Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe7341

Sources:

Bb: Badius1520b

B27v

1 Bb27v
CIrca Quintum arguitur quod deus non vult seipsum de necessitate, Primo sic. quid
d convenit deo, digniori & nobiliori modo ei convenit quo potest cuiquam rei convenire.
velle autem non de necessitate, est nobilius voluntati quam velle de necessitate: quia cum
ult non de necessitate, habet in sua potestate velle quid non haberet. ergo &c.

2 ⁋ Se-
cundo sic. si deus seipsum de necessitate velit, cum necessitatem illam nullus alius
seu nihil aliud a se sibi possit imponere: ex seipso ergo illam habet. Quare cum
non sit principium agens per se nisi aut natura aut voluntas, secundum Philosophum. vii. meta
physi. & Augustinum. v. de ciui. dei, aut ergo illam necessitatem habet ratione voluntatis, aut ratione na-
turae. Non ratione voluntatis: quia hoc derogaret libertati eius, dicente Augustinus secundum senten-
tiam Stoicorum. v. de ciui. dei. Capite. xi. Stoici laborauerunt ita causas distinguere, vt quasdam subtra
herent necessitati, quasdam subderent: atque in iis quas esse sub necessitate voluerunt: poluerunt etiam no
stras voluntates, ne videlicet non essent liberae si subderentur necessitati. & si de voluntate nostra, mul-
to fortius ergo de voluntate dei: quia illa magis libera est quam nostra, vt iam dictum est supra. si ergo deus
seipsum velit de necessitate, hoc est ratione suae naturae. idem ergo re est deum velle seipsum absolute ex necessi-
tate, quod est velle ex necessitate naturae simpliciter. consequens falsum est: quia sunt diuersae rationes & pri
cipia volendi: quae simul in eodem secundum actum eundem non concurrunt. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam si deus non
vellet se de necessitate, cum quod non est necesse esse, possibile est non esse, secundum Philosophum in li. Peri her. possibile er-
go esset deum non velle seipsum, non volendo autem seipsum auerteretur a seipso vt a summo bono: a quo non
auertitur voluntas nisi peccare posset: ergo voluntas dei peccare posset, consequens falsum est. ergo &c.

4 ⁋ Quin ponendum sit quod deus de necessitate sic velit seipsum quod non est possibile
ipsum non velle seipsum: quemadmodum possibile est ipsum non velle alia a seipso: de hoc non est ma
gna dubitatio: quoniam secundum Philosophum & in physic. & in Ethicis, finis in operandis se habet ad vo-
luntatem sicut principium in speculandis ad intellectum: & ea quae sunt ad finem, sicut conclusiones. Sed in spe
culatiuis intellectus de necessitate assentit principiis, licet non conclusionibus: ergo & fini de necessi
tate acquiescit voluntas, licet non eis quae sunt ad finem. Cum igitur deus est finis voluntatis cuiusque: quia est omnis bo
ni bonum: voluntas quaelibet necessario vult bonum quod est deus, dum tamen sit ei cognitum. sibiipsi autem in
cognitum esse non potest, vt patet ex supra determinatis. Necesse est ergo ponere quod deus seipsum ve-
lit de necessitate: ita quod seipsum non velle non potest. & hoc eo maxime quia voluntas non potest velle nisi bonum: ita
quod in volendo non potest auerti a bono aspiciendo ad non bonum, vt supra dictum est secundum Diony-
sium. In ipso autem deo est perfecta ratio omnis boni, a qua deficit omne bonum quod est extra ipsum.

