Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe72156

Sources:

Bb: Badius1520b

B264r

1 Bb264r
CIrca primum arguitur quod deus & quae in ipso sunt nullo nomine vocali significa
possunt, Primo sic. secundum Augustinus de verb. do. ser. xxxiiii, quicquid potest fari non est Q
ineffabile. ineffabilis autem deus, ergo deus fari non potest. & sicut hoc verum A
est de deo, sic etiam verum est de omni illo quod est in eo. sed quod non potest fari non
potest sermone vocali significari, quia econtra omne quod potest sermone vocali si
gnificari potest fari, eo quod omnis sermo fabilis est, idest dicibilis: quia omnis sermo
vocalis incomplexus dictio est: omnis autem sermo vocalis complexus ex dictio
nibus compositus est, non est autem dictio nisi quia est dicibilis. Maior quam ponit Augustinus ma-
nifesta est: quia posse fari & esse fabile conuertuntur. Esse autem fabile & ineffabile opponuntur pri-
uatiue: priuatio autem vere remouetur ab eo cui conuenit habitus, quare similiter & ab eo quod
conuertitur cum habitu. Minorem etiam quam ponit Augustinus ipse probat per hoc quod post prae
dicta continue subdit dicens. Si enim raptum se dicit vsque ad tertium coelum beatissimus apostolus
Paulus, & dicit se audisse ineffabilia verba, quanto magis ipse ineffabilis est qui talia de me quae fa-
ri non possit tibi demonstrata sunt:

2 ⁋ Secundo sic. Hil. iii. de Trini. cap. ix. loquens de dei operibus oc a
cultis dicit sic. Cedit ad hoc & sensus & sermo: extra rationem humanam est veritas facti. & infra. No-
li nescire quia sensum & sermonem humanae naturae virtus generationis excedat. Et Augustinus super Io
ser. xix.
exponens illud Io. v. Non potest filius facere quicquam nisi quod viderit patrem facientem. dicit
sic. Quid sit videre verbi, demonstrari verbo non potest. Et loquitur ad literam de verbo sermonis
vocalis. vnde praemittit. Aliquando sermo deficit &c. vt infra patebit. Sed si operationi dei cedat sen
sus & sermo: & operatio ipsa excedit sensum & sermonem: & verbo demonstrari non potest: mul-
to fortius naturae & essentiae dei de qua principaliter est sermo, cedit sensus & sermo, & ipsa exce-
dit sensum & sermonem, & verbo demonstrari non potest. Sed quod tale est sermone significari non po-
test: quia vt dicit Augustinus Enchicoae. cap. xiii. Verba sunt instituta per quae in alterius quisque notitiam
cogitationes proferret. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est Augustinus dicens contra Adimantium cap. xiiii.
llla sublimitas ineffabilis vt hominibus congruat humanis sonis significanda est. soni autem illi non
sunt nisi sermonis, ergo &c.

4 ⁋ Dico quod cum sermo vocalis significatiuus de quo quaerit quaestio, verbum sit non
mentale quo sibi inuicem loquuntur angeli, vt alias in quadam quaestione de Quolibet exposuimus:
sed vocale: tria praeambula ad intentum sunt consideranda de verbo vocali. Primum de eius de-
finitione. Secundum de eius origine. Tertium de eius vi siue virtute. Verbum quidem vocale Au
gusti. definiens in libro de Magistro ca. vi. dicit sic. Verbum sit quod cum aliquo significato articula
ta voce profertur. Et hoc cum aliquo significato intelligo tanquam signato per vocem vt per signum
illius. iuxta illud quod dicit in Dialectica sua ad Deodatum de verbo quo ad vocem. Verbum est vnius-
cuiusque rei signum. & hoc secundum definitionem signi quam ponit ibidem dicens. Signum est quod & se
ipsum sensui & praeter se aliquid animo ostendit. & libro. ii. de doctrina Christiana. Signum est quod
praeter speciem quam ingerit sensibus aliquid aliud facit in cognitionem venire. Vnde vt dicit Augustinus
vbi supra, loqui est articulata voce signum. dare. Articulatam autem dico quae literis potest com-
prehendi. omne autem verbum sonat. Cum enim est in scripto, non verbum sed verbi signum est
quippe inspectis a legente literis occurrit animo: quia quod voce prorumpat res ipsa quae iam verbum non est
neque verbi in mente conceptio, nihil aliud quam res vocatur.

