Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe70701

Sources:

Bb: Badius1520b

B258v

1
CIrca tertium arguitur quod non omnia communia in diuinis sint appropriabilia, Primo sic. Appropria
tum per se positum dat intelligere, proprium cui est appropriatum, & suprponit pro illo solo, vt
vrbs pro Roma, sicut dictum est supra. Quare si omnia communia in diuinis essent appropria-
bilia, quidlibet illorum per se positum daret intelligere, proprium cui esset appropriatum: & superpo
neret pro illo solo. consequens falsum est: quia est aliquod primum & conissimum in diuinis per se
ipositum quod nullum, proprium dat intelligere aut supponit pro illo. vt cum dicitur Exo. x. Ego sum qui
sum. esse supponit ibi coniter pro tota trinitate, non pro aliqua persona singulari. & sicut hoc
a contingit de esse: sic de pluribus aliis communibus in diuinis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. appropriatio sit propter conveniem
tiam & similitudinem ad, propria illorum quibus appropriantur maiorem quam ad propria aliorum secundum iam determiata
sed est cone in diuinis aliquod puta deitas, a qua quaelibet personarum denominatur deus, quod non maiorem similitudinem ha
bet ad proprium vnius personae quam alterius: eo quod quasi materialis & fundamentalis est ad omnia, propria: & sic quasi
in potentia & per indifferentiam se habet ad omnia propria sicut materia ad omnes formas, ad quas aequaliter est
in potentia. & quod tale est nullam maiorem similitudinem habet ad vnum illorum quam ad aliud. ergo &c.

3 ⁋ Contra
maiorem convenientiam habent in diuinis cum, propriis quecumque communia quae proprie sunt in diuinis, puta potestas.
sapientia, bonitas & caetera huiusmodi, quam quodcunque commune eorum quae translatiue habent esse in illis: puta
lux, dulcedo, & huiusmodi: quia illa verius habent esse in diuinis quam ista, quare cum aliqua istorum habent Bb259r
appropriari translata ad diuina: multo fortius & quodlibet illorum.

4
⁋ Dico ex determinatis in praecedenti quaestione, quod in appropriatione est duo con
siderare scilicet appropriationis originem ex parte naturae & pluralitatis appropriandi, & appropriationis
complementum ex parte voluntatis & actus appropriandi. Aspiciendo siquidem ad secundum. scilicet ad appro
priationis actum & complementum, qui procedit ab vsu & voluntate appropriantium: si esset quaestio de appro
priatione quo ad actum appropriandi, an scilicet omnia communia in diuinis essent appropriabilia, vere puto quod
nequaquam: immo quod sunt plurima quorum adhuc appropriatio non est vsitata nec in sacra scriptura nec
in dictis sanctorum nec in obseruantia ecclesiae. Sed illorum solummodo appropriatio est vsitata, quorum est eui
dens similitudo ad propria: aliorum autem nequaquam. Vnde si iam sunt aliqua vsitate appropriata patri: hoc est pro
pter congruentiam specialem & euidentem ad primitatem in ipso, quae in ipso est proprietas continens & rationem innasci
bilitatis in carendo principio alio, & rationem generationis in principiando alia. Propter quod aeternitas ei appro
priatur propter congruentiam ad primitatem suam in carendo alio principio: quia aeternitas de ratione sua di-
cit carentiam principii in durando. Vnde Augustinus de appropriatione aeternitatis patris secundum Hila, non
arbitratur Hila. per huiusmodi appropriationem dare intelligere nisi quod pater non habet patrem de quo sit,
vt dicit. vii. de triniitate. ca. vlti. Est etiam alius modus appropriandi patri aeternitatem scilicet propter comgruentiam
ad primitatem patris scilicet in principiando alia. Quia enim aeternitas est prima mensura durandi: quia ab aeternita
