Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe747a

Sources:

Bb: Badius1520b

B3v

1
Irca primum arguitur quod deus non possit dici perfectus.
Primo sic. omne perfectum est factum: quia praepositio il-
la per, in proposito non diminuit sed potius auget. Deus
non est factus: quia per ipsum facta sunt omnia, vt vult
Augustinus super Ioan. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. id cuius na-
tura stat in eo quod supra se recipit omnes conditiones
nobilitatis, maxime imperfectum est: quia de ratione perfecti
est quod non recipit additionem in dignitate & nobilitate: & de ratione im
perfecti: quod recipit additionem, vt iam dicetur. Deus est huiusmodi: quia non est nisi esse purum vt habitum est
supra. Esse autem simpliciter & purum, super se recipit omnes determinationes dignitatis & nobilitatis,
vt sunt sapientia, bonitas, pulchritudo &c. huiusmodi. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, quae perfecta sunt per se ni
hil inuenitur extra illa, vt dicit Philosophus. v. meta. ca. de perfecto. & dicit primo cae. & mundo. quod corpus
vniuersi ex hoc est perfectum quia non habet aliud corpus extra, quod tangit ipsum. extra deum autem sunt
omnes creaturae. ergo &c.

4 ⁋ In oppositum est: quoniam imperfectum habet esse ab aliquo perfecto quod habet es
se prius. secundum enim quod dicit Philosophus. xii. meta. semina quia imperfecta sunt: sunt ex aliis praeceden
tibus perfectis. Primum enim non est semen: sed aliquid perfectum verbi gratia: quod hominem oportet
esse ante sperma. Deus autem habet esse non ab alio sed a se, vt habitum est supra. a quo omne aliud
habet esse, vt videndum est infra. ergo &c. Vnde dicitur Matth. v. Estote perfecti sicut pater vester cae
lestis perfectus est, qui est ipse deus. Et in symbolo dicitur de Christo quia est perfectus deus.

5 ⁋ Quia vt habitum est ex praedeterminatis, ex eis quae apparent nobis in creatu-
ris declarantur nobis consideranda circa deum creatorem: vt cognoscamus perfectionem diuinam
& qualiter excedit perfectionem omnis creaturae: oportet hic primo videre modos perfectionis re-
pertos in creaturis: & videre quis congruat deo & quis non. Et quia cognitio nostra ab imperfecto
ad perfectum naturaliter procedit: & de imperfecto nata est a nobis haberi cognitio imperfecta:
& de perfecto perfecta: In hoc enim secantur scientiae quemadmodum & res: vt dicitur tertio de ani
ma: Idcirco incipiendum est a modis imperfectionis repertae in creaturis, vt ex opposito pateant no
bis modi perfectionis. Est igitur sciendum quod ratio imperfecti est quod ex se sit diminutum in aliquo:
& ideo natum super se recipere additionem alicuius extra se: & econtrario ratio perfecti est quod in
se non sit diminutum in aliquo: & ideo nec natum recipere additionem alicuius extra se inquan-
tum huiusmodi. Hinc dicit Augustinus lb de natura & gratia. Ibi est summa perfectio vbi nihil addi-
tur. & primo solilo. Summa plenitudo est vbi nihil deest. Circa modos igitur imperfecti, & per con
sequens perfecti, aduertendum: quod imperfectum quia potest recipere additionem, aut est susceptibi-
le additionis intra se in simplicitate naturae suae & essentiae: aut extra simplicitatem naturae & essentiae
suae. Primo modo est imperfectum omne quod intentionem capere potest inquantum huiusmodi: & ex
opposito perfectum est illud quod in naturae suae intentione vltimatum terminum habet. Hoc modo
secundum Philosophum. v. metaphysicae, dicitur perfectum aliquid secundum virtutem & modum
bonitatis suae, quando nihil aliud potest habere excessum super ipsum secundum illud genus naturae
& hoc dupliciter: Proprie, & transumptiue. Proprie quando est perfectio secundum id quod est bonum sim-