5 ⁋ De secundo est aduertendum quod secun-
dum Augustinum ibidem cap. v. de origine verbi quaeritur cum quaeritur vnde ita dicatur. Talis
autem origo verborum duplex consueuit assignari, quaedam naturalis, quaedam voluntaria. Origi
nem naturalem posuerunt stoici. dicente Augustino vbi supra cap. vi. Stoici autumant, quos Cice-
ro in hac re irridet, nullum esse verbum cuius non recta ratio explicari possit. scilicet proxima
quare sub tali voce tali rei imponitur: sic quod si illa ratio non sit prima, quia scilicet verbum non est
primitiuae speciei, sed deriuatiuae, eo quod vox sua a voce alterius verbi alteri rei primo impositae deri-
uatur: tunc reduceretur origo & ratio originis vnius verbi vni rei impositae ad originem & ratio-
nem originis alterius verbi alteri rei impositae, cum quo in voce quo ad aliquid coincidat, & hoc
per multa media si oportet donec perueniatur ad verbum primitiuum cuius ratio & origo origi-
nis proxima sit essentia omnino prima. Et sic oportet continue discurrere (vt aliquibus interpositis
Augustinus subdit) donec perueniatur eo vt res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, vt cum dicimus
aeris tinnitum, equorum hinnitum, ouium balatum, tubarum. clangorem, stridorem catenarum.
Prospicis enim haec verba sonare vt ipsae res quae his verbis significantur. Sed quia sunt res quae non Bb264v
sonant, in his similitudine tactus valere: vt si leniter aut aspere sensum tangunt, lenitas aut aspe
tas literarum ita tangat auditum. Sic ipsum lene cum dicimus, leniter sonat: asperum est cum dic
tur crux. ltaque res ipsae afficiunt sicut sentiuntur verba: lana & vepres vt audiuntur verba, s
tanguntur: sed quasi tintinnabula verborum crediderunt vbi sensus rerum cum sonorum se
su concordabant. Hinc ab ipsarum rerum similitudine processisse licentiam, vt crura non pri
pter asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritia inter caetera membra sint similiora. Inc
ad abusionem ventum est, vt vsurpetur nomen non rei similis: sed quasi vicinae, cum pisci
na videtur a piscibus dicta propter aquam vbi piscibus vita est. Hinc facta est processio ad
trarium. nam lucus eo dictum putatur quod minime luceat. Quid vltra prouehar: quicquid an-
numerari potest, aut similitudine rerum & sonorum, aut similitudine rerum ipsarum, aut v
tate, aut contrario contineri videbis originem verbi. Nota quod in hoc vltimo dicto tanguntur
quatuor modi originis verborum secundum quadruplex genus causae siue rationis quare scili-
cet talis vox tali rei imponatur ad significandum eam. Quorum primus est similitudo re-
spectu auditus & tactus rerum significatarum & sonorum significantium: & est principalis:
quem tangit cum dicit, Donec perueniatur eo vt res cum sono verbi aliqua similitudine conci
nat & caetera. Post quem sequuntur alii, puta secundus, qui est similitudine significatorum
per voces inter se: quem tangit ibi. Hinc ab ipsarum & caetera. Tertius est vicinitate in
ter se earundem rerum: quem tangit ibi. Inde ad abusionem &c. Quartus vero est ipsarum rerum con
trarietate inter se: quem tangit ibi. Hinc facta est &c.

