Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe70463

Sources:

Bb: Badius1520b

B258r

1
CIrca secundum arguitur quod communium appropriatio in diuinis sit naturalis non volunta-
ria, Primo sic. Ricar. dicit. vi. de triniitate. ca. i. In diuina natura nihil potest esse ex opeante Qui
ratia: si tantum iuxta proprietatem exigentis naturae. Quod autem fit voluntarie sit opeante gratia: quia Ar
cum voluntas sit libera, quod agit gratiose agit, quaere cum conmunium appropriatio sit in ipsa
diuina natura: quia non est solummodo ex parte nostra & in conceptunso. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. si appropriatio esset in diuinis voluntaria & non naturalis, nullum cone plus esset ap-
propriabile vni personae quam alteri: quia pura voluntas ex se est ad vtrumlibet. consequens fal
sum est, vt patet ex dictis, & amplius declarabitur in dicendis. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est quod appropria In
tio facta est a doctoribus sacris: & potuit non fuisse facta. quod autem est naturale & non voluntarium non
potuit non fuisse factum. ergo &c.

4 ⁋ Dico quod cum voluntas & natura sint duo generalia principia agentia in rebus, omne
quod sit aut sit ab altero illorum tantum & per se: aut ab vtroque simul: cum etiam comnmune appropriandum non ape Re
propriatur illi cui est appropriandum, nisi propter correspondentiam aliquam ad proprium illius maiorem quam ad pro
prium alterius. Secundum igitur quod multipliciter & ex contrariis causis solet assignari proprium: secundum hoc du-
pliciter & ex contrariis causis solet assignari propriatio, & iudicari fore naturalis vel voluntaria. Est enim
proprium quoddam naturale quod a natura tribuitur ei cuius est: & naturale illi est, puta patri quod sit primum &
principium totius diuinitatis, & filio quod sit verbum procedens per modum intellectus & notitiae. Aliud vero est
proprium innaturale: immo contra naturam illius cui tribuitur: & illi cui tribuitur non tribuitur nisi ab intellectu
erroneo: puta patri infirmitas & impotentia, quia apud nos patres proprie senectutem existentes infirmi
solent esse & impotentes: & filio insipientia, quia filii apud nos in infantia insipientes solent esse.

5 ⁋ Aliqui ergo
aspicientes ad proprium secundo modo camm appropriationis assignant per viam dissimilitudinis & correspon
dentiae in contrario communis ad proprium illius cui sit appropriatio, dicentes quod patri appropriatur potestas ne creda
tur fore infirmus & impotens: filio vero sapientia ne credatur fore insipiens. Et sic sit talis appropriatio cam
remouendi ab illo cui sit appropriatio proprium per errorem tributum ei: & sic cam vitandi erroris. Et quia ta
lis appropriatio nullam habet camm naturalem ex parte rei in appropriando cone: sed solum ex parte erronei in
tellectus: ideo talis appropriatio esset voluntaria & nullo modo naturalis, & potuit omnino non fuisse facta
nec facienda, nisi intellectus erroneus praecessisset, vt tangit vltima obiectio. Et videtur mihi quod ista cam ap-
propriandi est inconveniens: quia si propter istam canm secundum Hila. appropriaretur patri aeternitas, secundum eandem
canm & multo magis posset appropriari & filio. Eilius enim a multis haereticis creditus est esse teporalis non aeter
nus, a quibus ptr creditur aeternus. Ad hoc ergo remouendum deberet aeternitas potius appropriari filio: quod falsum
est: quia vnum cone non est per se appropriabile nisi vni personae, vt in sequentibus declarabitur. Praeterea sicut pa
tres proprie senectutem solent esse infirmi & impotentes: sic solent esse desipientes: & filii econtra in iuuentute so-
lent esse corporaliter potentes & in sapientia proficientes. Patri igitur secundum dictam appropriationem posset appro
priari sapientia ne credatur insipiens, & filio potentia ne credatur impotens, sicut econverso: quod est contra modum
appropriandi sanctorum. Alii ergo melius aspicientes ad proprium primo modo, canm assignant appropriationis
per viam similitudinis & correspondentiae siue congruentiae communis ad proprium illius cui sit appropriatio: & hoc aut
per viam similitudinis: aut per viam excellentiae, vt in sequenti quaestione declarabitur. Dicunt ei quod communia omnia quae pertinent ad in
tellectum, per viam similitudinis appropriantur filio, quia ipse procedit per viam intellectus: illa vero quae pertinent ad vo-
luntatem, appropriantur spiritu sancto: quia ipse procedit per modum voluntatis: & illa quae pertinent coniter ad vtrunque vt
origo & primum siue principium respectu illorum, appropriantur patri: quia ipse est origo aliorum, vt in sequenti
quaestione declarabitur. Et sit talis appropriatio & ad veritati declarationem & ad erroris vitationem. Nam per
huiusmodi appropriationem manuducimur ad cognitionem propriorum in illis quibus appropriantur communia: & hoc
ratione similitudinis & conformitatis quam illa communia habent ad propria. Postquam enim de omnibus notum est quod sint communia,
& ipsa appropriantur vni potius quam alteri, & appropriatio dicitur a ratione proprii, intelligitur quod sit aliquid proprium illi
cui appropriatur. Ex quo vlterius per huiusmodi appropriationem vitatur error latentior potius quam per appropriatio-
nem praecedentem: quia enim non appropriatur nisi quod est cone: & non est appropriatio nisi quidam tractus siue deter-
minatio communis ad proprium, per appropriationem intelliguntur illi cui sit appropriatio ineem & aliquid cone illi cum
aliis & aliquid proprium illi praeter alios. Et secundum quod ex hoc appropriata cognoscuntur esse vere communia, vitatur error
Arrianorum: quid cum sepauerit personas per substantiarum diuersitatem: nihil secundum veritatem potuerunt ponere
cone tribus personis. secundum vero quod ex hoc appropriata per appropriationem cognoscuntur trahi ad, propria, vitatur
error Sabellianorum: quid cum confudissent personas per proprietatum identitatem, nihil secundum veritatem alicui personae
proprium potuerunt ascribere: cum per propria sit personarum vera & realis distinctio. Et sic ecclesia ponen
do in diuinis appropriata, mediam viam tenet inter duos contrarios errores, vitando Scyllam & Charybdim- Bb258v
Et quia talis appropriatio habet ex parte eius quod appropriatur & eius cui appropriatur causam naturalem
dicua. scilicet convenientiam communis ad proprium illius cui sit appropriatio: ex hoc aliqui credidere quod appropria
tio esset omnino & pure naturalis & non voluntaria. Sed non est ita: quia cam appropriationis non tam
est dicta conuenientia, quam dicta declaratio veritatis, & erroris vitatio: quae sunt tanquam causa finalis mo
tiua vt fieret ab appropriante talis appropriatio, sine qua nulla esset appropriandi necessitas: etsi propter
primam canm esset appropriandi pluralitas. Quae quidem cam motiua non tam est naturae quam hominis ad talem appro
priationem faciendam: ita quod non tam propter naturam necesse fuit talem fieri appropriationem, quam propter hominis instru
ctionem in cognitione veritatis, & cautelam in vitatione erroris.

