significatur nomine esse vel essentiae de deo, quia per translationem ab illo quid
prius significat in creaturis, similitudine aut vicinitate significat in generali & obscurae quod est in deo
sicut significant hoc nomen sapientia & hoc nomen bonitas, & caetera huiusmodi. licet hoc nomen esse in
ter alia translata secundum vocem sit principalius, quia inquantum significat pelagus quoddam infini-
tum diuinae substantiae (vt dicit Dam. comprehendit quasi indefinite illud quod significat illud nomen
deus, inquantum dicit summam eorum quae sunt dignitatis simpliciter. Vnde & secundum Dionysius. esse est
dignior diuinarum participationum, prout expositum est supra loquendo de attributis. Vnde aspi-
ciendo ad dictam improprietatem siue sub nomine translato, siue sub nomine non tramslato nullum nomen impositum
ab homine viatore significat deum aut aliquid quod est in ipso congrue & digne, aut proprie ipsum aut aliquid quod
est in ipso significat seu dicitur de illo: vt procedit & bene ex dictis Augustinus vltimum argumentum: quod
ideo concedendum est.