5 ⁋ Sed
tota dubitatio in quaestione est, cum voluntas dei sit omnino libera etiam in volendo seipsum, quomodo
cum voluntatis libertate stat necessitas volendi: maxime cum ista necessitas non sit ex suppositione si
cut si dicatur velle seipsum de necessitate quando vult: quemadmodum cadit necessitas circa illa quae secundum se sim
pliciter & absolute sunt contingentia: sed est necessitas simpliciter & absoluta. Et praeterea cum in dicta pro
positione, Deus vult seipsum de necessitate, illa determinatio potest determinare actum volendi vel vt
terminatur in obiectum volitum, vel vt egreditur ab ipso volente: dubium adhuc non est quin deus
habeat necessitatem volendi seipsum prout actus terminatur in obiectum. Licet enim nulla necessitate vellet
seipsum secundum quod determinat actum vt egreditur a volente: de necessitate tamen videtur velle se-
ipsum secundum quod determinat actum vt transit in obiectum: quamuis hoc modo non velit de neces-
sitate alia, eo quod non sunt per se & proprie obiecta volendi. Verbi gratia in simili ex parte actus videndi. si
enim esset quis in lumine dum tamen voluntarie aperiret oculos, de necessitate videret lumen: non autem
alia quae possent sibi praesentari in lumine. Actus etiam videndi ab ipso nullo modo necessario: sed mera volun
tate egrederetur. Tota ergo difficultas est, an deus de necessitate velit seipsum ex illa comparatione quae actus
volendi egreditur ab ipsa voluntate. Cum enim ab ipsa egreditur libere dum tamen libera sit dei voluntas etiam in
volendo se, vt concessum est: supra) videtur aliquibus impossibile si simulponatur quod egrediatur ab ipsa necessario:
& quasi oppositio in adiecto scilicet quod egrediatur ab ipsa libere & non libere: quia quod est necessarium, non est libe-
re, & econtrario. secundum quod dictum est opponendo ab Augustino secundum sententiam Stoicorum.

6 ⁋ Et est dicendum quod deus seipsum vult de necessitate determinatione etiam determinante actum volendi
vt egreditur a voluntate siue a volente. Distinguendo tamen necessitatem secundum quod distinguit Philosophus in. v.
metaphysicae, & Augustinus. v. de ciui. dei, quod est quaedam necessitas violentiae siue coactionis ab alio,
& est quaedam necessitas immutabilitatis, quae est ex seipsa absque causa alia. Primo modo secundum Au
gustinum necessitas est quae non est in nostra potestate vt possimus impedire quod sit secundum ip-
lam: sed etiam si nolimus efficit quod potest, sicut est necessitas mortis. Sed sub tali necessitate non
cadit actus volendi voluntatis nostrae in volendo recte vel perperam: quare multo fortius neque in
volendo absolute. talis enim necessitas non facit reuerti voluntatem a sua dispositione in id quod est Bb28r
ontrarium motui quid sit per voluntatem, vt dicitur. v. meta. Vnde respectu actus interioris voluntas cogi non
potest, etsi respectu actus exterioris impediatur. Vnde respectu actus exterioris talis necessitas derogat liber
tati: quia impedit voluntatem, vt dicitur. v. metaphysi. Vnde (vt dicitur ibidem) talis necessitas contristat vo
luntatem. Vbi dicit Commenta. Voluntas est delectabilis: necessitas autem contristabilis. Sed talis necessi
tas omnino circa dei voluntatem esse non potest: quia in deo nulla cadit violentia, vt dictum est su-
pra. Vndesolum cadit in ipso necessitas incommutabilis: & est propria ei, vt dicit Commentator su
per. v. metaphysicae. Et de hac necessitate subdistinguendum est in proposito: quod potest considerari
vt est praeuia vel quasi praeuia ad voluntatem: vt voluntas ipsa intelligatur cadere sub ipsa necessi-
tate in eo quod ab ipsa egreditur actus volendi. Vel potest considerari vt est concomitans ipsam vo-
luntatem: vt ipsa necessitas intelligatur cadere sub ipsa voluntate in eliciendo actum. Necessitas primo modo pro
culdubio auferret libertatem in eliciendo actum: ita quod voluntas in eliciendo actum volendi non esset aliud quam na
tura: & sic non esset plus libertatis in voluntate vt est voluntas, quam in natura vt natura: sed praecisa necessitas
imutabilitatis: ita quod quamuis voluntas vt voluntas libera esset quantum est de se, tamen propter necessitatem cui as
sociaretur, determinaretur ad actum quemadmodum appetitus bruti ex se indifferens determinatur
per appetibile, vt patet ex supra determinatis. Vnde de hoc modo necessitatis, vt includit volunta
tem, dico quod deus non vult se de necessitate: sed libere tantum. aliter enim in volendo non ageret, sed
potius pateretur vel ageretur. Necessitas autem immutabilitatis secundo modo considerata dico quod non aufert
libertatem: sed magis firmat eam in actu suo: eo quod voluntas talem actum volendi delectabiliter &
quasi eligibiliter elicit: licet propter obiecti bonitatem immutabiliter actui suo inhaeret. Hoc modo etiam beati
in patria in volendo deum liberae erunt voluntatis, & liberioris quam modo sint: licet necessitas immu
tabilitatis concomitetur immutabiliter tenens eam in actu suo. Nec erit illa libertas quae est liberi
arbitrii: quia illa non est nisi respectu eorum quae sunt ad finem, non respectu finis, vt visum est su
pra: & amplius est videndum loquendo de voluntate creaturae. Vnde erit absoluta libertas: quali
dicimus deum velle seipsum. Non enim vult seipsum libertate arbitrii: sed tantum alia a se, vt dictum est
supra, & infra dicendum est, loquendo de voluntate dei in respectu ad creaturas.

