Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe73871

Sources:

Bb: Badius1520b

B269v

1
Irca quartum arguitur quod nomina significantia deum & creaturam significant il
los pure aequiuoce, Primo sic. Quae maiorem diuersitatem habent inter se, magis
habent aequiuoce significari eodem nomine quam quae minorem: quia aequiuocatio est le-
cundum significatorum diuersitatem, vt patet ex definitione aequiuocorum. maiorem
autem diuersitatem habent inter se deus & creatura, quam diuersa indiuidua sub
eadem specie: quia illa in aliquo reali conicant: licet vniuersali: Deus autem & Bb270r
creatura nequaquam. sed diuersa indiuidua eiusdem speciei pure aequiuoce significantur eodem nomine: vt
duo Alexandri secundum Boethium super praedicamenta Aristelonus ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Nomen signi- a
ficans plura absque omni illorum vniuocatione necessario significat illa pure aequiuoce: quia aequiuo
ca & vniuoca ex opposito distinguuntur sub vnitate vocis. sed nomen significans deum & creaturam
significat illos absque omni vniuocatione: quia dei & creaturae nulla omnino est ratio substantiae
eadem: quod requirunt vniuoca secundum illorum definitionem: ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod illa quae conmu
nicant idem nomen non absque ordine quo nomen non convenit vni per prius & alteri per posterius,
illo nomine non significantur pure aequiuoce: quia non aequaliter sunt sub voce significata. deus & crea-
tura sunt huiusmodi: quia in nullo aequari possunt: ergo &c.