te fluit aeuum sicut ab aeuo tempus, secundum illud Boethi. Tempus ab aeuo Ire iubes: & patri conpetit ratio
principiandi omnia alia: ideo etiam patri appropriatur aeternitas. Similiter appropriata est patri potestas vsi
tate. Similiter etiam aliqua sunt appropriata filio, puta veritas sapientia lux & huiusmodi: & similiter spiritu
sancto bonitas, pietas, dulcedo & huiusmodi. & hoc euenit quia euidenter similitudinem & congruentiam habent ad pro
pria illorum. Quam appropriationem beatus Bernardus super Cantica explicans dicit. Obeata trinitas, veritas,
bonitas, aeternitas. Vnde & aliqua quae nunquam patri fuerunt appropriata, bene de nouo incipiunt appropria
ri: sicut ante tempus Hila. forte species non fuit appropriata filio: nec vsus spiritu sancto: quia non fuit eui-
dens appropriandi ratio: quae euidens incepit fieri per expositionem Augustinus Nec tamen eam plene euidentem fecit:.:
nec quo ad speciem nec quo ad vsum. Quo ad speciem, in eo quod dicit, In imagine speciem nominauit credo:
propter pulchritudinem. Species enim aequiuocum est, & similiter pulchritudo. Vno enim modo species ap
pellatur forma quae dat esse inquantum dat esse simpliciter: cui adest modus inquantum dat determinatum es
se: & ordo inquantum alteri congruit vt fini ad quem est. Et consistunt ista tria in simplici essentia cuiusque
formae creatae: & sunt tres partes vestigii in quacumque natura. scilicet species, modus, & ordo: & sic forma est
qua res consistit, qua discernitur, qua congruit. secundum quod de specie modo & ordine dicit Augustinus de natu
ra boni. ca. v. Vbi aliquis modus aliqua species & aliquis ordo est, aliquod bonum est: aliqua natura est: vbi nul
lus modus nulla species nullus ordo est, nullum bonum est: nulla natura est. Et sic inuenitur in forma omni
no simplici, creata tamen. Quia etsi in diuinis essentia penitus absoluta sit species: quia ipsa species est sicut
est forma qua deus est: non tamen species est sicut in creaturis: quia in illis non est forma species nisi opea
tionem contingens. Modus etiam in illa non est secundum quod est in creaturis: quia in creaturis modus determina
tionem & limitationem secundum mensuram dicit, & medium inter nimium & modicum. dicente Augustinus de natura
boni cap. vi. Parua ac exigua communi vsu loquendi modica dicuntur: quia modus aliquis in eis respicit: si
ne quo iam non modica sed omnino nulla essent. Illa autem non propter nimium progressum dicuntur modica, quae ni
mietate culpantur, Deus autem nec immoderatus dicendus est, a quo modus omnibus rebus tribuitur vt aliquo mo
do esse possint. Est tamen eius modus eius immensitas: in quo licet non sit finis consumens: est tamen in eo finis
consummans. Ordo etiam in illo non est qualis est in creaturis scilicet alicuius ad aliquod aliud vt ad finem: sed ali
cuius ad aliquod aliud vt ad illud quod est ratio quaedam eius quod est omnium finis. Ordo autem in creaturis est
eorum quae sunt ad finem inter se: & cum hoc omnium aliorum simul ad ipsum finem. Hic dicit Augustinus de natura boni: quod
deus super omnem creaturae modum est: super omnem speciem: super omnem ordinem: nec spatiis locorum supra est:
sed inaestimabili & singulari potentia, a qua omnis modus, omnis species, omnis ordo. Et sic in deo spe
cies non consistit nisi in simplici natura: nata tamen cum alio componi: nec modus nisi in immenso: nec ordo ni
si in pluribus: quae quidem plura sunt rationes omnium communium in deo inter se ordinatorum: & sic propriorum
inter se: & etiam communium ad propria. Qui quidem ordo non est nisi ad instar plurium quae inter