pliciter, vt dicitur aliquis medicus vel musicus perfectus quando secundum speciem propriae virtutis & bonitatis
scilicet medicinae vel musicae, in nullo deficit aut diminuitur. Et secundum Commenta. hoc est per Bb4r
fectum secundum qualitatem, quando nihil inuenitur dignius eo in suo genere. Medicus enim
dicitur perfectus a quo nihil diminuitur ex eis quae pertinent ad actionem medicinae: & quo nul-
lus medicus est perfectior. Transumptiue vero dicitur perfectum quando est perfectio secundum
id quod est malum simpliciter, inquantum tamen in malo cadit ratio bonitatis ex ordine ad suum fi-
nem: licet secundum quid, quia non est ad finem bonum sed malum: qui non est finis nisi secun-
dum quid. Non enim omne vltimum finis: sed optimum, vt dicitur. ii. physi. Et per hunc modum secun
dum Philosophum. v. meta. dicimus mendacem perfectum & latronem perfectum: quia vocamus
eos nomine bonitatis: & dicimus quod est bonus latro & bonus mendax. Vnde quia perfectio est ipsius
finis: quia finis est vltimum in re: finem & perfectionem transferendo a bonis ad praua: quia ambo
vltima sunt: dicimus quod aliquis corrumpitur perfecta corruptione & destruitur perfecta distructione:
quando nihil deest aut diminuitur corruptioni & malo: sed est in vltimo corruptionis & valde ma
lum. Si autem sit imperfectum: quia susceptibile est additionis extra simplicitatem suae essentiae: aut
ergo tanquam totum partis intra se: aut tanquam pars partis supra se. Primo modo imperfectum est omne
totum quod deficit aut diminuitur in aliqua parte quae ad integritatem suam requiritur. Et ex oppo
sito perfectum est illud secundum Philosophum. v. meta. cuius impossibile est accipere aliam partem
extra omnino: & hoc dupliciter: vel in se & absolute, vel in respectu ad aliquid aliud. Primo modo se
cundum Commen. ibidem, homo dicitur esse perfectus quando nullum membrum illius est extra ipsum id is. qui non est
in aliquo membro diminutus. Secundo modo dicitur perfectum tempus periodale cuiuslibet rei natu
ralis extra, quia secundum Philosophum non est accipere tempus aliquod quod sit illius temporis pars.
vt enim dicit Commnet. ibidem, Tempus vitae perfectum in vnoquoque ente est id extra quod non inuenitur tempus
quod sit pars illius temporis. Et per hunc modum dicitur numerus perfectus ille qui constat ex o-
mnibus partibus suis aliquotis respectu omnium aliorum numerorum. nihil enim habet extra se quid sit pars
eius vel pars suae partis: sicut habent numerus abundans & diminutus. Si vero sit imperfectum suscepti
bile additionis extra simplicitatem suae essentiae tanquam pars partis alterius supra se ad constituendum
totum: hoc modo imperfectum semper est illud quod alterum recipit supra se quia est pars, & perfectum est
ipsum totum ex vtroque constitutum inquantum huiusmodi. Totum enim secundum Philosophum. v. metaphy. di
citur a quo non diminuitur aliqua pars quibus dicitur totum. Quod autem diminuitur, semper dicitur pars illius ex
quo diminuitur. Sed ista additio partis super partem potest fieri vel translatione in aliud specie, vel appo
sitione eiusdem specie. Primo modo dupliciter: aut additione alicuius quantitatiui: aut qualitatiui
Primo modo linea est dimensio imperfecta respectu superficiei: & superficies respectu corporis: & solum
corpus est dimensio perfecta. Vt enim dicit Philosophus, Magnitudo quae habet vnam dimensionem tantum, linea
est: & quae habet duas, superficies est: quae habet tres, corpus est. & post istam non est magnitudo alia.
quoniam vt dicit Commen, non est mensura quaerta. Propter quod (vt dicit ibidem Philosophus) non est possibilis per-
mutatio corporis ad aliud genus: sicut est permutatio lineae ad superficiem, superficiei ad corpus.
