Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe71231

Sources:

Bb: Badius1520b

B260v

1
CIrca quartum arguitur quod non possunt vni appropriari plura communia in di-
uinis, Primo sic. communium appropriatio attestatiua & declaratiua est proprii
in eo cui appropriatur secundum superius determinata. sed plurium appropriatio
vni non est declaratiua proprii in illo: quia appropriatio non est declaratiua
prii nisi inquantum sapit rationem proprii, vt etiam determinatum est supra. Plu-
eat rium autem appropriatio vni non sapit rationem proprii sed communis: eo quod com-
munis est ipsis pluribus appropriatio. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. si haec est per se: appropriatio est atte
statiua & declaratiua, proprii in eo cui sit appropriatio: ergo vna appropriatio est attestatiua & decla-
ratiua vnius proprii in illo: & plures appropriationes sunt attestatiuae & declaratiuae plurium proprio
rum in eodem: quia si haec est per se, homo est animal: vnus homo est vnum animal: & plures homines
sunt plura animalia: & haec est per se, appropriatio est declaratiua siue attestatiua proprii: quia eius ra
tionem includit in suo significato. Aut ergo non sunt plurium plures appropriationes in diuinis:
aut tot sunt propria illi cui sit appropriatio, quot sunt appropriationes, & quot communia illi appro-
priantur. consequens falsum est: quia tunc si tria communia vel plura in diuinis vni appropriarentur: opor
teret in eo tot esse, propria: quod falsum est. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod si omnia communia sint ap-
propriabilia secundum determinata, cum non sint nisi quatuor propria tribus personis secundum praedeter
minata: & multo plura sunt communia, necesse ergo est quod plura vni sint appropriabilia. Quod etiam
patet ex diuersis appropriationibus a diuersis doctoribus factis tribus personis: quia patri secundum
Hila. appropriatur aeternitas, filio species, spiritui sancto vsus: secundum modum iam supra exposi
tum. Et secundum Augustinus in de doctrina christia. patri appropriatur vnitas: filio aequalitas: spiritui
sancto concordia, vt supra expositum est loquendo de relationibus communibus. Item patri appro
priatur potentia: filio sapientia: spiritui sancto bonit as. Item secundum Augustinus libo de triniitate. non con-
fuse accipiendum est quod ait Apostolus. Ex ipso, per ipsum, & in ipso sunt omnia. Ex ipso propter patrem: per
ipsum propter filium: in ipso propter spiritum sanctum.

4 ⁋ Quia etiam omnia communia sint approprian-
da vni vt patri, arguitur sic. illud quod commune est multis, & vni illorum sic commune est quod il-
lud habet ex se, & alii ab illo, magis est illi vni appropriabile quam alicui aliorum: quia quod convenit ali
cui ex se, inquantum huiusmodi magis natum est esse proprium illi quam quod conueniat ei ab alio. omnia con-
munia in diuinis patri conueniunt ex se: filio & spiritui sancto a patre, secundum superius determina-
in ta. ergo &c.

5 ⁋ Quia etiam omnia communia sunt approprianda filio arguitur, quaecumque ad intellectum parti-
nent in diuinis, approprianda sunt filio: quia ipse procedit per modum intellectus secundum praedetermi
nata. omnia communia inquantum conmunia sunt pertinent ad intellectum: quia conmune & proprium sunt quaedam secun
dae intentiones circa rem eandem in diuinis: & nihil est appropriabile nisi commune inquantum conmune est
Ad etiam secundum praedeterminata. ergo &c.

6 ⁋ Quia etiam omnia communia approprianda sunt spiritui sancto, ar- Bb261r
guitur sic. commune dicitur aliquid, quia pluribus est communicatum siue communicabile. Ratio autem com
municabilis per se convenit spiritui sancto, quia ipse procedit per modum amoris, qui est virtus communi
candi. & Augustinus dicit. vi. de Tri. c. v. Spiritus sanctus commune aliquod est patris & filii quicquod illud est,
aut ipsa conicatio consubstantialis & aeterna. Quae si amicitia convenienter dici possit dicatur, sed aptius dici
potest charitas, & haec quoque substantia: quia deus substantia est, & deus charitas est. Appropriatio autem se
cundum praedicta sit per conuenientiam siue similitudinem communis ad proprium. ergo &c.

