Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe7164

Sources:

Bb: Badius1520b

B26v

1
CIrca quartum arguitur quod actus volendi dei in volendo seipsum principaliter terminatur in
personam, quia cum dicitur, deus vult seipsum, constructio est reciproca. In constructione autem
reciproca idem agit in seipsum. cum ergo velle non est principaliter nisi personarum: quoniam non
unt actus diuini nisi personarum, vt habitum est supra. ergo nec ipsum volitum est aliquid
liud quam persona.

2 ⁋ Secundo sic. voluntas vt habitum est, est boni per se. ergo magis & principa
lius est eius quod magis habet rationem boni. hoc autem est persona: quia persona habet rationem perfecti &
in se subsistentis, essentia autem non habet nisi rationem alicuius existentis & subsistentis in perso
na, vt infra videbitur. & bonitas rei in ratione suae perfectionis consistit, vt habitum est supra. ergo &c.

3 ⁋ In contra
rium est, quoniam bonitas in deo non est nisi essentialis non personalis, sicut neque veritas, vt dictum est supra: & determi
nauimus in quaedam quaestione de quolibet: ita quod nec veritas convenit personae nec bonitas nisi ratione essentiae exi-
stentis in persona. principalius ergo bonitas habet esse in essentia quam in persona. Cum ergo voluntas non est nisi
boni: cum deus vult se, actus volendi verius & principalius terminatur ad essentiam, quam ad personam.
Consimilis quaestio potuit supra fuisse mota circa actum quo deus intelligit se-
psum: & eodem modo habet terminari vt ista. Vnde dicendum ad vtranque quaestionem secun-
dum eandem viam simul: quod cum (vt dictum est) intellectus non est nisi veri, & voluntas
non est nisi boni, Sciendum quod verum & bonum dupliciter habent esse alicuius. Vno modo Bb27r
vt cuius est, sicut subiecti quod per se habet denominari a veritate verum & a bonitate bonum. Alio
modo vt quod est ratio secundum quam habent esse bonum & verum in alio vt in subiecto, & a quo habet de
nominari ab illis. Verbi gratia, in creaturis compositis ex materia & forma ratio secundum quam ve-
tum & bonum habent esse in composito, forma est, secundum modum supra determinatum. Sunt ta-
men vt subiecti principaliter denominati ab eis, compositi ex materia & forma: quemadmodum esse licet
sit a forma, tamen est principaliter ipsius compositi, & similiter omnes operationes quarum ratio est
forma. vnde & perfectio rei licet sit a forma, tamen ratio perfectionis est principaliter compositi: & for
ma vt habet esse sicut aliquid in composito, non habet nisi rationem imperfecti. Et cum isto dupli
ci modo dicantur verum & bonum esse alicuius, actum tamen intelligendi & volendi non termi-
nant principaliter nisi secundum quod habent esse alicuius vt subiecti perfecti denominati per ipsa: non vt
quod est ratio qua habent esse in alio & denominare ipsum. Vnde cum aliquis dicitur intellige-
re verum in composito aut velle bonum, hoc non dicitur quia intelligat vel velit iformam compositi
principaliter: sed potius ipsum compositum. Vnde hunc modum sequendo in deo, cum essentia ha
bet esse in deo vt aliquid in supposito & sumpto vt per se perfectum subsistens, videretur alicui quod verum
& bonum subiectiue principaliter essent suppositi, & denominarent ipsum non essentiam: sed quod eius es-
sent solummodo vt eius quod est ratio qua habent esse in supposito & denominare ipsum: & quod idcir
co cum deus dicitur intelligere aut velle seipsum, actus intelligendi & volendi principaliter termi-
nentur ad suppositum non autem ad essentiam, nisi secundum quod habet esse in supposito. Sed non
est ita. Contrario enim modo quo ad hoc contingit in deo & in creaturis: quia enim esse verum bonum
& huiusmodi sunt de essentialibus & omnino absolutis, non conueniunt nisi singulariter tribus per
ionis, & non per se & primo nisi essentiae: non solum vt ei quod est ratio esse veri & boni in supposito:
ed eius quod quasi subiectiue habet esse & esse verum & esse bonum & denominari ab eis, & non super
positum nisi per hoc quod essentia habet esse in ipso. & hoc ideo, quia in creaturis suppositum subsistit
vt aliquid absolutum, cuius aliquid est ipsum formale, & aliquid ipsum materiale. ita quod ab vtroque ha
bet esse & esse bonum & esse verum & esse perfectum: licet principaliter ratione formae. Aliquid enim
realitatis dat materia siue materiale praeter id quod dat forma siue formale: ita quod id quod est vnius
eorum, non est alterius: sed quod est amborum, est totius compositi. Propter quod principaliter perfectio
in entitate veritate & bonitate est compositi, & nullius componentium. In deo vero suppositum sub
sistit vt aliquid respectiuum, in quo respectus quasi formalis est respectu essentiae: nihil tamen realitatis
habet nisi a suo fundamento quod est ipsa diuina essentia: & ideo neque aliquid veritatis aut bonitatis:
sed principaliter esse & esse verum & esse bonum sunt essentiae non suppositi, nisi quia essentia est
in ipso: secundum quod haec omnia patent ex supra determinatis. Quare cum ad id principaliter habent terminari
actus intelligendi & volendi quod principaliter habet rationem veri & boni: dico quod cum deus intel-
igit & vult seipsum, actus intelligendi & volendi principaliter terminatur ad essentiam & non ad per
onam nisi per essentiam, inquantum essentia esse habet in persona, & econtrario ei quod contingit in creaturis.