se ordinantur in eodem toto absque vlteriori ordine eorum ad aliud in ratione finis. In quolibet enim
illorum quae in deo sunt distincta siue secundum rationem vt communia, siue secundum rem vt
propria, & simplex est species cuiusque illorum: & modus immensus: & ordo cogruus singulorum ad
singula: sicut plura quae ordinantur inter se in creaturis, aliquae partes sunt eiusdem totius: & cuiuslibet illorum
em species compositionem contigens: & modus mensuratus & finitus siue determinatus: & ordo congruus. Et propter
pluralitatem distinguitur in eis ternarius aliter quam in speciem modum & ordinem scilicet in nunerum mensuram & potes
dus. Et sunt idem mensura & modus: similiter ordo & pondus: praeter hoc quod pondus dicit habilita Bb259v
tem tendendi ad situm: & ordo quietem in situ. Eadem autem est ratio tendendi ad situm & consistendi in situ. Pro
specie autem ponitur numerus: quia in isto ordine species secundum rem siue secundum rationem plurificatur in di-
uersis: quorum quodlibet habet in creaturis, propriam mensuram: & in diuinis quotquot sunt plura non habent
mensuram nisi vnica. scilicet imensitatis. Et inuenitur iste ternarius correspondenter in deo & in creaturis. In creatu
ris quidem siue distinctis abinuicem: sicut sunt diuersa tota siue diuersae partes in eodem toto. De quo
dicit Augustinus quo ad distinctionem partium in toto, de Gen. contra Manichaeos ca. xvii. Non alicuius anima-
is corpus & membra considero, vbi non mensuram & numerum & ordinem inueniam ad vnitatem concordiae
pertinere: quae omnia vnde veniant non intelligo nisi a summa mensura & numero & ordine, quae in ipsa
dei sublimitate incommutabili ac aeterna consistunt. Et extendendo ista tria etiam ad partes vniuersi distin
ctas abinuicem sicut diuersa tota, subdit dicens. In omnibus mensuras numeros & ordinem vides: ar
tificem quaere: nec alium inuenies nisi vbi summa mensura & summus numerus & summus ordo est
cid ei. deum. Inuenitur autem dictus ternarius in deo, & inter distinctos realiter, vt inter personas quae inter se
habent numerum, & distinctae sunt suis formis siue speciebus, puta proprietatibus relatiuis: & habent
mensuram vnius immensitatis, & ordinem naturae inter se, de quo habitum est supra. Sunt etiam inter commu-
nia personarum quae inter se habent numerum suarum formarum siue specierum. scilicet rationes proprias & mensuram immen
sitatis & ordinem naturae inter se, de quo etiam habitum est supra. Et sunt numerus iste mensura & ordo
communes tribus diuinis personis sicut & ipsa absoluta quorum sunt primo & per se. Sed numerus appropria
tur patri primo quia in ipso est pluralitas proprietatum. scilicet ingeneratio & generatio actiue. Filio autem appro
priatur mensura: quia est imago procedens sub ratione mensurarum. Spiritui sancto autem ordo: quia ipse in finem per
amorem dirigit. Ad ordinem autem quoruncumque distinctorum inter se, sequitur congruentia & pulchritudo in eis. dicen
te Augustinus libi i. de ordine ca. xiii. Ordo atque dispositio quia vniuersi cogruentiam ipsa distinctione cu-
stodit, ex contrariis omnium rerum simul pulchritudo figuratur. Et ista pulchritudo diuersatur secundum diuersi
tatem ordinatorum: quia in diuinis est quaedam pulchritudo propriorum. scilicet diuinarum personarum inter se: quaedam ve-
ro ex ordie communium in tribus personis existentium. Et prima istarum, propria est ordinatis, secundum quod ipsa ordi
nata, propria sunt: & ordo illorum, proprius est illis. Secunda vero est communis propriis secundum quod ipsa ordinata
communia sunt: & ordo illorum ommunis est illis. Et iterum prima istarum duplex est, secundum quod duplex est ordo in propriis.