7
⁋ Dico secundum quod dicunt mediae rationes inductae, quod in diuinis plura communiam vni
personae bene est possibile appropriari, sicut ex illis aliqua iam sunt etiam appropriata, & hoc propter
plurium conmunium maiorem conuenientiam & similitudinem quam possunt habere cum proprio vnius per-
sonae, quam cum proprio alterius, sed diuersimode & quo ad diuersas coordinationes appropriatorum tribus
personis diuinis, & quo ad diuersa omnia appropriata. Omnia enim appropriata per convenientiam ad pro
pria appropriantur. & hoc diuersimode: quia vel per convenientiam ad diuersa, propria, vel per convenientiam
ad diuersas rationes eiusdem proprii. Et sic secundum quod propria aut rationes propriorum sunt diuersa, & secun
da quantum ad ordinem intellectus nostri se habentia, secundum hoc diuersa sunt appropriata, & di-
uersae etiam sunt coordinationes illorum. In patre autem duo sunt, propria. scilicet innascibilitas, secundum quam
non habet esse ab alio, & generare, secundum quod alius habet esse ab ipso: quae ambo connectuntur in ratio
ne primitatis secundum duas rationes primi. Secundum enim quod primum est ante quod non est aliud, primi
tas continet innascibilitatem: secundum vero quod primum est post quod aliud: primitas continet in se gene
rationem. Et sic patris primitas quia non ab alio est, sed a quo alius, in diuinis tenet rationem eius quod in
creaturis est ante & post, & sic est innascibilitas proprietas prima in patre, & generare secunda. Aeterni
tas ergo quia secundum rationem suam caret principio, & in hoc assimilatur innascibilitati, & appro
priatur patri secundum praedicta: ideo aeternitas est primum appropriatum patri, & simpliciter omnium ap-
propriatorum primum. In filio autem licet non sit nisi vnum proprium scilicet generari siue dici, secundum quod
habet ab alio esse: quia tamen procedit per modum naturae intellectualis: ratione naturae simpliciter di-
citur generari: ratione vero naturae intellectualis dicitur dici: & inquantum generatur dicitur imago, in-
quantum vero dicitur, verbum. Et sunt generari & imago, rationes primi, dici vero & verbum ratio
nes secundi. Et inquantum est imago simpliciter, ei appropriatur species siue pulchritudo communis tri
bus personis, quae est in illis ex ordine communium inter se propter similitudinem illius ad pulchritu-
dinem quae est, propria imagini vt est reprsesentatiua eius cuius est, vt dictum est in praecedenti quaestione.
Et similiter aequalitas quae est communis tribus personis pertinens ad tertium genus relationis, ei ap
propriatur inquantum est imago perfecte imitans & implens illud cuius est imago, propter similitu
dinem ad aequalitatem quae est propria imagini pertinens ad secundum genus relationis. de qua aequali
tate habitum est supra in relationibus communibus. Et sicut prior est ratio imaginis simpliciter quam ra-
tio imaginis perfecte imitantis, sic prior est ratio speciei quam aequalitatis in illa, & primum appropria-
tum filio est species, secundum aequalitas. Similiter in spiritu sancto licet non sit nisi vna proprietas quae
est spirari, secundum quam habet esse ab alio modo amoris, quia tamen amor duo facit: Primo enim delectat
amantem in amato: secundo delectatione eos nectit inter se, & sic in fine quod est bonum: ideo pri-
mum appropriatum spiritui sancto est vsus: quia primo convenit cum proprio illius, vt expositum est
in praecedenti quaestione: secundum vero dicitur concordia. Idcirco ergo prima coordinatio appropria
torum personis trinitatis est secundum Hil. aeternitatis in patre, speciei in filio, vsus in spiritu sancto,
quae sunt prima illis appropriata. Item generare quod est secunda proprietas in patre, quia dicit a quo
est aliud productiue, in quo est duo considerare. scilicet & rationem eius a quo aliud simpliciter, quae est pri-
ma, & rationem eius quod est a quo aliud productiue, quae est secunda, quia per determinationem se habet:
vnitas ergo quia est a qua simpliciter omnis multitudo materialiter, quia non est multitudo nisi re-
plicatio vnitatum: & etiam est omnis multitudo formaliter, quia non est multum neque multitudo quae
est sine aliqua ratione & forma vnitatis: quia omnis multitudo aliqua vnitate participat, & in hoc as-
similatur ei quod est generare simpliciter: vnitas ergo appropriatum est patri per similitudinem ad proprium
eius quod est generare, & secundum post aeternitatem. & sic est secunda coordinatio appropriatorum secun
dum Augustin silicet vnitatis in patre, aequalitatis in filio, concordiae in spiritu sancto. Et iuxta hoc etiam dicit
