Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe71808

Sources:

Bb: Badius1520b

B262v

1
CIrca quintum arguitur quod vnum & idem commune potest pluribus personis ap-
propriari, Primo sic. sicut de ratione aeternitatis est quod caret principio: ita de ratio-
ne eius est quod caret termino. sed quantum conuenit cum proprio patris inquantum
ipse caret principio: quia non est ab alio pater: tantum convenit cum spiritu sancto
inquantum ipse caret termino, quia in diuinis a spiritu sancto non est alius. aeter
nitas ergo non est plus approprianda patri quam spiritui sancto: & sic aut neutri aut
a ambobus, non neutri, quia vt dictum est secundum Hila. aeternitas appropriatur patri. ergo &c.

2 ⁋ Se
cundo sic. Augustinus dicit. vi. de triniitate. ca. v. Spiritus sanctus siue sit vnitas amborum, siue sancti-
tas, siue charitas, siue ideo vnitas quia charitas, & ideo charitas quia sanctitas, manifestum est quod non
aliquis duorum est. igitur secundum Augustinus Spiritus sanctus aut est vnitas quae est ratio distincta contra
charitatem: aut ipsa charitas est: & vtroque modo sequitur quod spiritus sanctus vnitas sit: & hoc non nisi
appropriate: quae etiam appropriatur patri. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, proprietas communis patris & filii est con
cordi voluntate spirare spiritum sanctum, vt habitum est supra. cui summe assimilatur pax siue concordia
quae est communis personis diuinis, quare pax & concordia communiter patri & filio appropriantur respe
ctu spiritus sancti. & tamen spiritus sanctus appropriatur secundum Augustinus in praecedenti quaestione. ergo &c.

4 ⁋ Contra. secundum praedicta non est appropriatio communis nisi propter maiorem similitudinem eius ad pro
prium eius cui appropriatur quam ad proprium alterius. sed ratio cuiuslibet communis cum sit simplex & vni
ca, non potest secundum magis similitudinem habere ad plura diuersimode: eo quod nihil diuersimode
potest vno modo maiorem similitudinem habere vicissim modo cum vno modo cum alio, nisi sit in Bb263r
ipsa multiplex ratio, ergo &c.

5
⁋ Dico quod idem pluribus appropriari potest intelligi dupliciter. Vno mododo inquam
tum plures, & omnino secundum propria distincti sunt. Alio modo inquantum in vno communi con
currunt, quemadmodum pater & filius concurrunt in vna vi spiratiua, & sunt vnum principium spi
ritus sancti. Et secundum primum modum intelligendi quaestionem, quaestio proprie habet locum, non
autem penes secundum. Non enim solet appellari appropriatio in diuinis nisi quae fit vni soli per-
sonae respectu aliarum duarum: non autem quae sit duabus respectu tertiae. Nullum enim video incon
ueniens si propter maiorem similitudinem ad proprium commune ( vt ita loquar) duobus, scilicet
patri & filio respectu spiritus sancti, quam ad proprium quod conuenit soli patri, aut soli filio, aut soli spi-
ritui sancto: aliquod commune tribus personis approprietur patri & filio communiter, puta concor-
dia passiue dicta, quae idem est quod pax & tranquillitas inter se concordantium, quae communis est tri
bus personis diuinis. Quaelibet enim illarum pacem & concordiam habet summam cum vtraque alia-
rum, sed appropriatur communiter patri & filio respectu spiritus sancti, quia assimilatur communi
proprio illorum, vt procedit tertia obiectio: quae secundum hoc concedenda est. Concordia autem
actiue dicta qua quaelibet personarum alteram singulam sibi concordat, appropriatur spiritui sancto
quia similatur proprio spiritus sancti, quo ex ratione modi procedendi sui proprium est ei quod sit ne
xus, secundum superius determinata. Et quia maxima est similitudo inter nexum & talem concor
diam, aliquando nexus licet sit proprium, sumitur pro concordia quae est appropriata spiritui san
cto. vt vbi dicit Augustinus ii de doc. Christiana. cap. iiii. In patre vnitas, in filio aequalitas, in spiritu san-
cto vnitatis aequalitatisque concordia. Et sequitur continuo. Tria haec vnum omnia propter patrem,
aequalia omnia propter filium, connexa omnia propter spiritum sanctum, quod expositum est in praecedenti quae
stione.