4 ⁋ Dico quod licet omne nomen aequiuocum significet plura non sub vna ratione rei: quia
nihil significat commune reale, siue singulare, siue vniuersale ad illa: quale est omne nomen vniuocum
illa tamen plura non semper vniformiter se habent ad rationem secundum quam nomen rei imponitur. In impo-
sitione enim nominis rei cui imponitur consideranda est ratio rei secundum quam nomen illi imponitur: quia res
eadem aliquando habet plures rationes: & licet ipsa sit vna & eadem, tamen voce bene imponitur secundum rationem
vnam & secundum aliam: puta eadem res significatur nomine substantiae aut accidentis, aut nomine entis: sed secundum
aliam & aliam rationem: quia sub nomine entis secundum rationem actualitatis simpliciter: sub nomine substantiae secundum
rationem actualis existentis in seipso, non autem in alio: sub nomine accidentis secundum rationem actualis existentis non
nisi in alio. Quae quidem ratio est alia & alia: secundum modum quo conceptus ab imponente circa rem est alius &
alius. Distinguendum igitur est de rebus aequiuoce significatis sub eodem nomine. Aut enim aliquam habitudi
nem habent propter quam vox illis coniter imponitur, aut nullam. Si nullam, tunc est pura aequiuocatio: &
est illorum quae vocantur aequiuoca casu, quibus idem nomen aeque primo & principaliter imponitur: vt
duo viri sub hoc nomine Alexander. Si vero aliquam habent habitudinem propter quam vox illis coniter
imponitur, tunc non est pura aequiuocatio, & est illorum quae vocantur aequiuoca habitudine, & hoc vel ha
bitudine illorum quam habent inter se ex rationibus inaequalibus: propter quam vnum illorum mutuat nomen
ab altero, vel amborum ad tertium inaequaliter: propter quam ambo ab illo nomen mutuant inaequa-
liter. Et continet ista aequiuocatio quae est habitudine, quatuor modos, & praecedens vnum. Boethius enim
in commento libri praedicamentorum Aristoteles super capitulum de aequiuocis distinguit quinque modos aequi-
uocationis de rebus quae significantur aequiuoce sub eadem voce. Sunt enim vt dicit aequiuoca casu: vt duo
Alexandri. Proportione, vt principium dicuntur vnitas & punctus. Relatione, vt salutaris dicitur vectio &
esca. Similitudine: vt homo verus & pictus. Descensu: vt animal dicitur sanum & vrina. Casu sub hoc nomine
Alexander duo viri nuncupantur: quia absque causa & ratione ad hoc inducente ex natura rerum signi-
ficatarum, eo quod nullam habitudinem habent neque inter se neque ad tertium propter quam vnum nomen ha-
beant. Proportione autem aequiuocantur sub hoc nomine principium vnitas & punctus: quia licet vnitas &
punctus inter se habeant habitudinem in hoc convenientiae & modo similitudinis: quia vnitas est a qua
numerus procedit: & punctus a quo linea: & secundum hanc habitudinem communem fit eis impositio huius
nominis principium: tamen ista proportione se habet vnitas ad numerum in principiando ipsum, & punctus ad li
neam: quia vnitas principiat numerum vt pars suum totum: punctus autem non sic lineam: sed solummodo
vt terminus terminatum: & sic perfectius rem principiando convenit vnitati quam puncto. propter quod etiam
convenit primo nomen principii vnitati: secundo autem puncto per transumptionem ab vnitate. Relatione
autem ad idem scilicet ad sanitatem animalis cuius sunt causatiua aut conseruatiua, dicitur salutaris id est sanatiua ve-
ctio, & similiter esca: sed esca primo & principaliter, & vectio secundo, & hoc quia vectio non est sanati
ua nisi quia confert ad digestionem escae quae est per se sanatiua. & sic perfectius ratio sanandi convenit escae
quam vectioni. Propter quod etiam prius convenit escae nomen sanitatis: secundario autem convenit vectioni. Similie
tudine autem ad verum hominem dicitur pictura vel imago hominis homo, & sic perfectius est ratio hominis in ho
mine vero quam in eius pictura. Propter quod nomen convenit primo homini, & secundario picturae. Descen-
su vero quo effectus & quod est in eo descendit in sua causa: quia. scilicet impressiones quae sunt signa sani
tatis quae est in animali, vrina recipit a sanitate animalis. & sic perfectius est ratio sanitatis in animali quam in
vrina. Propter quod animali primo & per se convenit nomen sanitatis, & vrinae secundo, & hoc per quam
dam transumptionem nominis a causa ad causatum. Et vocatur talis aequiuocatio quae est in istis qua-
tuor modis, proprie anologia: quia nomen per prius & posterius dicitur de pluribus, & per prius
& posterius significat illa. Et per talem habitudinem quodammodo ista aequiuocatio declinat a
pura aequiuocatione ad vniuocationem, secundum quam aequiuocationem secundum aliquem dictorum quatuor
modorum aequiuoce dicuntur de deo & creatura nomina quae significant vtrumque: & tali aequiuocatio
ne aequiuoce significant illa. Semper enim nomen tale prius conuenit vni illorum quam alii, & nunquam Bb270v Bb270v
aeque primo & principaliter, sicut convenit vbi est pura aequiuocatio. Et secundum hoc concedenda est
vltima obiectio. Cui autem illorum, deo scilicet an creaturae conueniat prius & principalius nomen con-
mune eis, & cui non, videbitur in sequenti quaestione.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod maiorem diuersitatem habent inter se deus & crea-
tura quam diuersa indiuidua eiusdem speciei specialissimae, quae non continentur ab eodem nomine
nisi aequiuoce: quare nec deus & creatura: Dico quod verum esset si propter diuersitatem rerum quae
aequiuocantur diceretur pura aequiuocatio. Nunc autem ex diuersitate rerum diuersarum defi-