6 ⁋ Primus autem istorum distinguitur in du-
os: quia aut est per similitudinem rerum & sonorum in seipsis, aut in ipsorum proprietatibus. Pri
mo modo est similitudo inter sensibilia sensus auditus solummodo. De quibus solummodo exem-
plificat cum dicit. Vt cum aeris &c. Est enim talis similitudo inter sonum qui est signum & rem quae
est sonus, vt inter sonum aeris qui est res significanda, & inter tinnitum qui est sonus significans il-
lam. Sonus enim aeris vocatur tinnitus: quia sonus aeris est tinnitus. Et sic res quae est sonus eris
cum sono qui procedit ab aere qui est tinnitus concinit siue concinnat & similitudinem habet. &
sic ista similitudo est prima origo huius verbi tinnitus: & causa quod illi rei imponatur. Secundo
autem modo est similitudo bene inter alia quam inter sensibilia sensus auditus: & est duplex: quia
aut est sonorum & rerum in suis proprietatibus in se consideratis: aut in comparatione ad diuer-
sas virtutes cognitiuas. Primo modo est similitudo in illis de quibus exemplificat in sequenti-
bus: puta inter sonum qui est vis: & rem significatam hoc verbo vis. Sonus enim illius literae
quae est u, quando est consonans proprietatem habet quod sit validus: & valide facit sonare sylla-
bam in qua ponitur. Proprietas etiam rei significatae per sonum verbi in quo ponitur, est quod sit
valida: & sic proprietas rei cum sono concinnat: & sic ista similitudo est prima origo imposi-
tionis huius verbi vis ad significandam rem cui imponitur. dicente Augustino in Dialectica sua
capitulo septimo
. Nemo ambigit syllabas in quibus u litera locum obtinet consonantis, vt sunt
in his verbis primae syllabae velum, vinum, vomis, vulnus, crassum & quasi validum sonum ede-
re. Quod approbat etiam loquendi consuetudo cum quibusdam verbis eam subtrahimus ne onerent
aurem. Nam inde est quod amastis dicimus libentius pro amauistis, & abiit non abiuit, & in hunc
modum innumerabilia. Per quae intelligit talia verba ex proprietate sua congruere & quodammo
do assimilari rebus validis vt per illa conuenienter significentur: inter quae verba praecipuum &
primum est hoc verbum siue vox huius verbi vis: quod propter huiusmodi similitudinem signifi
cat in generali quicquid in se validum est. Quae vox tali rei sic in generali primo imposita ab il-
la vlterius est origo imponendi eam per deriuationem aliis: puta a vi per vicinitatem ad illos in
quibus est vis quam inferunt aliis, dicuntur vincula: & vimen quo aliquid violenter viminatur: &
hoc iuxta tertium modum principalem originis verbi praedictum: & vlterius a vinculis aut
vimine vitis propter similitudinem iuxta secundum modum originis praedictum: quia sicut
vincula vel vimen vinciunt ea quae circundant: sic & suis recuruis tenaculis palmites vitis.
dicente Augustino ibi. Ergo cum in vi sonus verbi (vt dictum est) quasi validus congruit rei quam si
gnificat, iam ex illa vicinitate per hoc quod vinciunt, hoc est quod violenta sunt, dicta vincula possunt
videri, & vimen quo aliquid viminatur. Vnde vitis a similitudine quod vinciat ea quae appre-
hendit. Et vlterius a vite per quandam vicinitatem dicitur vinum, quia procedit a vite:
& etiam per quandam similitudinem quia vincit & ligat potantem. Vnde si in omnibus istis de ori-
gine verbi quaeritur vnde ita dicatur, respondebitur quod a vi. Cuius origo cum quaeritur, respon- Bb265r
debitur quod robusto & valido sonus verbi congruit. dicente Augustino ibidem. Scrutetur vinci
re vnde dictum sit: dicemus a vi. Quare sic appellatur require: reddatur ratio quod robusto & quansi
valido ipso sono verbum rei quam significat congruit: vltra quod requirat non habet. Et per hanc
viam vniuersaliter a dicto primo modo originis verbi semper oriuntur alii tres. Si autem origo
verbi fuerit per similitudinem rerum & sonorum in suis proprietatibus & in comparatione ad diuer
sas virtutes cognitiuas: dico quod iste adhuc habet contingere in creaturis, vel in comparatione
rerum ad diuersas virtutes sensitiuas: vel in comparatione ad diuersas virtutes scilicet sensitiuam vnam
& intellectiuam aliam. Quia vt dicit Augustinus ibidem, Res est quicquid intelligitur vel sen-
titur vel latet: quod dicitur, intelligibile est vel sensibile. & hoc siue fuerit res naturae tantum, vt est
quodlibet ens in genere extra naturam: siue fuerit res partim naturae, partim rationis: vt est quoda
libet ens sub ratione vniuersalis seu communis: quae vocatur res primae intentionis: & siue fuerit
res rationis tantum, pertinens ad artem grammaticae vel logicae: vt sunt omnes intentiones secundae: vel
circa res primo & secundo modo dictas: vt sunt vniuersale, particulare, & huiusmodi: vel circa
voces rerum illarum significatiuas, vt sunt dictio, nomen, verbum, pronomen, & huiusmodi incomplexa.
Nam propositio, syllogismus, enthymema, & huiusmodi, quae vocantur nomina nominum, significant proprieta
tes vocum significatiuarum rerum primo vel secundo modo. Secundum primum modum est similitudo in-
ter sensibilia diuersorum sensuum: de quibus Augustinus loquitur cum dicit supra. Sed quia sunt res
quae non sonant &c. Si enim secundum Stoicos res leniter sensum tactus tangit: vox ei imposita est quae
proportionali lenitate tangit auditum: vt rei quae leniter mouet tactum, puta pili in vellere
ouis, vox lenis imponitur, cuiusmodi est lana. Penes secundum modum est similitudo inter audibile
& intelligibile: quem non tangit Augustinus: de quo posset ipse, si vellet, dicere quo ad intelligi-
bilia, & exemplificare de illis sicut exemplificauit & dixit de rebus sensibilibus aliis ab audibi-
libus, sic. Sed quia sunt res quae non sentiuntur, in his similitudinem intellectus valere: vt si leni
ter vel aspere intellectum tangunt: lenitas vel asperitas literarum in verbo ita tamgat auditum. Cum
enim dicimus oculus, leniter sonat: cum dicimus veretrum, asperum est: itaque res illae afficiunt
intellectum sicut sentiuntur verba. Hinc dicit Augustinus de Dialectica, ca. viii. Non offendi
tur aurium castitas cum audit, manu, pede. Offenditur autemsi obsccena pars corporis sordido
ac vulgari nomine appellaretur. Et ibi accipitur ly aurium pro aure corporis & mentis simul.
Secundum hunc enim modum est origo verbi secundum modum quo intelligi nata est res: quia. scilicet
secundum quod ipsa nata est mouere intellectum qui est auris mentis, imponitur vox: quae proportio-
naliter nata est mouere aurem corporis siue auditum. Sed est sciendum quod licet ars Stoicorum
aliquid valeat de similitudine rerum & sonorum vbi res ipsae sunt sensibilia auditus: in aliis tamen
rebus quae non sunt audibilia, modicum videtur etiam in creaturis valere: quia sic assignare
rationem originis verbi. secundum Augustinum nimis curiosa res est, & minus necessaria. Quia si omni-
no multum iuuaret explicare originem verbi, ineptum esset aggredi quod prosequi infinitum est.
Quis enim reperire posset quicquid dictum fuerit vnde ita dictum sit: Huic accedit quod vt somnio-
rum interpretatio: ita verborum origo pro cuiusque ingenio praedicatur. Vnde originem verbo
rum voluntariam posuerunt Peripatetici: qui omnia verba ad placitum rebus imponi posue-
runt: easque ad placitum significare. Quos imitatus est Cicero, Stoicos irridens, vt dictum est. Et
similiter Augustinus in eo quod dicit ibidem ca. v. Res nimis curiosa & minus necessaria, & cae-
tera vt supra. Neque hic mihi placet dicere, quod sic Ciceroni quoque idem videtur: quamuis nec quis
egeat auctoritate in re tam perspicua. Et cap. vi. Innumerabilia sunt enim verba quorum ra-
tio aut non est vt ego arbitror, aut latet vt Stoici contendunt. Omnibus tamen dictis modis
originis verborum Papias, lsidorus, & Hugutio, caeterique omnes tractantes grammaticam imposi
tiuam vtuntur in deriuationibus suis, vt patere potest inspicienti eis.

