Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe74195

Sources:

Bb: Badius1520b

B271r

1
CIrca quintum arguitur quod nomina significantia communiter deum & creatu-
ram, per prius significant deum & quod est in eo quam creaturam, Primo sic. Quam
do eodem nomine significatur dignius & minus dignum: nomen per prius
conuenit digniori: vt patet in nomine entis quod significat substantiam & acci
dens, & per prius substantiam propter eius dignitatem super accidens,. qua-
re cum deus incomparabiliter dignior sit creatura, per prius ergo nomen con
mune ei cum creatura: conuenit ei.

2 ⁋ Secundo sic. Translatio siue transmutatio nominis a crea-
turis ad diuina vel per rerum significatarum similitudinem, vel per earum vicinitatem secundum quam
idem nomen significat deum & creaturam, non est nisi propter conuenientiam in aliquo creatu-
rae ad deum: vel in proprietatibus rerum quae significantur: vt contingit cum nomen creaturae con
uenit deo per similitudinem, sicut cum dicitur leo propter fortitudinem: vel in ipsis rebus quae si
gnificantur: vt cum dicitur sapiens per vicinitatem, vt patet ex supra determinatis. Sed quando
cumque nomen idem conuenit pluribus propter convenientiam in aliquo, illi per prius convenit cui
principalius & prius convenit id in quo est conuenientia: quia principalitas causae necessario po
nit principalitatem effectus. Deo autem illud in quo conmunicant ipse & creatura semper principalius
& prius conuenit: puta fortitudo, propter quod dicitur leo, eo quod vterque fortis est, & notitia quae
nominatur sapientia in deo & in creatura: ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod sicut principale sem
per prius est transumpto: quia transumptum non est nisi a principali quod praesupponitur: sic no-
men prius significat id quid est principale, a quo transumitur ad significandum aliud, quam id ad quod
transumitur, quare cum omne nomen communiter significans deum & creaturam, siue quod commu
niter dicitur de vtroque (Haec enim duo pro eodem reputo) ab eo quod significat in creatura transumi-
tur ad significandum deum vel id quod est in eo: vt patet ex dictis: ergo &c.

