Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe73581

Sources:

Bb: Badius1520b

B268v

1
CIrca Tertium arguitur quod nomina significantia deum & creaturas non signi-
ficant illa vniuoce, Primo sic. In omni genere & ordine rerum vnum est ante
multa. iuxta illud Dio. ca. iiii. de diuinis no. Dyas non principium. Monas autem
totius dyadis principium. In ordine autem producentium & productorum productio
equoce ponit omnimodam pluralitatem inter producentem & productum propter dissi-
militudinem producentis ad productum. Sol enim non calore generat calorem. Produ- Bb269r
ctio autem vniuoca semper ponit vnitatem inter productum & producentem: quia est per similitudi
nem producentis ad productum. lgnis enim calore generat calorem. Primi ergo agentis ad suum pro
ductum debet esse vniuocatio, & illa est principium primum ad productionem aequiuocam, & debet
aequiuoca ad vniuocam reduci. sed nomina quae a creaturis deo attribuuntur, & a creaturis ad signifi
candum deum & quae sunt in illo transferuntur, transferuntur ad illum vt ad causam primam ab effe-
ctu, vt declaratum est supra loquendo de attributis. Transferuntur ergo ad ipsum significandum vt
causam vniuocam ab effectu vniuoco. sed talia nomina dicuntur vniuoce de causa & de effectu:
puta calor de calore in igne, & de calore in ignito: ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Quae dicuntur de aliqui-
bus convenientia nominis & rei, dicuntur vniuoce de illis per definitionem vniuocorum. sic dicunt
de deo & creaturis nomina quae deum & creaturam significant: vt cum demonstrata notitia dei di-
citur, haec est sapientia, & similiter notitia creaturae. Aliter enim cum sapientia dei non plus con-
ueniret sapientia creaturae quam creaturae bonitas: quia tantum differret sapientia dei a sapientia crea-
turae: quantum differt a bonitate illius. quod falsum est: quia si homo sit non bonus, & sapiens: con-
municat cum deo inquantum ille est sapiens. sed licet esset bonus & non sapiens, in nullo communica
ret deo inquantum ille est sapiens: ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod minus diuersa magis nata sunt l
vniuoce eodem nomine significari quam magis diuersa: quia illa sunt propinquiora vnitati & conve-
nientiae quam ista. Sed substantia & accidens in creaturis minus diuersa sunt inter se quam id quod nomi-
natur nomine sapientiae in deo, & id quid nominatur nomine sapientiae in creatura: quia substantia
& accidens ambo sunt creaturae. sed substantia & accidens eodem nomine vniuoce significari non
possunt: quia secundum Porph. si quisque omnia entia vocet, aequiuoce nuncupabit. Non videntur autem
substantia & accidens magis vniuocari quam in ente. ergo &c.