7 ⁋ De tertio supra princi-
paliter proposito, scilicet de vi verbi, est aduertendum quod secundum Augustinum in Dialectica sua
dicta cap. viii
. Vis verbi est qua agitur quantum valet. Valet autem tantum quantum audiem
tem mouere potest. Porro mouet audientem aut secundum se, aut secundum id quod significat. Cum secundum
se mouet, ad sensum pertinet, in eo quod offenditur si quis nominat Artaxerxem regem. Scien-
tiam vero non secundum se: sed secundum id quod significat, verbum mouet: quando per verbum accepto
signo animus nihil aliud quam rem ipsam intuetur: cuius istud signum est: vt cum Augustino no
minato nihil aliud quam ego ipse cogitor ab eo cui notus sum. De sola autem vi verbi in isto mo- R
do mouendi ad praesens intendimus. de qua Augustinus dicit libro de Magistro. cap. xvii. Au
ditis verbis ad ea refertur animus quorum ista sunt signa. sed non animus cuiusque: sed solum
illius qui nouit verbum sub ratione signi: quod nosse sic non potest, nisi cognoscendo rem cuius Bb265v
est signum: & cum hoc etiam signum ipsum ad illam significandam fore institutum. Aliter enim
sola voce secundum sensum mouetur. dicente Augustinus x. de Trini. ca. i. Signum siquis audiat incogni
tum veluti alicuius sonum, quo quid significetur ignorans, scire cupit quidnam sit id est sonus ille cui
rei commemorandae institutus sit. lam itaque oportet vt nouerit signum ese. id est non inanem illam vo
cem: sed quid significari. Si enim tantummodo esse istam vocem nosset: eamque alicuius rei signum esse
non nosset: nihil omnino quaereret: quia vero non solum esse vocem: sed etiam signum esse iam po
nit: perfecte id nosse vult: neque vllum perfecte signum noscit: nisi cuius rei signum sit cognoscat. &
tunc primo tale quid signum est quod ab audiente possit intelligi statim cum de proferente fuerit
prolatum. Propter quod postquam Augustinus dixit vbi supra, Verbum est vniuscuiusque rei signum: con
tinuo adiunxit: Quod ab audiente possit intelligi a loquente prolatum. Et tunc primo verbum est
dicente eodem de Magistro cap. vii. Omnia quae voce articulata cum aliquo significato profe
runtur: verba appellari scio. Et. c. ix. Verbum cum dicimus: omne quod articulata voce cum ali
quo significato profertur significamus. Et sic large sumit hic verbum: secundum quod large sumit rem
vt dictum est. Quod Augustinus explicat in Dialectica sua dicens. Verba dicuntur omnia quibus
loquimur: si tamen verba proprie nominata sunt quae per modos & tempora declinantur. Et sic
verbum large accipit pro quocunque sermone incomplexo: pro quo potest accipi nomen large
sumptum: vt sic idem sint nomen & verbum: & omne verbum sit nomen, & econuerso. Sicut
enim dicit Augustinus, Verba dicuntur &c. sic nos dicere possumus: nomina dicuntur omnia qui-
bus loquimur: si tamen proprie nomina vocata sunt quae per casus deflectuntur. De quibus verbis &
nominibus large acceptis dicit Philosophous. iiii. Metaph. Necesse est vt sermo loquentis sit si-
gnum de aliquo apud ipsum qui loquitur, & apud illum cum quo loquitur. & per hoc verbum
est symbolum quoddam inter vtrunque. Vnde Commentator ibidem id est necesse est credere quod loquela
significat id quid est in animo apud ipsum loquentem: & apud ipsum cum quo loquitur: siue, no-
men large acceptum est aliquod intelligibile. quod si id quod dicit non fuerit intelligibile apud ipsum
& apud audientem, non fit disputatio. Intellige neque sermo aliquis vniuersaliter nisi alicuius ad
seipsum: qui potest fieri solo verbo interiori: cuius signum est verbum exterius: quod non nisi propter
sermonem ad alium ad quem debet fieri intelligibile. Hinc dicit Augustinus super loannem
Sermo. xliii. Quando concipis verbum, si proferas rem vis dicere: & ipsa cogitatio in corde tuo
verbum est. Attendas cum quo loquaris: si latinus est, vocem latinam quaeris: pro diuersitate au
ditorum in diuersas linguas exhibes vt proferas verbum conceptum. Illud autem quod in cor-
de conceperas nulla lingua tenebat. Verbi autem quod sic symbolum est tota vis consistit in attin
gendo id cuius causa loquimur, quae duplex est, docendi & commemorandi. dicente Augustino
de Magistro, cap. xiiii. Recordor aliquandiu nos quaesisse ob quam causam loquamur: inuentumque
esse docendi commemorandive causa nos loqui. Sed haec duo non agit locutio aequaliter: sed
commemorari facit eius quod significatum est per se. reuocando scilicet ad intelligentiam de memoria
verbum mentale. dicente Augustino de Magistro ca. ii. Credo te animaduertere quamuis nullum
edamus sonum, tamen intus apud animum loqui: sicque locutionem nihil aliud agere quam com-
memorari: cum memoria cui verba inhaerent ea reuoluendo facit venire in mentem ipsas res
quarum sunt verba signa. Per se autem nihil docet homo: & hoc secundum se: neque secundum id quid si-
gnificat. dicente eodem ibidem cap. xxiiii. Nihil inuenies quod per sola signa discatur. Cum
enim mihi datur signum, si nescientem me inuenerit cuius rei signum sit, docere me nihil po
test. Si vero scientem aliquid, disco per signum, quasi dicat, nihil per se, per accidens autem solum
modo docet. Et hoc non secundum se: sed secundum id quod significat. & hoc duo. Docet enim rem, & na
turam eius quid per verbum significatur, vt sequitur ibidem post pauca interposita. Id tibi ma-
gis persuadere nitor: per ea signa quae verba appellantur, nos nihil discere. Potius enim vim
verbi & significationem quae latet in sono re ipsa quae significatur cognita discimus: quibus
vt plurimum tibi dicam, mouet tantum vt quaeratur res: non exhibet vt nouerimus. Quae etiam ex
hibita non per se docet: sed de ipsa nos docet interna veritas menti rationali praesidens, vt se-
quitur ibidem cap. xxvi. De vniuersis autem quae scimus non loquentem qui personat foras:
sed intus ipsi menti praesidentem consulimus, scilicet verbis admoniti. & hoc non nisi artificiali
ordine verborum in propositione: & propositionum in argumentatione. Docet etiam quid in ani
mo loquentis contineatur per hoc quod memorando facit vt simile in animo audientis formetur
De commemoratione dicit Augustinus. ii. de Trinitate, ca. vii. Cum ad alios loquimur: verbo
intus manenti ministerium vocis exhibemus: vt per quandam memorationem sensibilem tale aliquid
fiat etiam in animo audientis quale de loquentis animo non recedit. De notitia autem ex hoc Bb266r
apud audientem generata, videlicet eorum quae inueniuntur in intellectu & voluntate lo-
quentis: ad quam principaliter verba sermonis siue vocis sunt instituta: dicit Augustinus libo ii.
de Ordine, cap. xxvii. Illud quod in nobis est rationale: quia naturali quodam vinculo in eorum
societate astringitur cum quibus illi erat ratio communis: nec homo homini firmissime socia
ri posset nisi colloquerentur, atque sibi mentes suas cogitationesque refunderent: vidit esse impo-
nenda rebus vocabula . i. significantes quosdam sonos: vt quoniam sentire animos suos non pote
rant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete vterentur. De quo etiam dicit Plato in secundo
Timaei. Eadem quoque vocis & auditus ratio est ad eosdem vsus atque ad plenam vitae hominum
instructionem datorum. Siquidem propterea sermonis est ordinata communio vt praesto fiant mu
tuae voluntatis indicia.