Est enim quidam ordo in singulis existens, & mutuus eorum adinuicem. Est autem alius ordo in vno illorum ad vnum
non mutuus. Et primo istorum duorum modorum est ordo trium personarum diuinarum mutuus inter se scilicet patris
ad filium & econverso: & vtriusque ad spiritum sanctum & econverso: de quo habitum est superius. Secundo vero modo
est ordo solius filii vt est imago sub ratione imaginis ad patrem per se: non autem econverso patris vt imagina
ti ad filium imaginem nisi per accidens: quia filius vt imago, per se habet ordinem ad patrem vt ad imaginatum. Ad
modum quo secundo genere relationis filius vt imago & mensuratum per se ad patrem refertur vt ad imaginatum: Er
auntem econverso ad filium vt ad imaginem non refertur vt imaginatum & mensura nisi per accidens, secundum su-
perius determinata. Et pulchritudo in ordinatis primo istorum modorum sicut & ordo, est propria in
singulis ordinatis personis: quia propria est patri vt consistit in ordine qui est patris ad filium: & econ
uerso propria est filio vt consistit in ordine qui est filii ad patrem: & similiter vt est in spiritu sancto
respectu vtriusque: sed est communis in solis patre & filio respectu spiritus sancti. Et ideo talis pulchritudo
quia est, propria singulis vel duobus nulli potest esse appropriata: quia in diuinis non est, propriatum nisi cone
tribus, vt supra determinatum est. Pulchritudo etiam in ordinatis secundo istorum modorum sicut & ordo ipse
in vnica persona est tantum, puta in filio vt est imago: & hoc in ordine quem habet ad patrem tantum. & ideo ista
pulchritudo in imagine non est appropriata: quia est, propria, & est in illa inquantum plene & perfecte repenertat
id cuius est imago. De qua pessime aliqui intelligunt loqu Augustinus quando exponendo Hila. dicit. In imagine spe
ciem nominauit credo propter pulchritudinem. Postquam enim ista pulchritudo sit propria, non potest appropriari: quia
vt dictum est, nihil est appropriabile nisi cone. Pulchritudo autem in diuinis ex ordine omnium inter se communis
est tribus personis: sicut & ipsa ordinata inueniuntur coniter in tribus personis. Et de ista pulchritudie intel
ligit Augustinus quod est appropriata imagini, & intellecta ab Hila, nomine speciei. Et hoc propter similitudinem ad
proprium imaginis, quod consistit in cogruentia aequalitate & similitudie imaginis vt est imago ad imaginatum.
uam aequalitas & similitudo pertinent ad secundum genus relationis, vt habitum est supra. Vnde postquam dixit Augustinus In ima
gine speciem nominauit credo propter pulchritudinem. continue subiuxit. Vbi est iam tanta congruentia & prima
equalitas & prima similitudo nulla in re dissidens, & nullo modo inaequlis & nulla ex parte dissimilis: sed ad
identitatem respondens ei cuius est imago. Et in quo ad identitatem subdit. Et vbi est prima & summa vita &c. Vnde
ista pulchritudo est imagis vt est ipsa aliquid in se scilicet summa vita summa sapia summa bonitas & caetera communia in di
uinis. In imagine enim duplex pulchritudo consideratur: vna vt est representatiua eius cuius est imago: alia vt
est res quaedam in se. Et prima pulchritudo consideratur in imagine vt perfecte imitatur illud cuius est imago, & est reprs
sentatiua perfecte illius: & consistit in numero propriorem scilicet personarum & personalium: & hoc secundum conmensuratio Bb260r
nem in aequalitate quantitatis, & secundum conformationem in similitudie quaelitatis ipsius imaginis ad id cuius est
& non econverso. Secunda vero pulchritudo consideratur in imagine & eo cuius est imago sicut & in caete
ris rebus: & consistit in numero communium secundum commensurationem mutuam eorundem in aequalitate quantitatis:
& secundum conformationem in similitudine quaelitatis: ad modum quo in corpore est pulchritudo cum est multi
tudo membrorum perfecta in quantitate & quaelitate, quae congrue & proportionaliter sunt disposita & ordinata. secundum
quod propter hanc proportionem & dispositionem dicit Augustinus Vbi iam est tanta congruentia &c. Propter perfectionem
autem in quantitate ad quam sequitur summa aequalitas, subdit. Vbi est prima & summa vita &c. Propter perfectio
nem autem in quaelitate ad quam sequitur summa similitudo, addit. Tamquam verbum perfectum &c. Sunt enim verbum & ars
tanquam lux & splendor siue quaelitas intellectus. Et pertinent ista aequalitas & ista similitudo ad tertium genus re
lationis. Quo ad vsum autem simliter non planam aut euidentem fecit Aug. appropriationem Hila. in eo quod dicit.