Nam si est via ad permutationem, tunc corpus non est magnitudo perfecta. ergo est diminuta. Namn
non est permutatio nisi in diminuto. Perfectum enim (vt dicit ibi Commenta. est quod non recipit addi
tionem: nec fertur in aliud genus. Secundo modo materia & omne quod est in potentia per susceptio-
nem alicuius formae ad aliud, inquantum huiusmodi imperfectum est: & totum compositum est per
fectum. Secundum enim quod dicit Philosophus. v. metaphysicae, forma complementum est: & comple-
tum est quod habet complementum. Si autem sit aliquid imperfectum quia receptibile est alterius su-
pra se in eadem specie, aut ergo hoc fit procedente augmento per totum: aut extensione eius in
aliquo latere eius. Primo modo puer est imperfectus secundum quantitatem: factus autem vir est se
cundum quantitatem perfectus. Secundo modo linea recta inquantum ex vtroque termino potest
additionem recipere, imperfecta est. Linea vero circularis quia non habet terminum cui potest fieri addi
tio, perfecta est. secundum quod dicit Philosophous. ii. cae. & mundo. Completum est illud post quod non est pos
sibile aliquam rem inueniri extra ipsam. Possibile est autem vt addatur in linea aequali additione
sempiterna: & non est possibile vt addatur in circulari linea aliquid omnino: est igitur linea rotun
da stans perfecta. Si autem aliquid fuerit imperfectum: quia susceptibile alicuius supra se extra sim
plicitatem naturae & essentiae suae: aut ergo est ista imperfectio propter differentem gradum natu
rarum: aut propter diuersitatem in natura ipsarum. Primo modo creatura proxima in dignitate
naturae primo principio quod deus est, semper perfecta est respectu remotioris: & remotior imperfe-
cta respectu superioris: quia superior aliquid addit dignitatis in esse suo super dignitatem in esse
iferioris. Secundo modo triplicitur: vniversalimultitudine eiusdem specie diuersitate indiuiduorum: vel eiusdem genere diuer
sitate specierum: vniversaldiuersorum genere. Primo modo imperfectum est quodlibet indiuiduum quod habet aliud sibi simile in specie sibi Bb4v
additum in eadem specie: & perfectum quod continet totam suam speciem sub vnico indiuiduo: si ali
quod esset tale. Et per hunc modum in primo cael. & mund. Philosophus posuit mundum esse perfe-
ctum: quia secundum ipsum non posset esse alius numero. Vnde dicit ibi Commen. Haec est causa mul
torum indiuiduorum vnius specie. scilicet quod propter diminutionem non fuit natura contenta in esse vnius
Secundo modo omne corpus mundi contentum in toto est imperfectum & diminutum: quia habet
aliud extra se quod tangit ipsum, licet sit perfectum secundum tres dimensiones, vt dictum est. Et so
lum corpus vniuersi est perfectum: quia nullum potest esse extra quod tangit ipsum. Vnde dicit Phi
losophus. i. cae. & mundo. Reliquorum corporum vnumquodque secundum suam dispositionem est in termino com
plementi: quia habet tres dimensiones. Veruntamen est ei terminus quem tangit aliquod corporum
quod est post ipsum: & commensuratur ipsum. sit ergo propter illud vnumquodque eorum multa. vbi dicit Con-
men. Et secundum hunc modum sunt diminuta quae possunt recipere additionem: & non sunt multa
nisi quia sunt contingentes: & quod inuenitur in eis plus quam vnum, est diminutum: quia si esset per
fectum sufficeret esse vnum: & sic est in mundo. Et hoc est quod continuo dicit Philosophus. Totum autem
cuius corpora ista sunt partes, est completum non diminutum necessario. Commen. i. totus mundus
necessario est perfectus omnibus modis perfectionis. Est enim perfectum: secundum quod omnes partes eius per
fectae sunt: & quoniam nihil continet ipsum: & non est plus vno indiuiduo. Et per hunc modum quilibet
numerus minor respectu maioris propter additionem est imperfectus. Propter quod dicit Philosophus
v. metaphysicae. Quod diminuitur ex quantitate secundum quod est quantitas, semper dicitur pars illius ex
quo diminuitur: sicut dicitur quod duo sunt pars tririum. Tertio modo quodlibet genus praedicamenti quo ad
omnia quae continet, imperfectum est in natura & essentia sua: quia extra se habet perfectionem in
alio praedicamento, quam non habet ex natura & essentia sua. Et perfectione opposita huic imperfectioni
nulla creatura omnino potest esse perfecta: immo quaelibet est imperfecta: quia in sua essentia non habet quicquid perfectionis
est in quaelibet alia: sed eam oportet inuestigare in solo creatore deo: quia in ipso solo inuenitur, vt habet declara
ri in quaestione sequenti.