8 ⁋ His praelibatis cum quaeritur vtrum deus & quae in eo sunt, aliquo
proprio sermone vocali significari possunt: Dico quod sermone siue verbo vocali non significatur
aliquid nisi cui vox imposita est ad significandum: nec potest significari nisi cui vox ad signi-
candum potest imponi. & hoc secundum beneplacitum voluntatis. Siue enim origo impositionis
verbi sit naturalis siue voluntaria secundum duos modos iam supra expositos impositionis verbi:
semper tamen complementum impositionis eius voluntarium est & ad placitum. Licet enim ver-
bi origo esset naturalis, vt Stoici putabant: in hoc scilicet quod naturalis congruentia esset ratio-
ne vocis in hoc verbo quod tali rei potius imponatur quam alteri: tamen secundum actum non est ei im-
positum nisi ad beneplacitum liberae voluntatis: vt secundum hoc impositio talis verbi ad significam
dum rem talem partim esset naturalis, scilicet originaliter, & partim voluntaria, scilicet com-
pletiue. Si vero verbi origo sit voluntaria, vt docuerunt Peripatetici: in hoc scilicet quod non ma-
iorem habet congruentiam vox verbi vt vni rei imponatur quam alteri: tunc impositio eius omni
no est ad placitum & voluntaria.