Dilectio, delectatio, felicitas, vel beatitudo vsus appellatus est. Vsus enim aequocum est ad vsum proprie di
ctum: & ad vsum communiter acceptum qui continet in se ipsum frui. Vsus enim proprie acceptus distigui
tur contra frui, secundum quod definiendo vti & frui dicit Augustinus primo de doctrina christiana ca. viii. FErui est
amore alicui rei inhaerere propter seipsam. Vti vero est id quod in vsum venit referre ad obtinendum illud
quodo fruendum est. Et vsus ab vti tali modo accepto nequaquam appropriari potest spiritui sancto: quia vsus ta
lis non est nisi eorum quae sunt ad finem. Eine autem non est vtendum sed fruendum tantum. Spiritus sanctus autem non est res
quae sit ad finem & qua vtendum est neque proprie neque appropriate: sed solummodo qua fruendum est vt fine com
muniter cum patre & filio. dicente Augustinus vbi supra cap. vii. Res illae quibus fruendum est nos beatos faciunt:
illae quibus vtendum, tendentes ad beatitudinem adiuuant. &. c. ix. Res ergo quibus fruendum est sunt pater & filius &
spiritus sanctus eadem trinitas: quaedam res summa conmunis omnibus fruentibus ea: vtendum est hoc mundo. De
vsu vero communiter accepto dicit Augustinus x. de triniitate. ca. xi. Vti est assumere aliquod in facultatem volunta
tis: ideoque omnis qui fruitur vtitur. Assumit enim aliquod in facultatem voluntatis cum fine delectationis. Et hoc mo-
do vsus appropriatur spiritui sancto tanquam conveniens cum, proprio illius: quia. scilicet procedit vt amor: qui suauis est:
& omnia delectat, & fini in quae est vltima beatitudo coniungit: & ita patrem & filium. Quod exponit Augustinus in
exponendo camm dictae appropriationis dicens. Vsus appellatus est spiritus sanctus genitoris genitique suaui
tas, in geniti largitate atque vbertate perfundens omnes creaturas pro captu earum vt ordinem suum teneant
& locis suis acquiescant. Sic ergo loquendo de appropriatione quo ad actum & complementum eius: nequaquam
omnia communia sunt appropriata: nec de hoc quaerit quaestio. Loquendo autem de aptitudine seu habilitate
ad appropriationem prout proposita est quaestio in diuinis: dicunt aliqui quod non omnia communia in diuinis sunt ape
propriabilia, puta essentia, esse, vita, viuere & caetera huiusmodi : d scilicet in ratione suae communitatis nullam similitu
dinem aut congruentiam habent cum, proprio alicuius personae magis quam cum, proprio alterius. Et reuera si ita esset, quaecum
quod iam talia in diuinis essent, nequaquam appropriabilia essent deficiente cam appropriationis secundum praedetermina-
ta. sed hoc est impossibile: quia. scilicet personae diuiae sunt ordiatae penes primum secundum & tertium ratione suorum propriorum.