4 ⁋ Dico quod in esse tota actualitas rei consistit siue quo ad essentiam siue quo ad existen-
tiam. Quandiu enim res aliqua non est nisi in potentia tantum: non est siue non habet esse inquantum
huiusmodi. Ipsum etiam esse circuit intima & minima vniuscuiusque rei. Nihil enim est in re qua
cumque cui esse non conveniat. Propter quod nihil est latius ente. Et est ipsum esse diuersum atque aliud
& aliud in rebus secundum diuersitatem eius quod pertinet proprie ad quiditatem cuiusque, & similiter
est ipsum esse vnum & idem in vnoquoque secundum vnitatem quiditatis suae. Quaecumque ergo in aliquo
quantuncumque minimo in ratione vnitatis vniuocari possunt: vt nomen aliquod secundum illud de eis
dici possit vniuoce, & illa vniuoce significare per illud: necesse est quod illa possint saltem vniuoca
ri in esse. Quare cum vt supra determinatum est loquendo de esse dei: deus & creatura in nullo esse
vniuocari possunt: multo minus quam substantia & accidens: ergo nec in aliquo alio. Sed non signifi-
cantur vniuoce eodem nomine nisi per aliquid eis vniuoce conveniens, quod primo & per se signifi-
catur illo nomine. Dico igitur simpliciter quod non idem re, sed re omnino aliud, significat idem no
men de deo & de creaturis. dicente Boethio de triniitate. c. v. Decem praedicamenta quae de rebus omni-
bus vniuersaliter praedicantur, talia sunt, qualia subiecta permiserunt. Nam eorum pars in reliquorum
praedicatione substantia est: pars in accidentium numero est: atque cum haec in diuinam praedicationem quis
vertit, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Commentator. i. cum de deo praedicari dicentur siue
substantiae siue quantitates &c. cuncta mutantur id est quamuis de deo praedicatur nomine substantia, vel quali
tas, vel quantitas, vel aliquod naturalium nomine appelletur, non tamen est quod dicitur: sed aliqua
rationis proportione ita nominatur. Propter quid subdit Boethius dicens. Nam substantia in illo non
est vere substantia sed vltra substantiam. ldem qualitas &c. Commen. Quasi vere quae de deo praedi
cantur non sunt quod nominantur, non quia non est tanta &c. vt supra quaestione proxima praecedente.

5 ⁋ Est autem aduertendum quod interponit Commen. Quasi, excipiendo illud quod dicit Boethius , Quae
possunt praedicari, & hoc propter relationem quam excipit. Vnde exponendo se subdit. Relatio vero
omnino non praedicari potest. & hoc vt subdit in c. ix, neque de deo neque de caeteris. Commenta.
Vera essendi ratione. Per quod intelligit quod tria praedicamenta absoluta. scilicet substantia, quantitas, & qua
litas aliquid sunt in se, & similiter secundum ipsa sunt aliquid subiecta de quibus praedicantur. Non sic
autem. vii. praedicamenta relatiua. Vnde de tribus primis dicit Boethius . c. viii. Haec praedicamenta talia
sunt, vt in quo sunt ipsum esse faciunt quod dicitur. De aliis dicit. c. ix. Talia sunt vt non quasi ipsa
sit res id quod praedicantur de qua dicit id est secundum Commenrem quamuis in praedicamento de substantia relatio non
dicatur est: vt deus est pater vel homo est pater: non tamen ita dicitur quasi ipsa res de qua dicitur
sit idid est habeat esse aliquod eo quod praedicatur. Nam est quicquid pater est: sed illud quod est esse pa-
trem non est esse, quomodo quid est quale vel quantum est, & esse quale vel quantum est esse: vt homo qui
est albus vel longus est, & eum esse album vel longum est esse: sed esse patrem non est esse: quamuis qui Bb269v
pouoo Bb269v
pater est vere sit, & hoc quia non est aliquis pater ex aliqua proprietate qua possit secundum se defi-
gnari, & sine ad aliud extra se facta sui collatione demonstrari, sicut absque sui ad alterum compo-
sitione per se designatur homo esse homo forma humana, qualitate esse albus, quantitate longus. Vbi
pro voce quam Boethius & Commen. ponunt, posui patrem, & hoc propter clariorem intellectum illius
vniuersaliter dicti de relationibus. Et nota quod non est ista differentia inter tria praedicamenta absoluta &
praedicamenta relatiua, nisi quod de ratione sui praedicamenti illa relatiua non dicunt nisi rationem essen
di ad aliud, non autem aliquam propriam realitatem, qualem dicunt absoluta. Propter quod cum mutatio pra
dicamentorum quando transferuntur ad diuina non sit nisi secundum res signifiatas, vt dictum est, ideo alia
quia. scilicet proprias res dicunt, mutari possunt. Relationes autem nequaquam: quia proprias res non dicunt:
sed manent secundum rationem illam in diuinis quam tenuerunt in creaturis. Et ideo quo ad id quod de pro
prio habent relationes in sua significatione, vniuoce significant in diuinis & in creaturis, non sic per
dicamenta absoluta. Sed aspiciendo ad realitatem quam relationes contrahunt in suo significato ex prae
dicamentis super quae fundantur, bene mutantur relationes translatae ad diuina sicut & alia: & sicut in
diuinis substantia non est substantia. scilicet talis qualis est in creaturis: sed supersubstantia: sic in diui-
nis paternitas non est paternitas, talis scilicet qualis est in crearuris: sed suppaternitas. Et hoc modo
nomina relationum aequiuoce dicuntur & significant in diuinis & in creaturis, sicut & nomina praedica-
mentorum absolutorum.