6 ⁋ Quia ergo quaeritur vtrum deus dicendus est esse perfectus, Dicendum quod sic
secundum omnes modos perfectionis praedictos, amouendo ab eis illud quod imperfectionis eis admixtum
est in creaturis: quia in eis pure & absolute perfectum nihil potest inueniri. Est ergo intelligendum quod
secundum determinationem Philosophi in. v. metaphysicae, omnes praedicti modi perfectionis ad tres redu
cuntur. Dicit enim ibi: quod quae dicuntur perfecta per se, secundum hos modos dicuntur, quaedam quia non di-
minuitur ab eis aliquid de bonitate, neque eis est magis: & hoc quo ad primum modum: & etiam ni-
hil inuenitur extra illa: & hoc quo ad omnes alios praeter vltimum: & quodam modo vniversali: ita quod in eis est no
bilitas in vnoquoque genere: & nihil est extra illa: & hoc quo ad vltimum modum, quem (vt in sequenti
quaest. patebit) deo attribuimus. Vnde exponendo istam vltimam clausulam dicit Commtetnorem quod definitio eo
rum quae vniversale dicuntur perfecta, est talis: quod perfecta sunt illa quorum nihil inuenitur per quod dicuntur imperfecta in
eis: aut extrinsecun. & ista est dispositio primi principil scilicet dei. Et loquitur de sic perfectis in plurali, modo po-
nentium plures deos essentialiter, licet secundum veritatem tantum vnicus sit talis, vt hab itum est ex su-
pra determinatis. Et sic ista definitio perfecte conuenit soli deo: quia in ipso solo nihil inuenitur per quid
dicatur imperfectum: nec in ipso nec extra ipsum. Vnde & dicit Auicen. iiii. meta. quod perfectum bonita
te est aliquid: quia quicquid debet habere de bonitate habet, & nihil remanet extra. Et per attributio-
nem ad istum modum perfectionis, dicitur persectio in omnibus aliis quae creaturae conveniunt. secundum quod
consequenter subdit Philosophus dicens. Alii autem modi sunt secundum hunc modum aut in faciendo aliquid
tale scilicet quale facit primum perfectum: aut in habendo scilicet aliquid tale quale ipse habet: aut in congruendo tali:
aut quia dicuntur in aliqua proportione qua attribuuntur ad illa quae dicuntur perfecta primo modo. Vbi dicit
Commentator. i. alii de quibus dicitur hoc nomen perfectum, dicuntur perfecta aut quia agunt illa quae sunt perfecta
aut quia aliquod est in eis istorum perfectorum: aut quia assimilantur eis: aut quia eis attribuuntur aliquo modo
attributionis. Deus ergo simpliciter perfectus debet dici: & primo perfectum ex se: in quo nihil inue
nitur imperfecti: neque in ipso: neque extrisecus. Neque in ipso, propter omnes modos perfectionis praeter vltimum, quid
conveniunt creaturis. Neque extrinsecus, propter vltimum modum quem nulla creatura attingit: quia
in qualibet inuenitur aliquid imperfecti: quia non habet in sua essentia id perfectionis quod habet extri
secus alia creatura: sicut habet deus, vt infra videbitur. Est igitur deus perfectus secundum primum
praedictorum modorum perfectionis: quia nihil diminuitur in eo de bonitate, neque est aliquid eo in
bonitate magis: & hoc propter eius infinitatem, vt infra videbitur. Sed aliter quam in creaturis dicun
tur aliqua perfecta primo modo. In illis enim quod perfectum est: compositum est ex imperfecto & perfectione: cui convenit
ille modus perfectionis. quoniam, vt dicit Philosophus, virtus est quaedam perfectio, quodlibet enim dicitur perfectum quando secundum speciem
propriae virtutis in nulla deficit parte. Et haec est bonitas cuiuslibet rei substantialis qua perficitur in suo esse:
& habet opeationem perfectam: debitam suae speciei. Si inquam ponamus talem creaturam perfectam eo quod nihil diminuitur Bb5r
in ea de bonitate. Neque etiam est aliquod eo in bonitate magis quantum ad naturam suae speciei. talis enim perfe
ctio nata est esse in quaelibet specie creaturae. Est tamen aliquod eo in bonitate magis simpliciter extra suam speciem: in
quantum quaelibet creatura inferior habet supra se creaturam secundum gradum naturae quae est in bonita-
te magis, vt patet in viii. modo perfectionis praedicto: vel ad minus inquantum supra quamlibet creatu
ram est ipse deus. Deficit etiam: quia multas perfectiones accidentales nata est talis natura in se recipe
re: non deus. Vnde dicit Auicen. viii. met. Necesse esse est perfectum esse, nam nihil deest sibi de suo esse & de perfectio
nibus sui esse: nec aliquoid generis sui esse egreditur ab esse eius ad aliud a se, sicut egreditur ab alio a se. verbi gra
tia ab homine, multa enim de perfectionibus sui esse desunt vnicuique homini. & etiam sua humanitas in-
uenitur in alio a se quod pertinet etiam ad quartum modum perfectionis in deo. Similiter aliter quam in creatu-
ris Deus est perfectus secundo modo perfectionis: quia nihil sui est extra ipsum: neque est in aliquo
diminutus: quia est simplex & purum esse. In quo deficiunt a perfectione composita ex partibus
quantitatiuis: quamuis nihil sui habent extra: neque sit in eis aliquid diminutum. Similiter est perfectus si
ne omni imperfectione (Tertio modo: quia propter simplicitatem & intransmutabilitatem suum esse
non potest ferri in aliud: nec habet ipsum per compositionem aut translationem) sicut habet corpus: quod
magnae perfectionis est in eo. Similiter est perfectus quarto modo sine omni imperfectione: quia non est omni
no in potentia: sed est actus purus, vt habitum est supra. Vnumquodque enim perfectum est: inquantum est ens
in actu: & imperfectum inquantum est in potentia cum priuatione actus. lgitur compositum quod sit
ex potentia & actu: licet ratione actus habet quod sit persectum: ratione tamen potentiae aliquid imper-
fectionis habet adiunctum. Vnde peccabant quidam ex antiquis Philosophis: qui primum prin-
cipium quod deus est, dixerunt esse primum principium materiale, vt dicitur. xii. meta. & expositum est supra.