Augustinus Tria haec vnum sunt propter patrem, aequalia propter filium, connexa propter spiritum sanctum. Sunt
enim vnum communiter propter vnum commune quod est appropriatum patri, & aequalia sunt communiter
propter aequalitatem communem quae appropriatur filio, & connexa siue concordantia sunt communi-
ter propter concordiam siue connexionem communem appropriatam spiritui sancto. Et sic sunt vnum pro
pter patrem, quia propter vnitatem quae appropriate est patris, & aequalia propter filium, quia propter
aequalitatem quae appropriate est filii, & connexa propter spiritum sanctum, quia propter connexionem Bb261v
quae appropriate est spiritus sancti. Et hoc non quia ab aliquo quid est, proprium vni personae, alteram de-
nominetur formaliter: nec quia a patre habeat esse vnitas in filio & spiriu sancto: Sic enim omnia commu
nia alia in illis sunt a patre: nec (vt aliqui dicunt) quia vnitas non supponit secum aliud: & ideo pri
mo est in patre: qui non est ab alio: nec quia aequalitas importat vnionem cum alio: & primo est in
ter duo: & ideo quoquo modo primo est in filio: quia habito filio primo habetur dualitas in personis
diuinis: nec quia connexio importat vnionem duorum a tertio: & ideo quoquo modo primo est in spi
ritu sancto: quia ipso habito primo habetur ternarius in personis diuinis: per quem modum ista tria dicun
tur appropriari diuinis personis ab aliquibus, vt tetigimus superius de aequalitate. Potentia autem actiua
est ratio qua aliud producitur a producente: quae assimilatur ei quod est obiectiue generare inquantum dicit a quo est aliud
productiue. Potentia ergo est appropriata patri per similitudinem ad proprium eius quod est generare: & tertium appro
priatorum post aeternitatem & vnitatem. Eilio autem inquantum est verbum procedens modo intellectualis operatio
nis per actum dicendi per similitudinem ad tale proprium eius, appropriantur omnia communia parti
nentia ad intellectum: siue vt habitus: siue vt actus: siue vt obiectum: siue quocumque alio modo. & sic
tertio post speciem & aequalitatem appropriatur ei sapientia. Spiritui sancto autem quia connectit
patrem & filium in fine quid est bonitas siue beatitudo, & procedit vt nexus talis, ei appropriatur bo-
nitas propter correspondentiam eius ad tale proprium: & est tertium appropriatum spiritus sancti
ost vsum & concordiam. Vnde est tertia coordinatio appropriatorum, potentiae in patre: sapientiae
in filio: & bonitatis in spiritu sancto. Et sumuntur istae tres coordinationes appropriatorum ex com
paratione diuinarum personarum inter se absque respectu ad creaturas: & sequuntur aliae ex comparatio
ne dei ad creaturas & effectus eius in creaturis, Deus autem ad creaturas & effectus eius in ipsis in producem
do illas, dupliciter comperatur. Vno modo in producendo id quod sunt secundum rem simpliciter. Alio modo in producendo id quod
sunt sub certis conditionibus congruis naturae cuiusque. Et primo modo sumitur vna appropriatio secundum tri
plex genus causae quo deus se habet ad creata. scilicet efficientem formalem & finalem: & est coordinatio
appropriatorum quaerta: videlicet ex quo omnia patri: & hoc secundum genus causae efficientis: per quem omnia
filio, secundum genus causae formalis, artis scilicet & potentiae operatiuae: sic enim arte & sapientia patris
procedente ab ipso pater omnia operatur per filium: ex quo omnia spiritui sancto, secundum genus causae si
nalis. Et appropriatur ly ex ipso patri sicut potentia: per ipsum, filio sicut sapientia: in ipso, spiritui san
cto sicut bonitas. Secundo modo sumitur appropriatio secundum partes imaginis, & secundum partes ve-
stigii in creaturis. Vnde secundum correspondentiam partium imaginis in creatura intelligenda est co
ordinatio appropriatorum quinta. scilicet memoriae patri, intelligentiae filio, bonitatis spiritui sancto: vel
alio modo mens patri: intelligentia filio: & amor spiritui sancto. Secundum vero correspondentiam
partium vestigii est coordinatio appropriatorum sexta. scilicet modi speciei & ordinis: siue numeri men
surae & ponderis, iuxta illud quod expositum est in praecedenti quaestione, vt modus & mensura appro-
prientur patri, species & numerus filio, ordo & pondus spiritui sancto. Vltimo sumitur septima co-
ordinatio prout deus comparatur specialiter ad creaturas intellectuales, ad se illas reducendo. Quam tangit
Augustius viii. de ciui. dei. vbi dicit quod deus est omnibus causa subsistendi: & hoc appropriante quo ad
patrem: & ratio intelligendi: & hoc quo ad filium: & ordo viuendi: & hoc quo ad spiritum sanctum.

