Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe74757

Sources:

Bb: Badius1520b

B273r

1
CIrca septimum arguitur quod nomina deum & quae sunt in eo significantia con- A
ruentius significant illa in concretione quam in abstractione, Primo sic. nomina quae
significant diuina sicuti habent esse, congruentius illa significant quam quae signifi
cant illa sicuti habent intelligi: quia nomina principalius imponuntur ad significandum
res vt sunt in se quam vt sunt in intellectu: licet vtroque modo imponantur, vt pa-
tet ex praecedenti quaestione. & res ipsa principalius esse suum habet in se quam in in
tellectu: & res diuinae in se sunt concretae & non abstractae: quia aut subsistunt vt personae: aut sunt
in subsistente, vt propria & communia attributa personarum. Subsistens autem inquantum subsi-
stens concretum est: & similiter existens in subsistente inquantum huiusmodi similiter concretum
est: eo quod persona quae subsistit, hoc quod subsistit debet substantiae in qua subsistit: & proprietati relati
uae qua subsistit: & id quid est in persona subsistente, hoc quod subsistit debet personae in qua subsistit. Abstra
ctum autem inquantum abstractum nulli debet esse suum. dicente Commen. super illo capituli. ii. de triniitate. Cum tres
sint speculatiuae partes, naturalis inabstracta est, sic. Materia hyle, & primariae formae. i. ideae simpli-
ces sunt & abstractae, non enim vel illa formis, vel istae materiis debent quod sunt scilicet quo ad esse essentia
eorum. hoc enim debent soli formae exemplari. & etiam quo ad esse existentiae: hoc enim debent soli efficien
ti. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. modus significandi verbi debet respondere modo essendi ipsius rei sicut a
signum signato: vt perfectior modus significandi conueniat verbo significanti rem quae habet per-
fectiorem modum essendi. & si modus essendi abstracte est perfectior: & modus significandi abstracte est
perfectior: & si modus essendi concrete est perfectior, & modus significandi concrete est perfectior. sed
modus essendi concrete persectior est modo essendi abstracte: quia ille est rei vt secundum se est sub
sistens in se, vt hominis vel albi. Alter autem scilicet modus essendi abstracte est rei vt est in intellectu aut
in subsistente vt denominans ipsum, vt humanitatis vel albedinis. Perfectior autem est modus essen-
di rem vt est in se quam vt est in alio. modus autem essendi perfectior conuenit rei diuinae: quia ipsa est
perfectissima. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium arguitur quasi ex eodem medio sic. secundum modum quo res in
se existit debet significari. sed res diuina in se est abstracta. dicente Boethio vbi supra. Res theologi
ca est. ergo &c.

4 ⁋ Dico quod ille modus significandi qui magis congruit nomin vt est significans, magis con
gruit rei significatae per ipsum inquantum significata est. lgitur quia secundum dicta in praeceden-
te quaestione, nomina notae sunt non solum rerum immediate: sed etiam intellectuum & rerum me
diantibus istis: & sic sunt significatiua rerum non solum immediate: sed etiam mediantibus conce
ptibus & intellectibus: & conceptibus intellectus de ipsis: modus significandi dupliciter, magis con
gruit nomini. Vno modo vt est significatiuum rei immediate. Alio modo vt est significatiuum rei
mediante conceptu intellectus. Secundo quidem modo dico quod modus significandi magis congruit rei
quando congruit ei secundum modum quo nata est concipi ab intellectu igitur quia res diuina ab intellectu naturali
creato non est nata concipi nisi sub inuolucro creaturae: cuius cognitio secundum iam dicta non est nisi sub ratione
concreti respectu abstractionis realis, quantuncumque abstrahatur secundum rationem. Propterea dico quod modus si
gnificandi concretiue magis congruit nominibus significantibus diuina inquantum sunt obiecta in-
tellectus creaturae. Primo autem modo qui est modus significandi rem principalior, vt tactum est in
primo argumento: dico iuxta medium vltimo inductum, quod ille modus significandi diuina magis
congruit diuinis nominibus qui magis congruit modo existendi rerum diuinarum in seipsis: & per con-