Et propter hoc dixerunt quod esse optimum & perfectissimum non potuit attribui principio: sed ei quod pro
cedit ex principio. hoc enim necessarium est de primo principio materiali: quia est imperfectissimum necessario, cum
sit maxime in potentia, & minime ens: sed proximum non enti, quasi medium inter ens actu quoquo modo: & non ens,
vt tactum est aliquantulum supra: & magis declarandum est loquendo de materia. Non autem est verum de
primo principio efficiente quale est deus, quale non viderunt illi: sed solum principium materiale, quale
non potest esse deus, vt habitum est supra. Sicut enim prima materia per hoc quod est subiectum vltimum
maxime est in potentia & imperfectissimum: sic primum agens quia est primum mouens, maxime
debet esse in actu: & ideo perfectissimum: ita quod impossibile sit aliquid esse perfectius eo. Cum enim nihil agit
nisi secundum quod est in actu: & ita actio sequitur modum actus in agente: impossibile est productum per
actionem esse in nobiliori actu quam sit agens: etsi sit in aequali: sicut est filius cum patre: si reducamus
omnes alias actiones quascumque ad actiones personales in diuinis: & illas ad actionem primam qua pa-
ter producit verbum: sicut necesse est reduci, vt infra videbitur. Quomodo autem non potest in aequa
li actu: sed necessario in inferiori & imperfectiori producere aliquid in creaturis extra suam substantiam,
patebit loquendo de creaturis. Quomodo etiam imperfectum ens & in potentia, non potest esse pri-
mum simpliciter: sed necesse est vt perfectum praecedat imperfectum, & imperfectum sit a perfecto, habitum
est supra. Similiter deus est perfectus sine omni imperfectione ad similitudinem quinti modi: quia in vir
tute essentiae & naturae augmentum non recipit, neque ex imperfecto ad perfectum per transmutatio-
nem & alicuius appositionem deuenit. Similiter est perfectus iuxta. vi. modum propter circulum in
finitatis suae: non est tamen in se ex partibus finitis compositum: sicut compositus est circulus. Si
militer iuxta septimum modum solus deus verissime dicitur perfectus sine omni imperfectione: quia ipse
sine gradu dignitatis naturae in suo esse omnem gradum creaturae transcendit: in qua imperfectio-
nis est & defectus: quia in dignitate sui esse limitationem habet & gradum. Et ex hoc patebit in se-
quenti quaestione quomodo deus est perfectus perfectionibus omnibus omnium creaturarum. Simili-
ter iuxta modum octauum solus deus vere perfectus est sine omni imperfectione annexa: quia vt ha-
bitum est ex praedeterminatis, ipse vnicus est secundum numerum: ita quod non possit esse deus alius nume-
ro differens ab ipso. Creatura autem aliqua etsi sit vnica in vna specie, vt propter persectionem
eius in vnico indiuiduo sit contenta: & hoc quia in natura illius indiuidui sit perpetua & incorrupti
bilis: propter quod plura sunt indiuidua sibi succedentia propter continuam generationem in corruptibilibus: vt
quod in vno perpetuari non possit, perpetuetur in pluribus, vt dicit Philosophus. ii. de anima: nulla ta-
men species creaturae est quae inquantum est de se, apta sit non plurificari per plura indiuidua. si
cut patebit infra loquendo de vniuersali. Et illud est imperfectionis in quolibet indiuiduo: quia totam
capacitatem speciei in se non terminat. secundum quod de hoc modo perfectionis & praecedente & sequente simul dicit Aui
cem. viii. meta. Necesse esse est perfectum esse. Nam nihil deest sibi de suo esse & de perfectionibus sui esse: nec aliquid ge
