Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe74586

Sources:

Bb: Badius1520b

B272v

1
CIrca sextum arguitur primo quod nomina deum vel quae in ipso sunt significantia
non possunt significare illa in altero illorum duorum modorum tantu scilicet vel in abstra
cto vel in concreto, nec indifferenter in vtroque: sic. significatio nominis debet con
uenire & respondere rei significatae sicut signum signato, ad quid se habent sicut si-
gnum & signatum. sed deus per se idipsum est & summum vnum, & hoc quo ad rem, & quo
gad modum rei, & similiter quicquid est in eo, secundum superius determinata de vnita-
te dei. Cum ergo nomen significans ipsum idipsum per se debet esse & quo ad rem
& quo ad modum nominis: sed non est idem modus nominis significare in concreto & in abstracto: er
go aut alterum modum tantum debet habere nomen significans deum aut aliquid quod est in diuinis: aut
neutrum, quia non potest habere vtrumque. sed non neutrum: quia aliquem debet habere. & non sunt
plures. ergo tantum alterum illorum habere debet.

2 ⁋ Secundo arguitur ex eodem medio quod non possunt
significare illa nisi in abstractione tantum, sic. Significatio nominis debet convenire & respondere rei si-
gnificatae. sed deus & quicquid est in eo simplicissimum aliquid est. solum ergo modo simplicissi-
mo significari debet per nomen. sed talis non est nisi modus ille qui est in abstractione, eo quod signi
ficat simpliciter rem ipsam: puta deitas. Nomen autem in concretione significat habentem illam: puta
deus. Non est enim deus nisi quia habet in se deitatem. simplicior autem est ratio deitatis vt deitas illam
uam habens eam vt habens est: quia ratio haec continet duo scilicet habere & habitum, illa autem non nisi vnicum. ergo
&c.

3 ⁋ In contrarium est vsus, qui rem quancumque & in diuinis & in creaturis nominat vtroque mod scilicet & in
abstractione & in concretione, dicendo deitas deus, paternitas pater, sapientia sapiens. & sic de caeteris.

4 ⁋ Dico quod licet secundum Augustinus vii. de trinitate loquentem de nominibus deum
significantibus, excedit supereminentia diuinitatis vsitati eloquii facultatem (verius enim est quam co-
gitatur: quod debet declarari loquendo de cognitione dei a creatura intellectuali. & ideo sicut nulla vox
potest habere naturalem congruentiam perfectam: vt similitudo vocis & rei possit esse originalis cau
sa siue ratio significandi deum: vt habitum est supra: sic nullus est modus significandi eius, qui ei
perfecte congruat) quia tamen deum quoquo modo concipimus & cogitamus, & similiter ea quae in
ipso sunt. Aliter enim eum nequaquam diligere & per fidem colere possemus. Secundum Philosophum au
tem in libro peri herme. Voces sunt notae intellectuum, & earum passionum quae de rebus sunt in
anima, quae sunt conceptus: & verba mentalia nullius linguae sunt: & notae rerum proximae & imme
diatae: quae si de re in mente non essent, notas rei vocales ad significandum res quaerere non posse-
mus. Propter quod conceptus mentales medii sunt inter verba vocalia & res significatas per ipsas.
Non dico media in significando, quasi verba vocalia non significent res nisi mediante significatione
dictorum conceptuum, sic quod immediate significent dictos conceptus: quia verba vocalia imme-
diate sunt signa rerum quando proferuntur ad docendum ea quae sunt in rebus nobis latentia, sicut im-
mediate sunt signa conceptuum quando proferuntur ad indicandum conceptuum loquentis occulta.
in quibus duobus consistit vsus verborum: quia solummodo propter alterum illorum requiruntur. Et
secundum quod dicit Augustinus in Dialectica. c. xiiii. Vsum appello illum propter quem verba agnoscimus.
Quis enim verba propter verba conquirit: Quia igitur conceptus necessario sunt medii in quaerem
do verba vocalia inter res & verba illas significantia, necessario igitur secundum modum conceptuum forma-
torum de rebus habent verba in sua institutione formari: vt modus verborum respondeat modo con
ceptuum. Qui enim perfectius & expressius rem concipit, perfectius & expressius eam verbis expri-
mere potest. Si igitur diuina verbis vocalibus sunt exprimenda. secundum illum modum ergo necesse est
illa exprimi secundum quem concipiuntur, ita quod si quis concipiat illa modo illo cui solum congruunt abs
tracta, tunc solummodo illa vel ab illo verbis abstractis sunt significanda: vt forte soli deo aut deo&
angelis & intellectibus beatis. Si vero aliquis concipiat illa modo illo cui solum congruunt concreta,
solummodo illa vel ab illo verbis concretis sunt significanda: vt contingit in homine viatore. Quia
enim vt superius declaratum est, pro statu vitae praesentis diuinorum notitiam non nisi ex creaturis conci-
pit: secundum modum ergo quo in creaturis concipit significanda per nomina transferenda ad
diuina secundum illum modum oportet illa per vocem exprimat in diuinis. Quia ergo homo concipit
in creaturis diuina & modo abstracto & modo concreto: puta deitatem & deum, iustitiam & iustum,
& sic de caeteris: igitur & modo concreto siue in concretione, & modo abstracto siue in abstra-
ctione indifferenter sunt ab homine diuina verbo siue nomine vocali exprimenda. Et sic cum ver Bb273r
ba vocalia non sunt proprie nisi hominum: dico quod nomina siue verba vocalia deum vel quae in deo
sunt significantia possunt illa significare indifferenter & in abstractione & in concretione: quod & sic
continet vsus, vt procedit vltimum argumentum quid secundum hoc concedendum est.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod deus & quicquid est in eo idipsum est quo ad modum
rei: ergo vnus & idem debet esse modus nominis significans quodcunque illorum: Dico quod verum esset A
si nominis impositio immediate sequeretur modum rei vt est in seipsa. Nunc autem non est ita: sed pr
potius consequitur modum rei vt concipitur per intellectum, vt dictum est. Quia ergo modo con
gruenti & abstractioni & concretioni concipitur ab intellectu humano, cuius est principaliter vti
nominibus, & ipsa imponere rebus ad placitum: idcirco vnam & eandem rem in diuinis immo rem
deitatis sub ratione cuiuscunque attributi potest significare indifferenter nomine abstracto & con-
creto.

6 ⁋ Per idem patet ad secundum: quod ex eodem medio procedit, vt patet intuenti.