6 ⁋ Dico ergo breuiter ad quaestionem quod ap
propriatio in diuinis non est totaliter naturalis, vt procedit vltima obiectio: nec totaliter voluntaria, vt
procedunt duae primae obiectiones: sed partim naturalis & partim voluntaria est: & plus voluntaria quam natu-
ralis: quia cam siue ratio materialis quae possibile est fieri talem appropriationem, est naturalis: puta dicta similitudo
ocounis ad proprium illius cui est appropriandum. Cam vero siue ratio principalis & finalis propter quam necesse fuit fie
ri talem appropriationem, erat voluntaria, puta dicta instructio, & erroris vitatio. Et sic inchoatiue siue ori
ginaliter est naturalis & a natura. Completiue autem est voluntaria & a voluntate: & hoc quodammodo ad
modum quo Philosophus in secundo moralis. determinat de virtute morali quod partim est a natura, partim ab assue
tudine. Sicut enim dicit ibidem de virtutibus, Neque natura neque praeter naturam insunt virtutes: sed inatis
quidem nobis suscipere eas: perfectis autem per assuetudinem: possumus hic dicere de appropriatione: neque natura
neque praeter naturam inest appropriatio: sed innatis quidem communibus suscipere eam: perfectis autem in ea per voluntatem.

7 ⁋ Ad argumenta vtriusque partis est respondendum. Quod ergo arguitur primo quod in diuina
natura nihil potest esse iuxta exigentis naturae proprietatem: Dico hic iuxta idem quod iam dixi ad principalem quaestio
nem. Quod enim totaliter est in diuina natura, non est in illa nisi iuxta exigentis naturae proprietatem, quale est i
lud in quo Ricar. declarat dictum suum subdens continue. Sicut enim inascibili naturale est ab alio non proce-
dere: sic ei naturale est de seipso procedentem habere. Sed taliter non est appropriatio in diuina natura: quia
necessario esset tantum a natura absque omni opeatione voluntatis per liberum arbitrium, vt procedit argumentum & bene
sed ipsa est partim in diuina natura: partim in conceptu appropriantis: & plus in conceptu approprian-
tis: quam in diuina natura. Est enim in diuina natura solummodo, quia in illa sunt appropriationis materia
ia. scilicet quod appropriatur, & cui sit appropriatio, & ratione cuius sit appropriatio. Est enim in conceptu appro
priantis: quia in illo est appropriatio formaliter: & quod formale est in illa: & etiam cam finalis praedicta-
propter quam sit appropriatio. Et sic in diuina natura bene potest esse partim iuxta exigentis naturae proprietatem:
& partim iuxta voluntatis exigentis libertatem.

8 ⁋ Quod arguitur secundo, si appropriatio esset voluntaria nul
lum commune esset plus appropriabile vni personae quam alteri: Dico quod verum est si esset pure voluntaria hambens
nullam rationem appropriandi a natura aliquod cone plus vni personae quam alteri. Tunc enim voluntas rationalis esset ad
vtrumlibet, in appropriando scilicet illud vni & alteri vt procedit obiectio. Postquam tamen non est ita voluntaria quiando ha
beat in natura & ex natura rationem appropriandi secundum praedicta, bene cum hoc quod appropriatio est voluntaria:
& voluntas est adhuc ad vtrumlibet scilicet in appropriando & non appropriando cone illi cui est appropriabile
secundum naturam, etiam est quodammodo naturalis: quia ratione illa quae liberum arbitrium voluntatis ducitur a natura
ad appropriandum appropriabile, bene est vnum cone plus appropriabile vni personae quam alteri: & quo ad hoc ape
propriatio est naturalis, sicut dictum est.

9 ⁋ Per hoc patet quod tertium argumentum bene concludit quod appropriatio
aliqua modo est voluntaria, nequaquam tamen potest concludere quod ita sit voluntaria: quind cum hoc aliquo modo sit naturali.