neris sui esse egreditur ab esse eius ad aliud a se: sicut egreditur ab alio a se. verbi gratia ad homine. Multa enim
de perfectionibus sui esse desunt vnicuique homini: & etiam sua humanitas inuenitur in alio a se. sed neces- Bb5v
se esse est plusquam perfectum, quia ipsum esse quod est ei, non est ei. tantum: immo etiam omne esse est exuberans ab esse eius
& est eius, & fluit ab illo. De eodem li. iiii. c. xxii. Similiter iuxta. ix. modum solus deus vere perfectus est si-
ne omni imperfectione annexa, quia extra ipsum nihil est quod non habet verius esse in ipso quam in se extra ipsum
ita quod omnino nihil potest esse extra ipsum quod non sit in ipso: quia omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum
est nihil. Io. i. sicut etiam habet declarari loquendo de exitu creaturarum in esse. Si autem esset tale aliquid extra
ipsum quod non esset ab ipso, neque verius in ipso quam in semetipso, hoc magnae imperfectionis esset in ipso, sicut
secundum Philosophum imperfectionis est in quolibet corpore in vniuerso quod sit cum ipso aliud corpus tagens ipsum quod non
est ab ipso, neque per essentiam in ipso. Sed quod multa sunt extra ipsum quae sunt in ipso, & verius quam in se sunt in
ipso: hoc ex magna perfectione procedit in ipso: & esset magnae imperfectionis si non possent esse ab ipso extra
ipsum, licet per suum esse ab ipso nullam perfectionem apponunt ipsi, vt exponendum est loquendo de creaturis.
Nunc autem etsi non sit aliud corpus extra corpus vniuersi huius continens ipsum, & quo ad hoc corpus
vniuersi est perfectius quolibet corpore contento ab ipso, vt posuit Philosophus & bene, quia tamen posset esse aliud cor
pus extra ipsum continens ipsum, vt coelum maioris ambitus extra vltimum coelum quod modo est vltimum con
tinens ipsum, quod essentialiter esset extra ipsum, & non ab ipso, sed solum a diuina potentia infinita hoc agente,
quod Philosophus non sentiebat, immo contrarium sentiebat, & male: ldcirco quo ad hoc corpus vniuersi cum sua per
fectione quam dedit ei Philosophus, magna imperfectio est ei annexa: quam non vidit. luxta. x. vero modum solus
deus ita perfectus est quod in illa perfectione nulla creatura ei in aliquo participat. Nulla ei creatura alterius
naturae perfectionem, propriam habet in se, sicut deus habet perfectiones proprias omnium creaturarum, vt in sequenti
quaestione patebit. Vnde dicit Dio. xiii. c. de di. no. Theologia de omnium causa omni & simul omnia praedicat, &
vt perfectum & solum perfectum. ergo est non solum vt per seipsum perfectum, & totum per totum perfectissimum, sed vt
plusquam perfectissimum, secundum omnium excellentiam & omnem quasi multitudinem terminans, omnium summitati super
expansum, & a nullo locatum aut comprehensum, sed extensum in omnia simul & super omnia. Et ideo dicit
Auicen. viii. Meta. Necesse esse est plusquam perfectum: quia ipsum esse quod est ei, non est ei tantum: immo etiam omne esse est
exuberans ab eius esse, & est eius, & fliuit ab illo. Quia etiam alias perfectiones habeat secundum alios modos
praecedentes, hoc est participatione perfectionis huius secundum aliquem gradum attributionis, vt dictum est secundum
Philosophum. Dens enim alii modi perfectionis qui creaturis conueniunt ab isto descendunt, & in istum reducuntur
tanquam in illo quid habet in se rationes omnium modorum perfectionis sine omni ratione imperfectionis annexa.