9 ⁋ Et est aduertendum priusquam descendamus ad propositum,
quod licet istae duae impositiones differrent in verbi origine: in aliis tamen duobus conuenirent. Pri
mo in hoc quod complementum vtriusque est voluntarium siue ad placitum, vt dictum est. Secun-
do in hoc secundum praedicta, quod qui imponit vocem ad significandum rem quancumque: necesse est vt
illam prius cognoscat quid sit quoquo modo: quia secundum iam dicta sicut nullus noscit signum
scilicet inquantum est signum, nisi cognoscat cuius rei sit signum: & ideo cum hoc quod cogno-
scit vocem necesse est quod cognoscat rem significatam per vocem: sic nullus imponit vocem ad signi
ficandum rem aliquam nisi cognoscat illam. dicente Philosopho. vii. Metaphysicae. Qui non de-
finit & discernit aliquid, non potest ei nomen imponere. Commentator. i. Qui nescit rem, non po
nit ei nomen. Nullus enim ponit nomen rei quam nescit. Sed aliter oportet scire rem imponen-
tem ei nomen ad significandum si origo verbi sit ad placitum, quam si sit naturalis. Si enim origo
sit ad placitum, sufficit quod cognoscat rem in generali confuse & indistincte quasi sub ratione defi-
niti. scilicet quod aliquid sit, eo quod a solo placito imponentis dependet talis impositio verbi: nec aliqua
congruentia requiritur inter vocem & rem cui imponitur. Si vero origo verbi sit naturalis, re
quiritur quod cognoscat rem in speciali determinate & distincte scilicet in definitiua ratione si defini-
bilis sit: vel quasi, si non sit definibilis: eo quod talis impositionis origo dependet a notitia simili-
tudinis siue congruentiae inter rem & vocem quae ad significandum illam imponenda est: & non
potest cognosci congruentia quam habet res ad vocem, nisi complete perspecta natura rei in se
ipsa, & in distinctione illius a qualibet alia: eo quod secundum istam impositionem singulis rebus de-
terminatis singulae voces determinatae imponi debent. Et ideo non est cuiuslibet, sed sapientis
tantum taliter verba ad significandum imponere.

10 ⁋ Si secundo origo sit voluntaria & ad placitum
omnino: sicut posuerunt Peripatetici: Dico ad quaestionem quod deo & omni ei quod in illo est, ver-
bum potest imponi & vox ad significandum, & ita sermone vocali significari potest. & hoc a
quocunque qui quoquo modo cognoscit quod aliquid sit deus: saltem in generali attributo: aut in
aliquo alio quod ex creaturis de deo coniicitur certitudinaliter quod sit aliquid: licet certitudina-
liter non possit coniicere de illo quid sit, vt amplius declarabitur in tertia quaestione sequenti.
Et secundum hoc concedenda est vltima ratio.