Similitecommunia quae sunt in propriis ordinata sunt penes primum secundum & tertium ratione sui. S impossibile est quod primum
in ordinati in vera coordinatione penes primum secundum & tertium, non magis conveniat cum primo in ordinatis
in alia coordinatione quam cum secundo aut tertio etiam aliis eifdem retentis. & similiter est de secundo in vna coordinatione cum
secundo in alia: & simliter de tertio cum tertio. Impossibile est ergo esse aliqua communia in diuinis quin sint appropriabilia ali
cui personae potius quam alteri: & hoc propter maiorem convenientiam ad proprium illius quam ad proprium alterius. Quod puto
esse verum de omnibus communibus siue sint absoluta siue relatiua. Vnde dico quod sicut in diuinis omnia cmoniquae pertinent ad
voluntatem: quia sunt in tertia differentia ordis ad illa quae pertinent ad intellectum: & ad illa quae indifferenter se habent ad in
tellectum & voluntatem: appropriantur spiritui sancto quid est tertia persona in diuinis: similite communia illa quae perti-
nent ad intellectum: quia sunt in secunda differentia ordinis: appropriantur filio quid est secunda persona in diuinis:
sic illa quae indifferenter se habent ad vtrumque, quia sunt in prima differentia ordinis: sunt generaliter & appropriam
tur patri quid est prima persona in diuinis: & hoc etiam si nulla alia specialior est appropriationis ratio commu
nium in diuinis facienda patri aut filio aut spiritu sancto. Et sic illa quae indifferenter se habet ad intellectum & vo
luntatem, sunt quasi pertinentia ad memoriam: quae patri approprianda est cum omnibus pertinentibus ad illam: similiter si
lio intelligentia cum omnibus pertinentibus ad illam: & spiritui sancto voluntas cum omnibus pertinentibus ad illam. Dico er-
go quod esse & essentia viuere & vita deitas & deus appropriabilia sunt patri potius quam filio & spiritu san-
cto: sed secundum actum & vsum sanctorum appropriata non sunt: & hoc quia speciales rationes appropriandi prae-
ter rationem primi ad aliquod proprium patris in illis non sunt inuentae, sicut inuentae sunt super generalem ra-
tionem secundi in illis quae iam appropriata sunt filio: & sicut inuentae sunt super generalem rationem
in illis quae iam appropriata sunt spiritui sancto.

5 ⁋ Argumentum primum in oppositum bene probat quod nullum talium per se ad-
huc est appropriatum alicui personae: qui tamen sit quodlibet illorum appropriabile, nequaquam probat. Quid au
tem sentiendum est de esse in illo dicto, Ego sum qui sum: patebit in sequentibus.

6 ⁋ Ad secundum Bb260v
specialiter inductum de deitate, quod non sit appropriabilis: quia per indifferentiam se habet ad propria
trium personarum: Dico quod verum est quod deitas non est appropriabilis quantum est ex speciali ratio-
ne appropriandi. Quantum tamen est de generali ratione appropriandi, videlicet quia deitas est primum &
principium quoddam respectu omnium propriorum & proprietatum & communium quae proerti
nent ad voluntatem & intellectum: in hoc convenit magis cum, proprio patris quam filii aut spiritus sancti
in eo videlicet quod pater est primum & principium respectu aliarum personarum. ideo potius est pra
tri appropriabile quam filio aut spiritui sancto.

7 ⁋ Ad tertium in oppositum: quia non bene concludit in
entum: quod scilicet translatiue dicta de deo appropriabilia sunt: quare multo fortius quaecumque propria: Di
co quod verum esset si ratio eius quod est proprie aut traslatiue dici, esset ratio seu causa appropriationis
aut res ipsa significata hincinde. Nunc autem non est ita: sed in translatis cam appropriationis est con
ditio rei significatae hincinde. Quia enim lux corporalis est motiua virtutis cognitiuae, ideo ipsa transla-
ta ad diuina appropriabilis est: sicut & alia quae pertinent in deo ad virtutem cognitiuam quae est
intellectus: & hoc praecipue quia reprssentat lucem spiritualem, quae pertinet ad intellectum. Non sic autem
deitas conditionem aliquam specialem importat propter quam alicui determinate poterit appropria-
ri: & ideo nec appropriatum est nomen deitatis in diuinis: sicut appropriatum est nomen lucis. Vn-
de & propter istam indifferentiam nomen dei triplicem deriuationem habet a nominibus graecis:
& secundum vnam appropriatur patri: secundum aliam filio: secundum tertiam spiritui sancto. Deus
enim vno modo dicitur a theon quod est fouere siue fouens, & appropriatur patri: quia ab ipso omnia
habent fomentum, in eo quod est primum principium dandi omnibus esse. Alio autem modo dicitur a
theos quod est videre siue videns, quod appropriatur filio: quia per modum visus & cognitionis procedit
Tertio deus dicitur ab aethin quod est ardere siue ardens, quod appropriatur spiritui sancto: quia ipse
procedit vt ardor aut flamma.