7 ⁋ Quidam autem
non distinguentes circa voluntatem inter libertatem simpliciter dictam, quae est in omni actu vo
luntatis, & libertatem arbitrii quae est solummodo in actu voluntatis circa ea quae sunt ad finem, di
cunt quod voluntas dei in volendo seipsum non est libera: neque similiter voluntas creaturae in volendo
finem est libera: sed solum in volendo alia a se ex parte dei, & in volendo ea quae sunt ad finem ex
parte creaturae: quasi non esset ratio libertatis simpliciter in voluntate, alia a ratione libertatis arbitrii.
Sed non est ita, vt patet ex supra determinatis. Dicimus ergo quod simul stant, quod scilicet deus libere &
necessario vult seipsum: & hoc non solum stando & perseuerando in actum volendi: sed etiam in ipsum
actum simpliciter eliciendo: nec libertas impedit necessitatem: nec econverso. Et hoc quodam modo
(quemadmodum infra debet determinari) dicimus quod pater & filius spirant spiritum sanctum libera vo
luntate concomitante necessitate, non ab aliquo alio agente quam sit ipsa voluntas, quod ipsam incommu-
tabiliter teneat in suo obiecto: sed seipso sibi huiusmodi necessitatem immutabilitatis libere impo-
nente, per idem principium agens facit se in obiectum, & tenet se quiescendo in ipso: quemadmodum eodem princi
pio grauetur moue ad centrum & quiescit in ipso. Et est ibi illud principium voluntas libera ex parte volun
tatis, sicut hic forma grauitatis ex parte grauis. Sicut enim voluntas siue dei siue cuiusque beati in bo-
num cognitum quod deus est, delectabiliter & quasi eligibiliter mouetur: ita tamen quod non potest non mo
ueri in ipsum nulla necessitate naturae praeueniente vel concomitante voluntatem in suo actu, quasi
necessario inclinans voluntatem in actum: sed sibiipsi imponit necessitatem immutabilitatis in affectando mo
tum: & hoc propter firmitatem suae libertatl. Haec est enim natura talis necessitatis quod scilicet sit in re absque cam alia,
sed ex sua, propria ratione, vt determinat Philosophus. v. meta. & clarius exponit Comment. ibidem. Sic ergo dei
voluntas siue cuiusque beati in bono gustato quod deus est, delectabiliter & quasi eligibiliter se tenet: ita
tamen quod non potest se non tenere in ipsum nulla necessitate praeueniente aut concomitante vo-
luntatem in isto actu, quasi necessario figens ipsum in actum & in obiecto: sed sibi ipsi fixionem huiusmodi seu
stabilitionem affectando necessitatem huiusmodi sibi imponit eadem de cam qua prius. Et in hoc differt quo
dammodo necessitas concomitans libertatem dei in actu volendi seipsum, & in actu spirandi spiritum
sanctum: quia. scilicet in illo non solum ipsa libertas voluntatis sibiipsi necessitatem imponit sicut hic secundum iam
dictum modum: immo etiam in illo voluntatem concomitatur naturae necessitas: quia natura ipsa producto con-
municatur per actum, vt infra debet exponi. Hic autem in actu isto nulla necessitas naturae conco-
mitatur: quia in ipso non fit alicuius naturae communicatio: sed solum voluntatis adhaesio cum volito & vnio.
Et quod talis necessitas bene stet simul cum voluntatis libertate in proposito, clare patet commutando propositio
nem istam quae est de re, Deus necessario vult seipsum: in illam de dicto, Deum velle seipsum est necessa Bb28v
rium. vniversalisic, necessarium est deum velle seipsum. In hac enim clare potest exprimi libertas cum neces
sitate nullo inconuenienti apparente: dicendo quod necessarium est deum libere velle seipsum: vel, deum
libere velle seipsum est necessarium: ita quod in ipsa libertate consistit ratio necessitatis quae necessario vult se
ipsum, iuxta modum iam expositum. quoniam quod non potest non velle libere seipsum, hoc totum ex firmita
te suae libertatis venit: & solum ex illa: quemadmodum quod ignis non potest combustibile approxima
tum non comburere, hoc prouenit ex sola dispositione suae naturae. Vnde dicit Augustinus v. de ciuita. dei.
Si illa definiatur necessitas secundum quam dicimus necesse est vt ita fiat vel ita fiat: nescio cur eam timea-
mus ne libertatem auferat voluntatis. Et hoc siue illa necessitas ponatur ab alio in casu quo loquitur
Augustinus, siue illa necessitas ponatur in eodem, vt in proposito nostro. Vnde cum dicimus deum neces
sario velle seipsum, non intelligimus in hoc talem necessitatem qualem intelligimus cum dicimus
deum necessario intelligere seipsum: aut necessario viuere. Cum enim dicimus ipsum necessario vi-
uere, necessitas illa oritur ex ratione suae naturae absolutae: quia ipsa non est nisi viuere quoddam &
vita, vt habitum est supra. Cum vero dicimus ipsum necessario intelligere seipsum, necessitas illa ori-
tur ex determinatione intellectus per intelligibile, quo necesse est semper quasi informari, vt habi-
tum est supra. Cum vero dicimus eum necessario velle seipsum, illa necessitas nec oritur ex na-
tura diuina, ea ratione qua natura est, neque ex aliqua determinatione in voluntate ex obiecto volito
sed solum & mere ex conditione libertatis in voluntate sua. secundum quod omnia haec patent ex iam
& supra determinatis. Argumenta autem vtriusque partis partractanda sunt: quia ambo in aliquo deficiunt.