8 ⁋ Quod ergo arguitur primo: quod in diuinis non possunt plura appropriari vni: quia plurium
ppropriatio vni non est declaratiua proprii in illo: Dico quod falsum est: immo quanto plura vni artisi
cialiter appropriantur, tanto magis sunt declaratiua proprii illius: & hoc propter similitudinem cu-
iusque illorum ad istud in quo sapit naturam proprii illius cui appropriantur. Et quod arguitur contra
hoc quod appropriatio plurium facta vni non sapit naturam proprii sed communis: Dico quod in appro-
priatione est considerare duo scilicet ipsius appropriationis formam & appropriandi rationem. Et quan
tum ad primum istorum appropriatio plurium non sapit rationem proprii: sed communis, quia quam
to appropriatio est plurium, & quanto plura sunt illa quae appropriantur: tanto appropriatio quae
eis communiter convenit magis communis est. Quantum vero ad secundum, semper sapit rationem
proprii apud intelligentem quid sit appropriatio: & quanto appropriatio est plurium tanto magis
sapit rationem proprii: quia tanto ex pluribus animaduertitur aliquid proprii habere id cui appro-
priatur commune: & per appropriationem sibi assumit apud intelligentem aliquam rationem proprii.

9 ⁋ Ad secundum quod appropriatio est declaratiua, proprii, ergo plurium appropriatio est declaratiua
plurium propriorum: Dico quod reuera haec est per se: appropriatio est declaratiua proprii, iuxta
secundum modum dicendi per se: quia in subiecto includitur causa & ratio praedicati: sed non se-
quitur ex hoc quod plurium appropriatio necessario sit declaratiua plurium propriorum: sed solummo
do quod sint plures declarationes. sicut si equus est creatura dei, ergo plures equi sunt plures creatu-
rae dei: sed non sequitur quod sunt plurium deorum: quia ratio ipsius per se est inter praedicatum quod praedica Bb262r
tur in recto & ipsum subiectum, puta inter appropriationem & declarationem: sicut inter equum
& creaturam. Et in talibus ad plurificationem vnius bene sequitur plurificatio alterius. Non autem est
ratio ipsius per se inter id quid est in obliquo determinatio praedicati & ipsum subiectum, puta inter ap-
propriationem & proprium, sicut nec inter deum & equum: immo accidit quod haec determinatio praedi-
cati principalis plurificetur: vt in proposito quod plurium appropriatio quae ponit plures appropriationes, & per
consequens est causa plurium declarationum, sit vnius proprii vel propriorum plurium. Si enim sit appropriatio plu
rium secundum vnum modum similitudinis appropriati ad proprium: tunc est declaratiua vnius proprii, qualis est ap
propriatio eorum quae in diuinis pertinent ad intellectum, filio, quamuis in talibus appropriationibus sit or
do rationis secundum distinctionem, quae secundum rationem cadit in proprio filii, prout iam declaratum est.
Si vero sit appropriatio secundum plures modos similitudinis appropriati ad proprium eius cui appro
priatur: tunc est declaratiua plurium, propriorum, vel in diuersis personis vel in eadem persona. scilicet vt si
militer claret ex iam determinatis.

