Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe72106

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1
VIso a. & XLarticulo hucusque quae & qualia de deo in se &
absolute sunt intelligenda: sequitur vltimo in hac parte nostrae disputa
tionis ordinariae quomodo intellecta de eo sunt proferenda. Et primo quo
ad illorum significationem siue nominationem per nomina incomple-
xa. Secundo quo ad illorum praedicationes per propositiones complexas.
Circa primum quaeruntur vndecim.
Primum est: vtrum deus & quae in ipso & de ipso intelliguntur, signi
ficari possint nomine vocali.
Secundum est: vtrum significari possint nomibus impositis creaturis.
Tertium: vtrum nomina significantia deum & creaturas, vniuoce significent illos.
Quartum: vtrum nomina significantia deum & creaturas communiter, significent illos pure aequiuoce.
Quintum: vtrum per prius significent deum quam creaturas, an conuerso.
Sextum: vtrum nomina significantia deum & quae sunt in eo, possint illa significare indifferenter
in abstracto & in concreto.
Septimum: vtrum congruentius significent illa in abstractione quam in concretione.
Octauum: vtrum deus aliquo nomine proprie nominari possit.
Nonum: vtrum possit esse aliquod nomen proprium deo quo significari aut nominari possit.
Decimum: vtrum verius deus intelligatur quam significetur aut nominetur.
Vndecimum: vtrum nomina de deo aliquid de ipso significent priuatiue, an positiue.