8 ⁋ Quod ergo arguitur primo: quod velle non de necessitate est dignior modus volen-
di, ergo deo conuenit: Dicedum quod verum est loquendo de necessitate praeueniente voluntatem & tollem
te libertatem, quicunque sit ille. Loquendo tamen de necessitate concomitante libertatem, & quae illam con
patitur: immo quasi causatur ab ea: non est verum: immo huiusmodi necessitas est propter vigorem libertatis, &
contrarium eius propter libertatis infirmitatem, vt patet ex praedictis.

9 ⁋ Ad secundum: quod si deus vellet seipsum
de necessitate, necessitatem illam non haberet ratione voluntatis, quia derogaret libertati illius: Dicendum
quod verum est loquendo de necessitate cui subest voluntas: quae non est nisi necessitas coactionis, de quae
ibi loquitur Augustinus ad literam: aut necessitas praeueniens voluntatem qualitercumque & qua-
liscumque sit illa. Loquendo vero de necessitate concomitante voluntatem, siue ex ratione ipsius volun-
tatis, quod contingit in proposito: siue ratione naturae, vt contingit in spiratione spiritus sancti, sicut dictum
est: non habet illud veritatem: & multum differt hac necessitate deum velle seipsum absolute ex necessitate
& velle seipsum ex necessitate naturae simpliciter. Quia illud quod sit ex necessitate naturae simpliciter, omni
no excludit voluntarium: non autem velle seipsum ex necessitate quae est ex ipsius libertatis perfectione, aut quae est ratio
ne suae naturae concomitantis voluntatem.

10 ⁋ Ad primum in oppositum: quod si deus non vellet seipsum de necessita-
te, posset ergo seipsum non velle: Dicendum quod verum est quod non potest non velle seipsum: sed hoc non nisi propter
necessitatem concomitantem voluntatem secundum dictum modum: quae (vt dictum est) non impe-
dit voluntatis libertatem. de ratione enim libertatis simpliciter, non est posse velle & non velle (vt qui
dam putant) sed solummodo affectanter & quasi eligibiliter velle. Posse enim non velle quid vult, non est ni
si ex libertatis infirmitate: quemadmodum & posse peccare est ex voluntatis defectibilitate.