11 ⁋ Si vero origo verbi sit naturalis vt posuerunt Stoici,
& hoc specialiter in primo modo originis verbi praedicto, in quo secundum illos est prima origo ver-
bi: quia verbum sic impositum est origo verbi secundum alios tres modos originis verbi supra ta-
ctos. Ille autem primus modus originis secundum Stoicos (vt iam dictum est) est per similitudinem re
rum quibus verba sunt imponenda & sonorum, & pertinet principaliter ad praesentem quae-
stionem. Alii vero tres pertinent principaliter ad quaestionem sequentem, vt videbitur ibidem.
lste autem primus modus originis (vt iam supra dictum est) diuiditur in duos modos, quo-
rum quilibet subdiuiditur in duos: & sic in se continet quatuor modos. Quorum primus est per si- Bb266v
militudinem rerum & sonorum in seipsis: qualis est inter sonum aeris & tinnitum. Secunde
est in suis proprietatibus secundum se consideratis: qualis est inter validum & vim. Tertius es
rum in suis proprietatibus comparatis ad diuersas vires cognitiuas sensitiuas: qual
ter pilos ouis respectu tactus, & vocem quae est lana respectu auditus. Quartus est s
eorum in suis proprietatibus comparatis ad vim intellectiuam quo ad proprietater
vim sensitiuam auditus quo ad proprietatem vocis: qualis est inter rem quae aspere tangit
tellectum, vt est virga virilis, & vocem eius quae aspere tangit sensum auditus, cuiusmodi es
veretrum. Et quod primo quaeritur, an nec deo nec alicui quod est in eo vox aliqua verbi imponi pe
test: quia non est in eo aliquid sensibile sensu auditus: nec eadem ratione tertio modo: qui
non est in eo sensibile aliquo sensu omnino. Secundo autem modo vox deo imponi non potel
sub ratione alicuius generalis attributi: quia proprietati quae est in creatura, non
in deo secundum similitudinem siue congruentiam nisi secundum rationem attributi. Et hoc non secundum aequi
litatem: sed solummodo secundum rationem cuiusdam imitationis. Et sic isto modo imponi verbum vocis
deo per aequalitatis similitudinem, non est omnino impossibile tam ab intellectu creato quam ab intellect
increato. Possibile tamen est etiam ab intellectu creato viatoris per similitudinem imitationis, vt de
quia validissimus est, vox verbi validissima in sono imponatur ad ipsum significandum. Et simili-
ter per similitudinem quarto modo impossibile est deo imponi verbi vocem per similitudinem aequalitatis.
Possibile est tamen per similitudinem imitationis: & hoc veritati diuinae essentiae sub propria ratione quam
habet in se absque comparatione ad creaturas: sed hoc non ab intellectu creato viatoris: quia non
sic ipsam attingit per cognitionem: sicut nec caecus natus attingit intelligentiam quae significatur nomine
coloris. Per similitudinem autem aequalitatis est omnino impossibile: quia impossibile est quod tanta lenitate
seu suauitate tagat vox aliqua sensum auditus: quanta lenitate seu suauitate tans
uinae essentiae nude cognita intellectum beatum. Et tantum secundum istum quartum modum originis verbi
naturalis fuit impositio verbi (si tamen fuit naturalis) qua Adam nomina impofuit rebus Ge. ii. Post
quam enim dixit domins Gen. i. Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi: conti-
nue sequitur. Eormatis igitur dominus deus de humo cunctis animantibus, adduxit ea ad Adam
vt videret quid vocaret ea. Quod re vera (vt aestimo) fecit dominus vt per nomina eis imposita iuxta
congruentiam rerum declararetur Adae quod non esset in illis similis ei: secundum quod huic facto adium
git dicens: Adae vero non inueniebatur adiutor similis ei: Et vlterius ex hoc dominus osten-
deret ei necessitatem faciendi mulierem. Talis ergo impositio quia est secundum proprietatem essentiae
& naturae rei congruentem proprietati in comparatione ad vires cognitiuas sensus & intellectus
verbi: tali modo verbum aut nomen imponere rei non est nisi sapientis & perfecte cognoscen
tis naturam & proprietatem cuiusque rei: quam Adam in statu innocentiae diuina sapientia praeditus
perfecte cognoscere potuit tamquam rem naturali intellectui suo subiectam. Vnde quod quiditas & es-
sentia per se respondeat speciei: & secundum diuersitatem specierum specialissimarum diuersificentur
quiditates & essentiae rerum quae in genere plerumque conveniunt: & sub qualibet specie eaedem sunt in sin-
gulis indiuiduis: ideo tali impositione non imponitur nomen nisi speciebus specialissimis: non autem
singularibus. dicente Philosophou. vii. Metaphysicae. Nomina imposita sunt communia omnibus rebus. Particu-
laria enim non habent nomen proprium. Si ergo genera & indiuidua habent nomina, illa non sunt nisi pure
ad placitum. Nisi forte imponatur correspondens proprietati & mori alicuius indiuidui: puta hoc no
men Artoxerxes: quod aspere sonat apud sensum: quia ille erat asperrimus: & memoriam eius asper
rime recipit singulorum intellectus. Vnde etiam quia post statum innocentiae nullus hominum perfecte
nosse potuit quiditatem cuiusque rei etiam sensibilis substantiae vel accidentis: ex tali origine ab homine
nomen nulli speciei potest imponi. Propter quod omne nomen ab homine ad placitum est impositum: licet quam
tum est ex natura rei & vocis posset esse impositio ex origine naturali. De tali nominis impositione dico quod
dictis duobus deus est fabilis verbo naturaliter originato per similitudinem imitationis: sed verbo ori
ginato per similitudinem aequalitatis omnino ineffabilis est omni creaturae. Et hoc non tantum verbo exteriori
sed interiori: quia sicut per similitudinem aequalitatis nullum verbum creaturae exterius ei congruit: sic
nec vllum interius. Quia vt dicit Hil. verborum significantiam rei natura consumit. Et hoc quia quicquod est
in vocibus verborum & in ipsis verbis creatis, diminutum est quia finitum, respectu perfectionis quae est infini
tas diuina. Hinc dicit. xxi. propositio de causis. Causa prima est super omne nomen quo nominatur: quoniam non
pertinet ei diminutio. Et de isto modo ineffabilitatis loquitur. vi. propositio de causis, sic dicens. Causa
prima supior est omni narratione: etiam non deficiunt linguae a narratione eius, nisi propter narrationem esse
ipsius. Comm. Quod est quia narratio non fit nisi per loquelam, & loquela per intelligentiam. Et causa pri
ma est super res intelligibiles, quapropter non cadit super eam intelligentia. Vnde si verbo mentis Bb267r
deus effabilis est aut narrabilis, hoc est solummodo sibi, & solo verbo suo non creato sed geni-
to dicente Augustino in Epistola ad Madaurenses. Est quiddam inuisibile summum aeternum &
incommutabile: & nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam quo ipsa summitas maiestatis nar-
ratur non impar gignenti atque narranti verbum, per quod narratur illud principium quod dicen
do dicere conatus sum, & dicendo non dixi. Tertio autem modo, nec deo nec alicui in eo po-
test imponi nomen: quia ex ratione talis originis non imponitur nomen nisi rei sensibili: qua-
lis deus non est. Quarto autem modo impositio verbi deo & eis quae sunt. in ipso ex tali ori-
gine omnino est impossibilis: etsi sit possibilis circa creaturam: quoniam nulla est omnino pro
portio inter tactum quom deus aut aliquid eorum quae in illo sunt, tangit intellectum siue crea-
tum siue increatum, & quo sonus tangit auditum: & praecipue quo tactus vnius soni magis
sit illi proportionalis quam alterius. Sic ergo breuiter recolligendo praedicta: dico quod etsi creaturis
verba essent imponenda vel possibilia imponi secundum modum originis naturalis: nullo ta-
men modo deo aut alicui quod est in eo. Restat ergo quod verbum vocis ei imponibile est ad pla-
citum tantum: & quod ad placitum sermone siue verbo vocali significari aut nominari potest. Et con
cedenda est secundum hoc vltima ratio quae hoc concludit.