4 ⁋ Dico quod tripliciter siue triplici de causa nomen aliquibus convenit secundum prius
& posterius scilicet impositione, famositate, & dignitate. Impositione quidem nomen semper prius conue-
nit illi cui primo impositum est, secundum quod nomen causae primo significat materiam. Quia enim pri-
ma visa est & cognita a sapientibus inuestigantibus causas eorum quae fiunt in rebus naturalibus
nomen causae propterea: primo ei impositum fuit. dicente Philosopho in primo Metaph. Plures pri
morum philosophantium in materiae specie solum omnium principium opinati sunt. Vbi declara-
to quomodo diuersimode hoc posuerunt, subdit dicens. Ex his ergo solum causam in materiae spe
cie dictum esse intelligit. Et secundum hunc modum nomina translata a creaturis per prius significant
creaturas aut aliquid in ipsis quam deum aut aliquid in ipso, cuiusmodi sunt nomina pertinentia ad diui
nas operationes & proprietates. Et econverso nominia translata ad creaturas a deo cui primo sunt im
posita (siqua sunt) per prius significant deum aut aliquod in ipso, quam creaturam aut aliquod in ipsa. cuiusmo
di est hoc nomen deus pertinens ad diuinam essentiam, a quo per quandam translationem homines dicuntur dii. Eamo
sitate autem nomen semper per prius convenit illi rei ad quam significandam magis vsitatum est. Dignitate ve
ro nomen semper per prius convenit illi rei cui perfectius convenit ratio secundum quam nomen ad significandum imponitur
secundum quod nomen causae famositate primo & per prius significat efficientem causam, & secundario omnes alias
quia efficiens realiter mouet materiam, & inducit per motum formam, & per hoc consequitur finem, & per hoc est
causa causarum efficiens. Tanmen quia non mouet realiter nisi prius motus metaphorice a fine, secundum hoc
primo & per prius significat causam finalem vt causam aliarum causarum. Et ideo quia omnia nomina translata
a creaturis ad deum aut econverso vsitatius dant intelligere rem a qua translata sunt quam aliam: idcirco dico
quod per prius significant creaturas & per posterius deum, & econverso nomina translata a deo ad creaturas per
prius significant deum quam creaturas: licet dignitate nomen semper per prius significat illud cui dignius
& perfectius convenit ratio secundum quam nomen ad significandum imponitur, secundum quod ens per prius significat sub
stantiam, & per posterius accidens, quia ratio actualitatis secundum quam ens imponitur sub-
stantiae & accidenti: dignius conuenit substantiae quam accidenti: quia substantiae ex seipso convenit:
accidenti autem per substantiam: quia. scilicet est aliquid substantiae. Vnde & secundum Philosophum accidens non proprie Bb271v
dicitur ens sed entis. Et propterea isto modo contrarie nomen conuenit secundum prius & posterius
deo & creaturis in nominibus translatis a creaturis ad deum per similitudinem & per proprieta-
C tem. Quae enim transferuntur ad deum a creaturis per similitudinem rerum quae sunt deus & creatu-
ra in aliqua proprietate existente in vtroque secundum modum illorum: puta cum deus dicitur leo per similitudi-
nem in fortitudine, dignitate per prius dicuntur de creaturis a quibus transferuntur, quam de deo ad quem
transferuntur, & hoc quia ratio similitudinis secundum quam transferuntur, & secundum quam nomen vnum com-
muniter vtrumque significat, dignius & verius habet esse in creaturis quam in deo: quia creatura per
talem proprietatem potius dicitur similis deo in fortitudine quam econverso. Licet enim fortitudo dignius con-
uenit deo quam creaturae: similitudo tamen considerata in illa inter deum & creaturam, dignius convenit creatu
rae quam deo. Creatura enim simpliciter & per se est similis deo, Deus autem non est similis creaturae nisi per accidens.
quia creatura est similis illi. Quae tamen dignitas creaturae in similitudine, nullam ponit in deo indignitate,
eo quod talis similitudo pertinet ad relationem mensurae, & est solum in re mensurata. secundum quam dicitur creatu
ra similis deo & non econverso: vt patet ex supra determinatis de similitudine in diuinis personis. Vnde &
aequiuocatio nominum translatorum a creaturis ad deum per similitudinem, pertinet ad secundum genus aequiuo-
corum, quid est proportione, quae dignius est in vno significatorum quam in alio, secundum quod dignior est proportio inter
vnitatem & punctum vt convenit vnitati in principiando nunerum, quam vt convenit puncto in principiando linea:
vt iam dictum est Quae vero tranfferuntur a creaturis ad deum per vicinitatem & per necessitatem secundum praedicta.
econtra per prius dicuntur dignitate de deo ad quem transferuntur quam de creaturis a quibus transseruntur. & hoc
quia ratio habitudinis quae deus & creatura vicinantur, & secundum quam nominia ab vno illorum ad alterum tral-
feruntur, & secundum quam nomen vnum quod coniter vtrumque significat, dignius convenit deo quam creaturis
quia habitudo qua vicinantur deus & creatura, & per quam nomen creaturae vt est sapientia, bonitas.
substantia & essentia, & caetera huiusmodi quae aliquid dignitatis important simpliciter, a creaturis tranl-
fertur ad diuina: est habitudo inter effectum & causam: & transfertur nomen effectus ad causam. Sa-
pientia enim creaturae est quaedam emanatio a diuina sapientia: & similiter de bonitate & caeteris huiusmodi. Et
aequiuoce significantur sapientia creata & increata sub vno nomine sapientiae penes quartum & quintum
modum aequiuocationis praetactos: quia quo ad quartum qui est similitudine. secundum genus formae: quo ad
quintum qui est descensu. secundum genus causae efficientis. Quod patet de primo sic. Licet enim quaelibet crea
tura aliquo modo sit ad similitudinem dei, eo quod omnes rationes perfectionales omnium creaturarum vsque ad in-
simas & vsque ad minima quae sunt in illis, sunt in deo: vt habitum est supra: & amplius debet exponi
loquendo de deo in comparatione ad creaturas, non tamen id quod perfectionis est in creatura quacumque ra
tione qua absolute est essentia & natura aliqua, plus vicinatur secundum naturam ad id quod sibi vt ratio
efectionalis respondet in deo, quam accedat homo pictus ad veritatem hominis viui. Est enim quicquid perfe-
ctionis est in creatura quo aliquo modo deo assimilatur respectu perfectionis sibi respondentis in deo,
sicut pictura respectu eius cui assimilatur in homine viuo: vt respectu esse dei esse creaturae verius
sit non esse, siue defectus ab illius esse quam verum esse, quasi solus deus possit quodammodo dici esse. Et si-
militer de sapientia creaturae respectu sapientiae dei, & bonitate respectu bonitatis, & sic de caeteris.
Vt propter hoc Christus intelligatur dixisse. Luc. xviii. Nemo bonus nisi solus deus. Glol. Qualibet
sanctum hominem comparatione dei dicit non esse bonum. Idcirco ergo quicquid a creatura perfectiori
deo attribuitur, aequiuoce dicitur de eo & de creatura: sicut homo de viuo homine, & de eius
pictura. Refert tamen quo ad hoc: quod id quod perfectionis in creatura est, non solum est vt pictura
eius quod est in deo respiciendo ipsum in genere causae formalis, secundum quam est quo ad suam essen
tiam, quin etiam ipsum respiciat sicut effectus suam causam efficientem a qua est: & hoc non lolum
procedendo ab eo vt pictura secundum siguram artis: sed vt genitura secundum similitudinem verita-
tis naturae: saltem per imitationem: quia non potest creatura esse productum adaequatum vir
tuti agentis & perfectioni eius: sed necesse est eam ab illa deficere, & recipere perfectionem in gra-
du naturae inferiori. Et quo ad hoc non solum illa quae communiter dicuntur de deo & de creatura
aequiuocantur sub eisdem per similitudinem secundum quartum modum aequiuocationis: sed etiam
secundum quintum, qui est per descensum. Quia ergo huiusmodi nomina transferuntur a creatura
ad deum per vicinitatem & habitudinem effectus ad causam: & quicquid est per corresponden
tiam se habens in causa maxime aequiuoce agente & in suo effectu: semper perfectius & dignius
habet esse in causa quam in effectu: Idcirco dico quod loquendo de attributione nominis significatis
suis secundum prius & posterius: omnia huiusmodi nomina per prius significant deum & quod in ip-
so est: & dicuntur de ipso: quam creaturam aut quoid in ipsa est: aut dicantur de illa. Hinc dicit Boethius
de deo. c. ii. de triniatate. Sed vere forma est non imago quae esse ipsum est & qua esse est. vbi dicit Commen. Mul-
ta sunt quae vocantur formae vt corporum sigurae. Alia quae in subsistentibus creatione aut concreatione sunt. Bb272r
Sed haec omnia secundum se habent sua ex quibus ducuntur: ideoque mutuata ab alio nuncupatione potius
uam rationis veritate formae nominantur. Essentia vero quae principium est, omnia creata praecedit, illis
omnibus vt esse dicantur impartiens, & a nullo alio vt ipsa sit sumens, ideoque nomine forma non
imago est, & tamen de ea quis loquens dicit, essentia est ipsum ese. id est quae non ab alio mutuat hanc di-
ctionem ex qua est esse. id est quae caeteris omnibus eandem quasi extrinseca participatione communicat: &
denique ad omnia quae de ipsis vere dicuntur, quoniam ex ea tanquam ex principio sunt, dictio ista transmuta
tur: vt de vnaquaque diuinae formae participatione recte dicatur est. Et sicut est de his dictionibus si-
ue nominibus forma, esse, essentia, sic est de omnibus aliis quae ad dignitatem pertinent. Omnia enim licet
quo ad impositionem aut famositatem nominis translata sunt a creaturis ad diuina: tamen quo ad digni
tatem naturae omnia econtra debent intelligi secundum veritatem & secundum naturam rei esse translata a diui
nis ad creaturas. Et secundum hoc bene processit prima obiectio de illis quae deum & creaturam aut ali-
qua in eis significant per proprietatem, siue sint a creaturis translata ad diuina: vt sunt praecipue nomi-
na sumpta ab operibus, & quae respiciunt opus, siue sint a diuinis translata ad creaturam: vt hoc no
men deus, & siqua essent alia essentiam absolutam significantia.