Ad primum in oppositum quod deus non est perfectus, quia non est factus: dicendum quod si
spiciamus ad originem nominis, quantum ad rationem impositionis, deus perfectus dici non potest, quia vt
pcedit argumentum, quantum ad nominis impositionem perfectum dicitur aliquid quia ad plenum factum: vt
praepositio illa per, in compositione significatum factionis augeat, nec mutet, nec minuat. Et sic quantum
ad proprietatem nominis, quod factum non est, perfectum dici non potest. Cum enim aliquid ducitur de potentia
in actum & de non esse in esse, tunc sit, & quodammodo factum est, quia secundum Philosophum. vi. physicae. in quoli
bet fieri sunt infinita facta esse. Cum vero per tale fieri ad plenum & vltimate factum est in actu, ad quod
erat prius in potentia: tunc recte secundum nominis proprietatem dicitur perfectum, quasi plene & totalite
factum potentia totaliter ad actum deducta quantum est possibile nihil remanendo de non esse. Si vero inspi
ciamus ad naturam rei cui hoc nomen perfectum imponitur, cuiusmodi est actus completus vt actus est
absolute, non vt alicui potentiae admixtus, qui verissime habet esse in deo, vt probatum est supra: & vt
dicit Diony. xiii. c. de di. no. perfectum dicitur velut non auctum: sed semper perfectum: & vt indiminutum
vt omnia in seipso superans secundum eandem superplenam & non minoratam largitatem per quam perfe-
cta sunt omnia perficit, & propria replet perfectione: Hoc ergo modo deus propriissime dicitur esse perfe
ctus: & creatura secundario & ex consequenti per quandam attributionem: nomine perfecti dicto analogice
de actualitate esse creatoris & creaturae, vt perfectum in communitate analogica acceptum non solum no
minet existens in actu completo quod fiendo peruenit ad ipsum, sed etiam illud quod ex se sine fieri praeceden-
te habet actum completum, quia ex se est necesse esse. Et hoc contingit saepius in creaturis, quod idem quod
prius est significatum sub nomine quantum ad nominis famositatem & proprietatem impositionis, posterius est
sub ipso quantum ad veritatem rei. Et econtrario in eis quae communiter conveniunt creatori & creatu
rae contingit semper, quia nomina non sunt a nobis primo imposita nisi repertis in creaturis tamquam nobis no
tis magis. Non enim imponit nomen nisi qui nouit rem. secundum Commen. super. vii. Meta. Consequenter autem
cognito ex creaturis quia perfectius habent esse in creatore quae cognouimus in creaturis, nomina imposi
ta creaturis transferimus ad significandum ea quae aduertimus esse in creatore, quod non potest esse sine aliqua
nominis improprietate, quantum est ex ratione impositionis. Propter quod dicit Gre. quod balbutiendo vt possumus
exc: lsa dei resonamus. Vnde idem loquens de hoc nomine perfectum circa deum. xxix. Mora. in principio ait. Hoc
ipso quod perfectum dicimus multum ab illius veritatis expressione deuiamus, quia quod factum non est non potest
dici perfectum: & tamen infirmitatis nostrae verbis domins condescendens ait. Estote perfecti sicut & pater vester coe Bb6r
lestis perfectus est.

7 ⁋ Ad secundum, quod deus quia est purum esse, & recipit supra se rationes omnis perfectioni
debet esse summe imperfectum: Dicendum quod tam in creatore quam in creatura esse potest considerari respe-
ctu essentiae rei: vel respectu attributorum essentiae: & vtroque modo esse propriissime deo convenit inter omnia
ei attributa & de eo praedicata. Maxime enim exprimit rationem actus ex suo nomine: omnia autem alia vt es-
sentia, vita, sapientia, & caetera huiusmodi, magis exprimunt diuinum esse in ratione habitus. Vnde cum esse,
essentia, vita, sapientia, & huiusmodi idipsum re in deo nominant sub differenti ratione esse primo ei attribuendo,
vt dicatur essentia ab esse: non autem esse ab essentia: cuius ratio primo convenit deo post rationem esse: & dehico
vlterius rationes aliorum per ordinem secundum rationem nostram intelligendi, vt infra videbitur: non vt determi-
nantia & contrahentia esse dei: sic enim esse esset ratio summe imperfecta in deo: & deus summe imperfectus, in
quantum non est nisi esse: sed vt explicantia propriis rationibus quae esse continet in se in actu perfecto sub
ratione essendi communi. Nominat enim essentia diuinam naturam inquantum esse est ei actus qui est esse absolute
Vita vero nominat eandem inquantum esse est actus eius quid est viuere. Sapientia inquantum esse est actus