4 ⁋ Ad primum in oppositum: quod vbi est reciproca constructio, actio terminatur in ip
sum agens, cuius non est principaliter nisi suppositum: Dicendum quod verum est vel ratione sui vel ra
tione alicuius quod est in ipso. Vt cum dicitur, Sortes sanat seipsum, si se sanet secundum oculum
tantum, vera est: non tamen terminatur ad totum nisi per accidens: ad partem autem per se. Vnde in propo
sito terminatur actus in agentem non ratione suppositi & secundum eam rationem qua est agens, sed ra
tione eius quod habet esse in supposito, cuius est alia ratio quam sit ratio suppositi.

5 ⁋ Ad secundum quod per-
sona in deo magis habet rationem boni quam essentia: quia magis habet rationem perfecti: dicendum quod
est quaedam ratio perfecti in essendo: quaedam vero in supponendo. In crcaturis ratio perfecti vtroque
modo magis est suppositi quam alicuius existentis in supposito: propter quod similiter & ratio boni & ra
tio veri, vt dictum est. In deo vero licet in subsistendo perfectior est ratio suppositi quam essentia: quia ipsa ex
se non subsistit: sed ipsa est aliquid in subsistente: ratio tamen essendi perfectior est in essentia quam in
supposito: eo quod essentia habet esse ex se, suppositum autem non nisi quia in se habet essentiam. Cum
ergo assumitur quod bonum sequitur rei perfectionem: dicendum quod verum est perfectionem in essendo non
in subsistendo. Vnde cum illud quod est perfectius in subsistendo est perfectius in ratione boni, vt contigit in
subsistentibus absolute: ratio boni non est principalius in ipso propter perfectionem in subsistendo sed
propter perfectionem in essendo. Licet ergo in personis diuinis perfectior sit ratio subsistendi quam in essen
tia: quia tamen in eis non est perfectior ratio essendi, non terminat principalius actum volendi persona quam
essentia: sed potius econverso. Vnde cum omnis actio diuina manens intra reducitur ad actionem volendi vel intelli
gendi, omnis actio diuina essentialis manens intra principalit terminatur ad essentiam & non ad personam: nisi quia in ipsa
habetur essentia: & econtrario actio notionalis ad personam & non ad essentiam, nisi quia per ipsam conicata est in persona.