5 ⁋ Ad secundum, quod si idem nomen con
uenit deo & creaturae, hoc est propter convenientiam aliquam: illud autem in quo est convenientia, prius
& principalius conuenit deo: puta fortitudo in deo & leone: propter quam per similitudinem rerum
hoc nomen leo transfertur ad deum, & similiter ratio quae est sapientia: propter quam per proprietatem
nomen sapientiae transfertur a creatura ad deum: Dico quod re vera omnis translatio nominum est propter
convenientiam illorum quorum sunt nomina, nisi sit translatio a contrario: quae vt pure est a contrario, non
habet locum in proposito: sed solummodo prout est mixta: vt dictum est supra. Et tunc etiam principa-
lius est translatio propter convenientiam quam propter contrarium: secundum quod hoc nomen zelus transfer-
tur a creatura ad deum, non propter contrarietatem quam zelus dicit in creatura. scilicet turbationem, & in deo
scilicet tramquillitatem: sed potius propter immensum actum amoris vtrobique. Et est aduertendum quod
propter conuenientiam fit translatio dupliciter. Vno modo propter conuenientiam aliquorum in tertio:
puta dei & leonis in fortitudine. Alio modo propter conuenientiam aliquorum inter se: puta fortitu
dinis dei & fortitudinis leonis. Et est convenientia primo modo vera similitudo, eo quod est alicuius
per id quid est sui aliquid. Secundo autem modo convenientia non proprie est similitudo: quia est rei ad
rem ratione suae totalitatis, secundum quod haec patent ex determinatis circa relationes communes. Et
propterea prima translatio proprie potest dici propter siue per similitudinem, non autem secunda: sed si volumus
specificare convenientiam: dicenda est proprie propter convenientiam in vicinitate: & cum vicinitas est secun
dum plures modos, ipsa in proposito est solum secundum perfectionem in natura, qua per quandam imitationem effe
ctus ad causam vt fortitudo vel sapientia & quicquid pertinens ad dignitatem simpliciter est in creatura, trans
fertur ad deum. Propter quod sicut in translatione nominis per similitudinem illud cui magis convenit ratio
similitudinis & verius: & ideo verius & potius convenit ei id in quo est convenientia vt est causans
similitudinem, est creatura, cuius nomen debet transferri ad deum: vt habitum est supra: Sic in translatione
nominis per vicinitatem illud cui magis convenit perfectio qua vicinatur ei, & verius convenit id in quo est con
uenientia vt est causans vicinitatem, est deus, ad quem debet nomen transferri a creatura.