6 ⁋ Secundum primum ergo & principalem modum intelligendi quaestionem respondens dico
quod duplex est appropriatio: vna proprie, alia improprie. Proprie autem est appropriatio quando aliquod con-
mune ex se absque omni adiuncto ad supponendum determinate pro aliqua trium personarum de-
terminatur in aliqua locutione, ita quod pro nulla aliarum, puta cum dicitur Apostolus dixit, hic intel-
ligitur Paulus. Improprie autem est appropriatio quando aliquod commune non ex se, sed ex adiuncto ad
supponendum determinate pro aliqua personarum in aliqua locutione determinatur, ita quod pro nul-
la aliarum. Quod sit quadrupliciter: aut per determinationem, aut per praedicationem, aut per constructio-
nem, aut per ordinem. Per determinationem, contrahentem scilicet commune ad proprium, vt cum
dicitur sapientia ingenita, ly sapientiam non proprie appropriatur patri per adiunctum quod est inge-
nita: sed potius appropriatur quia vna persona proprietate distincta per illa duo circumlcquitur.
Per praedicationem, scilicet per praedicatum quod vni soli personae ascribitur, vt cum dicitur Deus est in-
carnatus, intelligitur deus filius, quia incarnatio conuenit soli filio. Et per hunc modum cum di-
citur: Moyses dixit Exo. iii. Sic dices filiis lfrael, qui est misit me ad vos, quia missio prophetarum
sicut & legis datio intelligitur facta fuisse a filio, per ly qui est, intelligitur filius loqui. Si enim prae
dicaretur verbum indifferens ad quamlibet trium personarum: nulli appropriaretur sed supponeret
pro tota trinitate, dicendo sic. Sic dices filiis lsrael. Qui creauit omnia misit me ad vos. Per con-
structionem vero sit appropriatio, vt cum dicitur virtus dei. Licet enim virtus siue potentia per
se posita approprietur patri, vt cum dicitur Luc. i. Eecit mihi magna qui potens est, idest deus pa-
ter, tamen in constructione passiua cum illo genitiuo dei supponit pro solo filio, & ly dei pro solo
patre. Et super illud Genetur. xlix. Sedit in forti arcus eius. Glos. In patre: cuius virtute omnis nequi-
tia occiditur. Et super illo quid statim sequitur. Per manum potentis lacob. Glos. Dei patris, in quem cre
didit lacob. Quandoque tamen talia dicta glossae appropriant filio ex aliquibus circunstantiis literae.
Vnde super illud Sedit in forti, alia glossa. Idest in Christo. Et super illud Qui potens est, glossa. Qui
in me carnem sumpsit. Vtroque enim modo ex adiuncto, scilicet constructione & praedicatione vir-
tus siue potentia appropriatur spiritui sancto. vt Luc. i. Virtus altissimi obumbrabit tibi. Licet enim
virtus per se positum approprietur patri soli, & cum genitiuo dei soli filio: tamen ex adiuncto cum
genitiuo praedicto quid soli spiritui sancto ascribitur, quod est obumbrabit, appropriatur spiritui sancto
Vnde glossa ibidem. Spiritus nominatur virtus altissimi. Et communiter ly altissimi appropriatur
patri & filio, & supponit pro ipsis, quia spiritus sanctus est virtus communiter procedens ex ipsis.
Per ordinem autem sit appropriatio, vt cum dicitur in Psal. lxvi. Benedicat nos deus deus noster:
penedicat nos deus. Ratione enim ordinis primum deus supponit pro patre, & illi appropriatur: se
cundum pro filio: tertium pro spiritu sancto, & appropriatur eisdem. Hinc dicit Glossa super illud
verbum. Benedicat nos deus. Pater. Deus noster, filius. Benedicat nos deus. spiritus sanctus. Per hoc Bb263v
enim quod ter dicit deus, notatur trinitas personarum. Ex ordinatione vero & praedicatione simul sit
appropriatio duabus personis cum dicitur in Psal. cix. Dixit dominus domino meo &c. Glos. Domi
nus, pater. Dixit domino meo scilicet filio. Sede &c. Hic humanitatis indicium est.

7 ⁋ Dico ergo distinguendo
appropriationem in illam quae est proprie dicta, & in illam quae est improprie dicta, quod loquendo de ap
propriatione proprie dicta, nunquam idem commune pluribus appropriari potest, vt probat bene vlti
ma ratio: & causam illi us explicat. Sed si quod vni personae est appropriabile propria appropriatione & ex se
& secundum se, approprietur alteri: hoc non est nisi ex appropriatione improprie dicta: quae est ex ali
quo adiuncto aliquo dictorum modorum quatuor, diuisim vel coniunctim: inter quos illa appropriatio
quae est per determinationem contrahentem commune ad proprium, maxime improprie est appropriatio:
quia in illo modo cone non manet commune sicut manet in aliis modis: sed sit proprium amissa ratione communis.

8 ⁋ Quia arguitur primo in contrarium de aeternitate, quod sit appropriabilis spiritum san-
to: quia non habet terminum alicuius productionis a se procedentis: sicut nec aeternitas habet terminum
durationis: quemadmodum appropriatur patri quia non habet principium a quo, sicut aeternitas non
habet durationis initium: Dico quod non est ita: nec est simile: quia commune appropriabile non est se-
cundum dicta, nisi per similitudinem eius ad proprium illius cui debet appropriari. Nunc autem ad pro
prium & ad notionem pertinentem ad dignitatem pertinet quod pater non est ab alio principio. Ad di
pnitatem autem spiritus sancti non pertinet quod ab ipso non sit alius, vt superius determinatum est.
Propter quod per similitudinem ad non habere terminum in spiritu sancto, illi non potest appro-
priari aeternitas: sicut appropriatur patri per similitudinem ad non habere principium in patre.

9 ⁋ Ad secundum quod vnitas quae appropriatur patri etiam appropriatur spiritui sancto: Dico quod falsum
est. Ad probationem eius, quod secundum Augustinus spiritus sanctus appropriate vnitas est: Dico quod verum
est: sed in alia significatione vnitatis. Est enim quaedam vnitas singularitatis qua secundum superius
de relationibus communibus determinata intelligitur vnum quod simpliciter & absolute dicitur vnu.
Et consistit haec vnitas in simplici & omnino absoluto: & ista est quae in diuinis communis est: & ap
propriatur soli patri secundum dictum modum. Alia vero est vnitas vnionis quae consistit in qua
dam vnione plurium inter se: quae etiam est communis in diuinis: & appropriatur spiritui sancto:
sicut & concordia. Vnde post posita in argumento continue adiungit Augustinus, vt repetendo si
nem illius dicamus secundum ipsum. Manifestum est quod non est aliquis duorum (scilicet pater autem
filius) id quo vterque coniungitur: quo genitus a gignente diligitur, genitoremque suum diligit:
suntque non participatione sed essentia sua, neque dono superioris alicuius sed suo proprio seruantes
vnitatem spiritus in vinculo pacis: quod imitari per gratiam: & ad deum & ad nos ipsos nitemur. & in
fra post modicum. Spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris & filii: &c. vt supra in vlti-
mo argumento quaestionis immediate praecedentis.