eius qui est sapere: & sic de aliis. Et sic omnis actus in deo sub esse actu includitur: & est id quod compa
ratur ad omnia diuina attributa vt actus eorum & forma: & sic comparatur ad alia non vt recipiens ad
recepta, & materiale ad formale, sicut procedit ratio: sed magis vt formale receptum ad recipientia: quae
actualitatem suam in eo & ab eo habent ex receptione: & id quid sunt: vt omnia quae significantur in deo vt habitus:
sicut essentia, vita, sapientia, & huiusmodi. secundum rationem intelligendi intelligantur denominari ab esse puro: essentia in
quantum esse simpliciter:r vita inquantum esse est viuere: sapientia inquantum esse est sapere: & sic de aliis, quasi omnia procederent
in deo ab esse: sicut si lux procederet a lucere: & hoc quia propriissimum est deo actualitas. Econverso autem conti
git in creaturis quod actus intelligendi procedit ab habitu vt ab essentia esse & a sapientia sapere: sicut a luce luce
re: & hoc quia creaturae non est ex se esse in actu: & ideo secundum rationem nostram intelligendi primo habet a deo quod
sit essentia: & esse quia est essentia: sicut sapere quia habet sapientiam. Et propter hoc in creaturis ratio esse quod pro
cedit ab essentia sua, non includit in seirationem cuiuslibet alterius actus: sicut neque essentia cuiusli-
bet alterius habitus includit. Immo sicut essentia differt re in creatura a sapientia: sic esse procedens ab essen
tia differt ab esse quod procedit a sapientia, vt ipsa in se est quaedam essentia: & multo fortius ab eius actu secundo quid est
sape. Et sicut sapientia se habet per additionem ad essentiam: sic esse huius ad illud esse. Et hoc esse substam
tiale in creaturis comparatur ad solam essentiam vt formale & actuale receptum in ea, non causando eam:
sed magis causatum ab ea: econtrario eius quod dictum est de essentia & esse in deo: ad alia autem attributa ac
cidentalia essentiae, vt incompletum recipiens ea & determinatum per esse eorum. Inquantum enim quodlibet illorum est
natura quaedam & essentia in se, actus cuiuslibet illorum est esse quoddam: sed accidentale essentiae substantiali &
eius esse, quod quidem esse accidentale vt actus & forma est respectu essentiae illorum attributorum. Vt sic generaliter
verum sit sumendo esse vt cone analogum ad esse substantiale & accidentale, quod esse est omnium perfectissimum
& ad omnia alia comparatur vt actus: quia nihil habet actualitatem nisi per esse aliquod: vt esse commune analogum sit
actualitas omnium rerum & ipsarum formarum etiam tam substantialium quam accntalium: quia comparatur ad illas non
vt recipiens ad receptum: sed magis econuerso. Et in neutro istorum esse includuntur actus secundi attri-
butorum vt sapere & huiusmodi: immo isti actus re differunt ab illis: & sunt formales respectu illorum. Quia tamen
ipsum sape est quoddam esse & quiddam viuere: sumendo adhuc communissime esse: vt cum esse essentiae sub-
stantiae & accntis comprehendat quod est agere in actu secundo: verum est generaliter quod esse super omnia formale est: ali
ter tamen in deo quam in creatura, vt dictum est. quia ibi vnum & idem esse essentiae est continens omnia esse fine determi
nationis receptione: a quo quasi sunt esse ipsa & attributa vt dictum est. hic vero sunt diuersa esse: quo
rum alia determinant alia & procedunt ab ipsis essentiis vt dictum est.

8 ⁋ Ad tertium quod multa sunt extra
deum: ergo non est perfectus: Dicendum quod extra aliquid est aliud dupliciter. Vno modo ita quod nullo modo habet
illud aliud esse in essentia eius. Quid sic habet aliud extra se: necessario habet esse imperfectum, vt dictum est supra: quia
non habet in se perfectionem illius alterius: & ita aggregatum cum ipso totum est perfectius quoddam. Alio autem modo ha
bet aliquid esse extra aliud: ita quod verius habet esse in illo & essentia eius quam in seipso. Quiod sic habet aliud
extra se: necessario est perfectissimum in se: quia habet in se omnium perfectiones: & de sua perfectione est quod ta-
le aliud producit extra se: nec est perfectius hoc cum illo quod est extra se quasi congregatum, quam ipsum solum per
se: quia quicquid perfectionis habet illud extrisecum, hoc per se habet in se: licet sint plura perfecta: secun
dum quod amplius habet declarari loquendo de deo in comparatione ad creaturas.