sequens ille magis congruit eis vt natae sunt concipi ab ipso intellectu diuino: quia ille cognoscit res
maxime diuinas secundum quod habent esse in seipsis. Nunc autem modus significandi abs- Bb273v
tracte rationem simplicitatis importat: modus autem significandi concrente modum conpositionis importat
alicuius cum alio: sicut modus essendi concrete est in composito siue in compositione cum alio existere: sic quod
esse quod habet in tali composito aut compositione, per se separatim secundum rem habere non possit, etsi men
tis consideratione illud possit habere. Vnde super illo Boethii per quod probat quod naturalis philosophia est inabstra-
cta, dicens. Considerat enim corporeas formas cum materia, dicit Commenta. Cui insunt: atque ex hoc
subsistentium omnium concretio dicitur. Vnde concretio dicitur quasi concreatio. secundum quod Con
mentator continue subdit, dicens. Creatio nanque substantiam inesse facit: vt cui inest ab ea aliquid
sit. Concretio vero eidem subsistentiae naturas posteriores rationis accommodat: vt cui tamen illa insunt
simplex non sit. Quae quoniam inesse non possunt nisi sic subsistentibus insint vt eorum subsistentiis as-
sint, inabstractae dicuntur. Nota quod in eo quod dicit Concretio vero eidem subsistentiae &c, non expri-
mit nisi vnum modum concretionis, qui est formarum accidentalium consequentium, subsistens sub
stantialiter ex materia & forma: quarum concretio est in compositione earum cum tali subsistente
quae per se considerat naturalis philosophia, & vt dicit Boethius , quae a corporibus separari non pos
unt scilicet secundum rem: licet secundum intellectum. Vnde exponens dicit Commen. Quae posterioris rationis for
mae a corporibus non possunt separari: non dico disciplinali ratione, sed actu. id i. vt quod sunt dum concre
tae sunt retineant separatae. Praeter illum autem est alius modus qui est in quolibet composito quo-
cunque modo compositionis: & consistit in vnione compositorum inter se in tali composito, siue sit
materiae & formae substantialis in subsistente substantialiter, siue generis & differentiae in specie, siue eius
quod est & quo est, siue essentiae & ratione suppositi secundum diuersos modos compositionis superius
remotos a simplicitate dei. Et in vtroque modo concretionis composita siue componentia (vt dicit
statim Commen, esse non possunt, nisi sic subsistentibus insunt vt earum subsistentiis assint: sed ali
ter in primo modo concretionis: aliter vero in secundo. Quia in primo assunt subsistentiis vt qui-
bus componuntur iam praeexistenti: & faciunt cum illo vnum compositum accidentale. In secundo
vero modo assunt subsistentiis quia in illis componuntur id est simul ponuntur: & constituunt ipsum
subsistens vt vnum compositum substantiale. Sicut ergo modus significandi concrete siue accidem
taliter vt cum dicitur album sapiens, siue substantialiter vt cum dicitur deus homo, modum compo
sitionis importat: & in hoc conformis est concreto siue rei concretae, cuiusmodi est omne composi-
tum: modus autem significandi abstracte modum simplicitatis importat: sicut modus essendi abs
tracte est in simplicitate: sic quod esse quod habet separate, in composito habere non possit: puta natura-
lia in intellectu abstractione logica: & mathematica similiter in intellectu abstractione mathemati
ca: & diuina siue theologica abstractione reali in ipsa re extra intellectum: sic modus significan-
candi abstracte siue accidentaliter vt albedo sapientia, siue substantialiter vt deitas humanitas, mo
dum simplicitatis importat: & in hoc est conformis abstracto siue rei abstractae: cuiusmodi non sunt
nisi res diuinae, Deus scilicet & quae in eo sunt: & hoc propter eorum inconcretionem & carentiam
omnis compositionis vel ex aliis & diuersis: vel aliorum cum ipso. dicente Boethio. Res theologica
abstracta est: nam dei substantia materia caret. scilicet ex qua sit: & quae subiectum alterius sit. dicen
te ibidem Commentatore. id est nec deus nec eius essentia potest esse materia. Et rationem huius quo ad
vtrunque modum materiae addit subdens. Neque enim ea quae ipse essentia potest esse non simpliciter.