10 ⁋ Quod arguitur quod omnia & singula communia approprianda sunt
vnicuique diuinae personae, ita quod omnibus personis diuinis & singulis: Dico quod hoc falsum est, & impos A
sibile esset sic esse nisi quodlibet communium in diuinis haberet in se tres rationes diuersas, & per vnam illarum plusl in
assimilaretur proprio vnius personae, & per aliam plus proprio alterius personae, & per tertiam plus tertiae
personae. Nunc autem singulum omnium conmunium quae sunt in diuinis, non habet nisi vnicam & sim
plicem rationem qua distinguitur contra omnia alia communia. Per vnam autem & eandem simplicem rationem non
potest plus appropriari propriis pluribus personis, ita quod plus assimiletur patri proprio quam aliorum, & sic
proprio filii quam aliorum, & sic proprio spiritus sancti quam aliorum. Quia quod per supabundantiam dicitur, vni so
li convenit: & non est appropriatio secundum praedicta, nisi secundum maiorem conuenientiam communis
ad proprium illius cui appropriatur quam ad proprium alterius.

11 ⁋ Quod ergo arguitur primo: quod omnia con
munia in diuinis debent appropriari patri, quia ipse solus habetur omnia illa ex se non ab alio: filius autem
& spiritus sctuns non habent illa nisi a patre: Dico quod hoc non arguit aliquam appropriationem communium patri
respectu aliarum personarum, sed solummodo arguit principalitatem in patre, in habendo illa in se
respectu aliarum personarum. Pater enim ex eo quod habet omnia communia ex se, aliae autem personae non nisi
a patre: ipse principaliter habet in se illa: aliae autem personae non principaliter. Quemadmodum & pater
dicitur principaliter spirare spiritum sanctum, quia habet vim spiratiuam ex se: filius autem non princi-
paliter, quia non habet vim spiratiuam nisi a patre, vt supra determinatum est. Quemadmodum etiam
deus principaliter dicitur esse, quia est per essentiam, & est ipsum esse: creaturae autem non principaliter,
quia non sunt per essentiam ipsum esse, sed per hoc solummodo quod habent in se quandam participationem
ipsius esse, & sic secundum rationem causae formalis ab illius esse, cuius esse quoquo modo est omnium
esse. Nunc autem non sunt idem principalitas & appropriatio quae proprie cadit in diuinis, quae scilicet non sit ni
si per assimilationem communis cum proprio illius cui appropriatur, secundum iam determinatum modum.
Principalita: tenm respicit duo tantum. scilicet id in quo consistit principalitas, & habentem illud. Appropria-
tio autem respicit quatuor scilicet commune quod appropriatur, personam cui appropriatur, & proprium illius perso
nae, & assimilationem communis ad illud proprium. Sed si loquamur de appropriatione quae est per ex-
cellentiam, & sit proprie in creaturis comparatis inter se, vt tactum est supra in prima quaestione huius
articuli, & in deo comparato ad creaturas, & hoc propter excellentiam alicuius absoluti quod est in vno
super absoluta conformia quae sunt in aliis: quemadmodum dictum est in dicta quaestione quod nomen Vt
bs appropriatur Romae, & nomen apostoli Paulo: de ista appropriatione verum est quod est idem quod prin-
cipalitas & econtrario. Roma enim appropriate & principaliter dicta est vrbs, & similiter Paulus apo
stolus. Et propter eandem rationem, & tali modo sicut deus dicitur principaliter esse, sic dicitur appropria
te esse. Sed talis appropriatio non potest, proprie cadere in diuinis consideratis secundum se, quia in il-
lis non est aliquod cone quod verius aut perfectius reperiatur in vna persona quam in alia. & sic a nulla potest habe
ri excellentius quam ab altera. Si autem appropriatio per excellentiam aliquo modo recipienda sit in diui-
nis secundum se consideratis: illa est minus proprie in illis. Quia minus proprie in diuinis recipitur excel-
lentia vnius personae super alteram, si tamen recipiatur, quia illa non consistit nisi in proprietate personae rela-
tiua qua aliae sunt ab vna, & per hoc in illa est auctoritas super alias, vt in patre super filium & spiritum
sanctum: quia sunt a patre, vt secundum hoc pater dicatur respectu filii & spiritus sancti principalis,
sicut secundum superius determinata dicitur maior, & principaliter dicatur habere in se omnia communia, quia
a se, respectu filii & spiritus sancti qui non habent illa nisi a patre: & sic eo modo quo principaliter
dicitur ea habere, dicatur ea habere & appropriate. Et sic loquendo de tali appropriatione per talem ex
cellentiam, potest concedi quod omnia communia appropriantur soli patri: sed de tali appropriatione non
est hic sermo, quia non est declaratiua nisi proprii solius patris: sed solum est hic sermo de illa quae est
declaratiua propriorum singularum personarum, qualis est iam determinata. Et est adhuc alius modus Bb262v
praeter illos duos appropriandi aliqua communia soli patri non omnia. Quia enim pater non habet
principium a quo est: sed omnis alius & omne aliud sunt ab ipso vt a principio: aliqui autem alii etsi
iint principium aliorum, vt filius & spiritus sanctus creaturae: & hoc cum patre: & filius ipsius spiritus
sancti: sed hoc cum patre: quia tamen filius & spiritus sanctus sunt a principio alio vt a patre: & non sunt
omnium principium: quia filius non est principium patris: nec spiritus sanctus filii: ideo nomen prim
cipii principaliter convenit patri: & per eundem modum per quandam excellentiam potest dici appro-
priari patri. Vt propter hoc intelligamus Augustinus dicere quod pater est principium totius deitatis. Ex hoc
etiam patri appropriantur per consequens omnia quae in diuinis important rationem principii: & praeci
pue hoc nomen potentia: & hoc propter quandam excellentiam patris super filium & spiritum sanci
in potentia: in hoc videlicet quod solus habet potentiam producendi omnem & omne. Sed de hoc modo
appropriandi adhuc non est sermo hic: sed solum de alio de quo determinatum est: secundum quem di
cimus principium quod est commune tribus personis appropriari patri: quia. scilicet convenit cum suo pro-
prio quod est primitas. Inquantum enim primitas dicit rationem qua a patre est aliud simpliciter, princi
pium similatur primitati: quia principium habet rationem primi a quo aliud. Principium enim & pri
mum idem sunt secundum Philosophum. Et secundum eundem modum supra diximus potentiam
ppropriari patri: quia. scilicet similis est, proprio patris: quia potentia est ratio qua aliquid producitur.