nitionum significatarum sub eodem nomine contingit aequiuocatio simpliciter secundum eius de-
finitionem: sed quod sit pura & mera aequiuocatio non declinans in aliquo ad vniuocationem, hoc
solummodo ideo contingit, quod illa scilicet diuersa non habent aliquam habitudinem inter se vel ad ter
tium: propter quam vox illa conmuniter eis conuenit, qualem habent deus & creatura quando-
cumque sub eodem nomine aequiuocantur: vt patebit in sequenti quaestione. Propter istam enim ha
bitudinem ex eodem sonte nomen deriuatur pluribus: ex diuersis autem cum defuit talis ha-
bitudo. secundum quod Augustinus distinguens aequiuocationem in Dialectica sua. c. x. dicit sic. Duas
habet formas. Nam sunt ex eadem origine aut ex diuersis. Et exponendo seipsum continue sub
dit. Ex eadem origine appello quae quamuis vno nomine at non sub vna definitione teneantur, vnota-
men quasi fonte manant: vt est illud quod Tullius & homo, & statua, & codex, & cadauer intelligi
potest. Non possunt quidem ista vna definitione concludi, sed tamen habent vnum sontem verum
scilicet hominem, cuius & illa statua, & ille liber, & illud cadauer est. Ex diuersa origine: cum ne-
pos longe ex diuersa filium filii & luxuriosum significet. Et sic ex diuerso fonte procedere intel
git aequiuoca casu secundum primum modum aequiuocationis. Ex eodem vero fonte procedere intelli
git aequiuoca secundum alios quatuor modos, & hoc diuersimode, videlicet aut quia vnum illorum
scilicet cui nomen primo conuenit, est sons alterius cui nomen secundo conuenit: vt contingit in
aequiuocis proportione & similitudine & descensu: sed diuersimode. Punctus enim est princi-
ium per vnitatem: inquantum vnitas descendit in punctum, & numerus in magnitudinem: &
ictura est homo per hoc quod homini vero assimilatur, & vrina est sana quia descendit a sanitate
animalis, secundum quod patet ex praedictis. Aut quia plurium quibus nomen convenit secundo, est sons
vnus cui nomen conuenit primo: vt contingit in aequiuocis relatione. Sed hoc dupliciter ex par
te illorum quibus convenit nomen secundo: quia aut gradatim descendunt a fonte primo: vt contingit
in exemplo Boethii de vectione & esca respectu sanitatis animalis. Propter quod non solum primo
convenit nomen sanitati animalis quae est sons, quam escae aut vectioni: sed etiam primo conuenit escae, & per
illam vectioni vt dictum est. Aut descendunt immediate a fonte primo, sicut contingit in exemplo Philhsophi. v.
Meta. de nomine natura, quod primo dicitur de forma, & secundo de aliis: sed non convenit vni per alterum. secun
dum enim quod dicit Commen. ibidem, Natura primo dicitur de forma, & secundo de aliis vt de materia: quia
recipit in se istam naturam quae est forma. Nec dicitur nomen naturae de motu: nisi quia est via ad il-
lam naturam. Et sub isto modo aequiuocationis continentur omnia nomina quae Philosophus distinguit in v. Me-
taphysiy, quia illorum distinctio est in plura sub eodem nomine per attributionem & habitudinem aliorum
ad vnum cui nomen dignius & verius convenit. Propter quod illis convenit primo, & aliis secundario.
sicut etiam contingit in exemplo Augustini de hoc nomine Tullius, quod Tullius dicitur homo rhetor, & sta
tua illius, & liber quem composuit, & eius cadauer: sed hoc vbique per translationem a vicinitate: prout se
cundum Augustinus vbi supra, Tullius, & ille in quo magna eloquentia fuit & statua eius, dicitur ex si
militudine. Ex toto vero pars nominatur: vt cum cadauer illud Tullius dici possit. Ex parte autem to
tum: vt cum tectum dicitur tota domus: aut a genere species: aut a specie genus: aut ab efficiente effe-
ctum: vt Cicero est liber Ciceronis: aut ab effectu efficiens: vt terror qui terrorem facit: aut a conti-
nente quod continetur, vt domus & qui in domo sunt dicuntur, aut conuersa vice, vt castanea & arbor
dicitur in qua non est, vel si quid aliud inueniri potest quod ex eodem ordine quasi transferendo co-
gnominetur. Vnde dicit ibidem cap. vi. Vicinitas late patet: & per multas partes secatur: aut per efficien
tiam: aut per effectum: vt puteus quod eius effectus potatio est: aut per id quod continet: vt vrbem ab vrbo ap-
pellari volunt: aut per id quod continetur: vt si quis horreum mutata dlitterae dicat ab hordeo nominatum: vel a par
te totum: vt cum Mucronis nomine quae summa pars gladii est, totum gladium vocant: vel a toto pars
vt capillus quasi capitis pilus. In quibus vt subdit ca. vii. quot modis origo verbi corruptione
vocum varietur, ineptum est prosequi & nimis longum.

6 ⁋ Nota quod Augustinus hic & iam su-
pra: vt habitum est in quaestione prima, originem verbi aequiuocat. Hic enim vbi appellat son-
tem: originem vocat rem cui primo conuenit nomen a quo transfertur ad aliud. Vbi autem oni Bb271r
ginem vocat, modos originandi vocum impositiones: vt patet inspicienti dicta hic & ibi. Et similiter
aequiuocatur similitudo quando primum modum originis dicit esse per similitudinem rerum
& vocum, & quando secundum dicit per similitudinem rerum, & quando dicit hic statuam hominis
per similitudinem dici hominem, cum tamen pertineat ad modum originandi secundum vicinita-
tem, secundum quod haec patent ex praedictis.

7 ⁋ Ad secundum, quod dei & creaturae nulla est ratio substantiae
eadem, ergo pura aequiuocatio eorum sub eodem nomine: Dico secundum iam dicta quod medium il-
lud non probat nisi quod sit aequiuocatio simpliciter: non quod pura sit aequocatio: quia huius est altera causa
vt dictum est, quae non concurrit cum eodem nomine significantur deus & creatura, vt patet ex dictis.