& hoc quo ad primum modum materiae & compositionis. Neque in eo eidem essentiae adesse aliud
aliquid potest quo ipse sit. & hoc quo ad secundum modum materiae & compositionis. Vnde quo
ad vtrunque communiter subdit. Neque enim deus simplex esset si vel eius essentia constaret ex mul
tis: nec eidem adessent formae in illo: quia vel ipse deus vere esset vel eius essentia diceretur mate-
ria subiecta. Dico quod propter huiusmodi dei simplicitatem & abstractionem magis congruunt ei &
magis proprie conueniunt nomina abstracta quam concreta: vt magis proprie significent deum in abs-
tractione prolata quam in concretione. Quem modum tenet beatus Dionysius, deum potius nominans
iustitiam, sapientiam, bonitatem & huiusmodi, quam iustum sapientem bonum & huiusmodi. Vnde
omnia alia a deo magis congrue & magis proprie nominantur nominibus concretis quam abstractis.
Et sic diuersitas ista nominum significantium penes concretum & abstractum ex ipsarum rerum quae
nominantur diuersitate procedit: sicut ex diuersitate rerum quae speculantur: diuersitas speculatio
num procedit. De qua dicit Boethius . In naturalibus rationabiliter, in diuinis intellectualiter opor
tet versari: neque deduci ad imagines: sed potius ipsam inspicere formam quae vere forma non ima-
go est: quae esse ipsum est: & qua esse est. In naturalibus dicit Commenteator quae sicut sunt scilicet concreta & in abstra
cta: sic percipi debet scilicet concrete & inabstracte. Et consiliter dico, quae sicut sunt scilicet concreta & inabstracta: sic
nominari debent, scilicet concrete & inabstracte. Rationabiliter dicit Commentator, vt scilicet posito nomine Bb274r
quo & id quod est & id quo est significatur ea vi qua concreta reri debet, diligenter attendat
quid proprie sibi vel quod est vel quo est concretionis consortio exigat. Quod intelligo sic &
quo ad nominationem: sicut & ad speculationem. de qua ipse intendit subdens. Et quid caeterarum
peculationum locis communicet. In diuinis (dicit Commentator) quae non in disciplina etiam re ips
sa abstracta sunt intellectualiter oportet versari. i. ex propriis theologorum rationibus illa concipe-
re: & non ex naturaliter concretorum proprietatibus iudicare. Et ego dico iuxta hoc ad propositum
nostrum, intellectualiter oportet conuersari. i. propriis theologorum rationibus illa nominare: non
nominibus concretorum, scilicet abstractis non concretis. vnde sequitur. Neque oportet deduci. Con-
men. Quae vere existentium sunt. Ad imagines, idest ad aliqua concreta: sed potius inspicere ex suis
rationibus formam. Et ego iuxta hoc dico, ex propriis & suis nominibus. Sequitur. Quae vere forma
non imago est quae esse ipsum est, ex qua esse est. vbi dicit Commentator. Multa sunt quae formae vo
cantur, vt supra in quaestione penultima praecedente. Sic ergo quia modus significandi diuina pro
ut habent esse in seipsis est secundum praedicta principalior modus significandi illa: & sic significam
tur modo abstracto congruentius: Dico igitur quod simpliciter congruentius & magis proprie nomi
na diuina significant illa in abstractione quam in concretione: prout procedit vltimum argumentum: quod
secundum hoc concedendum est.