12 ⁋ Ad primum in oppositum, quod deus est ineffabilis: ergo non potest fari nec no-
minari, nec sermone proferri: Dico quod super hoc tagit Augustinus Brigam quandam vbi dicit
primo de doctrina Christiana. cap. iiii. Deus ineffabilis est. quod autem a me dictum est, si ineffa
bile esset, dictum non esset: ac per hoc non ineffabilis quidem dicendus est deus: quia & hoc
cum dicitur, aliquid dicitur: & sit nescio quae pugna verborum: quoniam si illud est inef-
fabile quod dici non potest: non est ineffabile quid dici potest. Et dico quod effabile non solum dicit fa
bile: sed perfecte fabile: illa significatione complente significatum verbi cui componitur. Illa au
tem praepositio in, adueniens non priuat siue negat fabilitatem ex parte fabilitatis simplici-
ter: sed ratione plenitudinis solum: quia nulli plene fabile nisi sibi tantum. Et hoc non aliquo ver-
bo vocali: sed mentali sibi coaeterno, vt iam dictum est. Et sic ineffabile licet non possit ab ali-
qua creatura effari: potest tamen fari: & sic cessat omnis pugna verborum. Hinc dicit Augu
stinus super loannem Sermo. xxxiiii. Extendat anima cupiditatem suam: et sinu capaciore quae-
rat apprehendere quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit: deside-
rari potest, concupisci potest, suspicari potest, digne cogitari aut verbis explicari non potest.
Et de Trinitate libro. vii. cap. iiii. Loquendi causa de ineffabilibus, vt fari aliquo modo posse-
mus quod effari nullo modo possumus, dictum est. Vnde fando de deo propter minimum quid scin
tillamus fando, & quasi totum omittimus, dicit Augustinus id ist cons. cap. v. Loquentes de te
muti sunt.

13 ⁋ Ad secundum patet per idem: quia perfectae explicationi sicut sunt in se cedunt sen
sus & sermo: quia demonstrari verbo non possunt: non solum verbo incomplexo quo rememo
ratur notitia simplicium: sed nec verborum complexione in propositione aut argumentatione
quibus explicatur notitia habitudinum simplicium inter se: nec sic cedunt sensus & sermo
quin aliquo modo verbis incomplexis diuina possint quoquo modo percipi: & verborum com
plexione aliqua occulta in eis inuestigari. Sed quia idipsum modicum est respectu eius quod re-
stat: & cum hoc periculosum ne explicare volens occulta, incidat in errorem: ideo de talibus
tutius est silere quam aliquid loquendo & inuestigando explicare. dicente Augustino de verbis
domini, Sermo. xxxviii. Eratres, melius esset si possemus tacere, & dicere: hoc habet fides: sic
credimus, non potes capere, paruulus es: homo non potest dicere quid non etiam sentire possit:
forsitan silendo aliquid dignum de re ineffabili cogitaretur. Et Hilarius. vii. de Trinitate, ca.
xxii. Non relictus est homini tantum eloquentis de dei rebus alius praeterquam dei sermo: omnia reli-
qua & arcta & confusa & conclusa & impedimenta sunt obscura. Siquis aliis verbis demon-
strare hoc quam quibus dictum est a deo, volet, aut ipse non intelligit: aut legentibus non intelli-
gendum relinquit. Cui vt dicit Augustinus contra Adimantium cap. vii. honorificum silen-
tium potius quam vlla vox competeret. Et Hilarius. ii. de Trinita. cap. iiii. Immensum est quod exigi
tur: incomprehensibile quod audetur: vt vltra praefinitionem dei sermo de deo sit. Extra significan
tiam sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae conceptionem quicquid vltra
quaeritur, non enunciatur: non attingitur: non tenetur. Verborum significantiam rei ipsius natura
consumit. Sed vt dicit ibidem capilo i. compellimur haereticorum & blasphemantium vitiis il-
lici ta agere: ardua scandere: ineffabilia loqui: inconcessa praesumere: & cum sola fide expleri quae
praecepta sunt oporteret: cogimur sermonis nostri humilitatem ad ea quae inenarrabilia sunt ex Bb267v
tendere: & in vitium vitio coarctamur alieno: vt quae contineri religione mentium oportuisset:
nunc in periculum humani eloquii proferantur.