12 ⁋ Quia ar-
guitur secundo, quod omnia communia in diuinis debent appropriari filio: quia ipse procedit per modum in-
tellectus: & commune habet rationem communis ab intellectu: Dico quod commune duo dicit scilicet rem sub
intentione, quae quidem intentio ratio est: & rationem circa rem, vt supra expositum est. Quae quidem
ratio non appropriatur sed manet circa rem cum ratione appropriationis in appropriato: sed quod appro
priatur est ipsa res quae est existens sub ratione communis. Licet ergo commune secundum rationem intem
tionis plus conveniat cum, proprio filii quam cum proprio alicuius alterius: quia tamen secundum rationem rei quae sub
est illi intentioni, habet speciales rationes scilicet potentiae, sapientiae, bonitatis, & huiusmodi, magis potest con
uenire cum, proprio alterius personae quam cum proprio filii. Et ideo quia non secundum primam rationem fit appro
priatio, sed penes secundam tantum: non sequitur quod omnia communia filio sint approprianda.

13 ⁋ Quod ergo ar
guitur tertio, quod omnia sunt approprianda spiritui sancto: quia commune convenit plus cum proprio
spiritus sancti, in eo quod inquantum commune est communicabile quid est: Dico quod verum est. Vt enim
res deitatis est, sub ratione communis tanquam sub quadam ratione generali habet rationem communicabi
lis: & ex hoc plus convenit cum proprio spiritus sancti: & si secundum istam rationem conuenientiae praeci
se fieret appropriatio: omne commune spiritui sancto appropriaretur vt procedit obiectio: licet secundum
istam rationem non praecise sit appropriatio communis: sed potius vt cum hoc quod est commune sub istara
tione generali, est sub alia ratione minus generali, puta potentiae, sapientiae, bonitatis & huiusmodi. secun
dum istam enim rationem praecise sit appropriatio: sed vt etiam cum hoc est sub ratione communis. Et quia
secundum talem rationem specialem non omne commune conuenit plus cum proprio spiritus san
cti quam alterius personae: sed plura plus conueniunt cum proprio alterius personae: idcirco communia
non solum spiritui sancto sed etiam aliis personis appropriantur.