5 ⁋ Ad primum in oppositum, quod res diuinae in se sunt concretae: quia aut sunt subsi.
stens aut in subsistente: & talia inquantum huiusmodi sunt concreta: Dico quod falsum est nisi ipsa
sint composita: & ea quae sunt in illis habeant esse in eis per aliquam compositionem. Diuina autem
omnia siue sint supposita siue existentia in supposito propter summam simplicitatem eorum abstra-
cta sunt. Vnde non est verum in diuinis quod subsistens aut existens in subsistente inquantum huius-
modi, concretum sit: quia in diuinis habens est id quod habetur: & vnum eorum vt habetur in subsisten-
te secundum rem est aliud: puta substantia est relatio & econuerso, vt deitas & paternitas: & econ-
uerso. Propter quod licet in talibus sit aliquid habens modum subsistentis, & aliquid modum infor-
mantis: nihil tamen in illis habet modum inhaerentis: neque substantialiter: neque accidentaliter: qualem
modum habent circa creaturas illa quae subsistentibus insunt. Propter quod in illis solum est vera con
cretio.

6 ⁋ Ad secundum, quod res diuina quia habet modum essendi perfectiorem, debet verbo suo si-
gnificari modo significandi perfectiori: Dico quod verum est. Et cum assumitur quod ille est significari
concreto: Dico quod falsum est secundum praedicta. Et quod arguitur quod immo: quia modus essendi con
crete cui respondet modus significandi concrete, est perfectior: Dico quod verum est, quod scilicet modus
significandi concrete, respondet per congruentiam & proprie magis modo essendi concrete, quam mo-
dus significandi abstracte. Sed quod dicitur, quod scilicet modus essendi concrete sit persectior: Dico quod hoc fal-
sum est. Et quod ad hoc arguitur quod immo: quia est rei vt est in se subsistens: non sic modus essendi abs
tracte: quia ille est rei vt existens est in alio: & nobilior est modus essendi rem vt est in se quam vt est in
alio: Dico quod non solus modus essendi concrete est modus essendi rei vt est in se subsistens: sed etiam
modus essendi abstracte: nec modus essendi concrete est solius rei vt est subsistens: sed etiam est rei
vt est per inhaerentiam subsistenti insistens.

7 ⁋ Ad cuius intellectum est aduertendum, quod differunt
modus essendi & modus significandi: quia modus significandi est ex parte nominis significantis:
& habet solummodo vnam diuisionem: quia omnis modus significandi nominis aut est abstracte per talia nomina homo, albus:
aut concrete per talia nomina humanitas, albedo. Modus autem essendi est ex parte rei significatae: & habet duas di
uisiones: quia aut est abstracte & concrete: aut est subsistenter & insistenter: & hoc siue ipsum insistenter
sumatur per inhaerentiam siue absque inhaerentia. Et est modus essendi abstracte duplex: vel abstractio
ne rei, quae est solum in diuinis omnino simplicibus: siue ipsa existant subsistenter & in se vt perso-
nae: siue insistenter existant & absque inhaerentia, vt quae sunt in personis: vel abstractione rationis, quae
est solum in rebus creatis naturalibus & mathematicis. de quo nihil ad praesens. Modus autem es
sendi concrete est solummodo in creaturis compositis siue existant subsistenter & per compositionem
ex aliis, siue existant insistenter & per inhaerentiam & compositionem cum aliis. Dico ergo ad assum
ptum, quod si solus modus essendi concrete esset solius rei subsistentis & existentis in se siue vt talis est:
& non esset res insistens per inhaerentiam: nec modus essendi abstracte esset alicuius rei subsistentis
& existentis in se siue vt est talis: sed esset solius rei insistentis per inhaerentiam: tune bene ve-
rum esset quod modus essendi concrete esset perfectior quam modus essendi abstracte. Sed non est ita,
vt dictum est. Et quod arguitur quod immo, quia modus essendi abstracte non est rei nisi vt est in in-
tellectu: aut vt in subsistente vt denominans ipsum, puta humanitas aut albedo, hominem: Bb274v
Dico quod in huiusmodi nominibus significantibus res: qualia sunt humanitas, albedo: est considera-
re duplicem modum scilicet modum essendi rei: & modum significandi nominis. Quorum primus du-