6 ⁋ Et secundum hoc dico generaliter quod nomen significans communiter deu &
creaturam aut aliquid quod est in deo & in creatura, necessario significat illa aequiuoce & non vniuo
ce. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio.

7 ⁋ Ad primam in oppositum quod primi producentis ad productum suum debet esse vniuo
catio: quia vniuoca productio prior est productione quae est aequiuoca: Dico quod verum est de agente
primo ad suum primum productum: quia productio illius necessario est vniuoca, eo quod est prima: quia
aequiuoca non potest esse prima: sicut nec multum potest praecedere vnum: vt tangitur in argumento, &
bene. Non autem est verum semper de agente primo ad secundum productum ab eo, quia agens primum &
vniuocum respectu vnius producti bene potest esse agens primum & aequiuocum respectu alterius produ
cti: sed ordine quodam: quia actio producentis aequiuoci necessario est secunda, & secundi a secundo pro
ducti: & praesupponit actionem producentis vniuoci quae est prima, & primi atque primo producti, ad quam
reducitur secunda. Dico ergo quod sicut deus & creatura in nullo vniuocantur, sic non est vniuoca sed
aequiuoca productio qua producit creaturam: & necessario praesupponit vniuocam: sed non totius trinita-
tis producentis creaturam: sed primae personae in trinitate, qua. scilicet pater producit filium: & etiam qua ambo
producunt spiritum sanctum: secundum quod specialius debet declarari in sequenti parte huius disputatio-
nis ordinari. Et secundum istas duas productiones duplex est assimilatio producentis ad productum. di-
cente Ambrosio in libro de incarnatione verbi. Alia est similitudo secundum imitationem, alia secundum natu
ram. Secundum imitationem enim est similitudo creaturae ad deum, secundum naturam autem filii ad patrem, &
vtriusque illorum simul ad spiritum sanctum, secundum quod hoc clarius patet ex supra determinatis cir-
ca relationem similitudinis diuiuarum personarum inter se.

8 ⁋ Ad secundum quod nomina quae significant deum
& creaturam dicuntur de illis convenientia rei & nominis &c. Dico quod sicut secundum Ambrosius est simi-
litudo secundum imitationem & secundum naturam, sic & convenientia. Et bene verum est quod inter deum & crea
turam est convenientia imitationis, nulla tamen naturae, qua. scilicet eandem naturam singularem conicent, sicut diui-
nae personae conicant eandem diuinam essentiam, vel vniuersalem sicut species essentiam generis. Nunc autem vni
uocationem non operatur convenientia nisi sit secundum naturam, qualis non est inter deum & creaturam: nec ma-
ior inter sapientiam dei & sapientiam creaturae: quam inter sapientiam dei & bonitatem creaturae: licet in-
ter sapientiam dei inquantum sapientia, & sapientiam creaturae maior sit convenientia imitationis quam
inter sapientiam & bonitatem creaturae vt tangit obiectio. Nec est maior convenientia secundum naturam
ad deum illorum in creaturis, quorum nomina transferuntur ad significandum deum per proprietatem
quam quorum nomina transferuntur ad significandum deum per similitudinem: licet sit maior conue
nientia secundum imitationem. Propter quod secundum diuersam rationem originis verbi transferuntur
nomina illorum & istorum ad diuina: vt habitum est in praecedenti quaestione.