6 ⁋ Quod autem assu
mitur in argumento, quod verius convenit deo id in quo est convenientia cum nomen leonis transfertur ad deum. scilicet for
titudo &c. Dico quod fortitudo dupliciter consideratur. Vno modo vt est ratio perfectionis in quocumque est. Alio
modo vt ad ipsam seu ab ipsa consequitur ratio similitudinis in eo in quo est ad aliud. Et primo modo forti
tudo magis convenit deo quam leoni: quia ratio perfectionis in illa magis convenit deo quam leoni, licet aequi-
uoce: quia incomparabiliter perfectior est fortitudo dei quam leonis. Sed secundum istam considerationem non
sit translatio nominis illius cuius est fortitudo ad aliud: puta leonis ad deum: sed potius transfertur ad
nomen. impositum fortitudini vnius ad significandum fortitudinem alterius: puta nomen fortitudinis
impositum rei sub aliquo gradu perfectionis in leone, ad significandum rem immensam correspondentem in deo
a quo vlterius denominat deum fortem. per quem modum sunt translata a creaturis cuncta quae in illis signifi-
cant aliquid perfectionis simpliciter. Secundo autem modo fortitudo magis convenit leoni: quia ratio similitudinis
ex illa re convenit leoni & non deo, quia propter convenientiam fortitudinis leo dicitur similis deo, nequa
quam autem deus similis leoni: vt patet ex supra determinatis. Et secundum istam considerationem fit translatio no-
minis illius cuius aliquid est fortitudo a qua denominatur simile ad aliud, puta leonis ad deum. per quem
modum sunt translata a creaturis ad deum nomina quae non significant aliquid perfectionis & dignitatis
simpliciter: sed potius aliquid determinatum & limitatum in gradu: vt sunt nomina propria spe
cierum: vt leo, bos, ouis, & huiusmodi: aut aliquid pertinens ad indignitatem: vt sunt nomina
passionum, ira, furor, xelus, & huiusmodi. Et sic patet quod bene procedit argumentum de nomi-
nibus translatis ad deum per proprietatem: non autem de translatis ad illum per similitudinem- Bb272v

7
⁋ Argumentum in oppositum procedit de eo quod est per prius nominis impositione, & bene. Sic enim
nomen per prius semper convenit principali cui primo est impositum quam cui per transumptionem.
Non sic autem de per prius famositate & dignitate: vt prius dictum est.