plex est. Vnus ex ipsa re: alius vero rei ex intellectu apprehendente illam. Et primus istorum est
esse abstractione rei: & est in solis diuinis: quia quicquid est in eis, simplex est omnino. In o-
mnibus autem creaturis est esse concrete: quia non est res in creaturis quin concreta sit vel
per compositionem qua est composita ex aliis, vel qua est composita alii. Et sic modus essen-
di rei significatae istis nominibus humanitas, albedo, est esse concrete sicut modus essendi rei si-
gnificatae istis nominibus homo album. Homo enim significat compositum ex animali & ratio-
nali: & humanitas significat compositum ex animalitate & rationalitate: quia sicut homo est animal
rationale, sic humanitas est animalitas etiam rationabilitas: licet homo cum hoc quod significat compo-
situm ex animali & rationali: etiam significet suppositum subsistens in se compositum ex essentia si
gnificata nomine humanitatis quae est ipsum quod est, & ratione subsistendi quae est ipsum quo est. Et
sic humanitas significat suppositum non in se subsistens: sed solum essentiam quae est aliquid in con
posito siue constitutione subsistentis: & sic per modum informantis: & per hoc in alio existentis. Al
bum enim significat qualitatem inhaerentem subiecto, & sic concretam illi. Albedo similiter licet dif
ferenter in modo significandi, significat. Secundus autem modus essendi re. scilicet ex intellectu, est esse
abstracte abstractione intellectus: & est tam in diuinis quam in creaturis: inquantum intellectus compre
hendit secundum se formam quae est in supposito subsistente vt informans illud. Et modus essendi rei abs
tracte est modus rei significatae hoc nomine humanitas vel albedo: quae tamen ex se non habet nisi
modum essendi concrete, vt dictum est. Similiter & modus essendi rei significatae hoc nomine dei
tas vel paternitas est esse abstracte scilicet abstractione intellectus: quae cum hoc ex se habet modum es-
sendi abstracte abstractione rei ex se. Quo modo essendi abstracte: de quo procedit medium: licet no-
bilior esset modus essendi concrete: in hoc quod modus essendi concrete est subsistentis in se: licet non
solius subsistentis: nec ipse solus est subsistentis: sicut dictum est: modus autem essendi abstracte abs
tractione scilicet intellectus, est modus essendi in alio scilicet & in subsistente vt informato: & in intelle-
ctu vt apprehendente: Non tamen ex hoc sequitur quod modo essendi abstracte ex ipsa natura rei sit no
bilior modus essendi concrete, qui non est in aliqua re nisi ex natura ipsius rei. Aliter enim modus
essendi concrete rei creatae, quem habet in compositione quadam ex propria natura ipsius rei creatae.
esset nobilior modo essendi abstracte rei diuinae: quem habet in simplicitate sua ex propria natura ip-
sius rei diuinae: quod falsum est & impossibile: quia aliter res creata esset nobilior re diuina: quia rei no
bilioris nobilior est ille modus essendi quem habet ex se quam sit ille modus essendi quem habet ex se res
minor. eo quod sicut se habet res ad rem: sic se habet talis modus ad talem modum. vnde procedit il-
lud medium in aequiuoco de modo essendi abstracte. Quia igitur simpliciter nobilior siue perfectior
est modo essendi concrete modus essendi rei diuinae abstracte quem habet ex se: de quo solummo-
do ad praesens intendimus: siue sit subsistentis siue existentis in subsistente: modus autem essendi abstracte
magis congruus est & proprius modo significandi abstracte: Idcirco simpliciter stat determinatio
praedicta quod res quaecunque diuinae magis congrue siue magis proprie significantur nominibus abstra
ctis significantibus modo abstracto, cuiusmodi sunt deitas, essentia, sapientia, quam nominibus concre-
tis significantibus modo concreto: cuiusmodi sunt deus, ens, sapiens, & huiusmodi: licet forte se-
cus sit de praedicationibus: quod scilicet magis proprie de subiectis modo concreto significatis praedi-
cantur praedicata significata modo concretionis quam modo abstractionis, vt magis proprie dicatur, deus
est bonus quam deus est bonitas. Sed de hoc sermo est inferius loquendo de diuinis praedicationibus.