Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe69764

Sources:

Bb: Badius1520b

B255r

1
Irca primum arguitur quod appropriatio non sit possibilis: in diuinis, Primo sic. Quae
cunque aequaliter & vniformiter communia sunt pluribus: nullum eorum possibi
le est alicui ipsorum appropriari sine iniuria alterius. Omne commune in diui
nis aequaliter & vniformiter commune est tribus personis: quia singulum eorum
non magis conuenit vni personae quam alteri: nec aliquod illorum magis conuenit
vni personae quam aliud: nec possibile est in diuinis alicui personae fieri iniutiam.
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. sicut se habet commune ad proprium, sic se habet econuerso proprium a
ad commune. sed proprium impossibile est pluribus communicari: ergo impossibile est commune
alicui appropriari.

3 ⁋ Confirmando rationem istam per locum a maiori negatiue, arguitur ad idem Bb255v
tertio sic. magis nata est conuenire deo ratio primi quam econuerso: quia primum semper est principi
um & origo secundi quoquo modo: & principiatum natum est magis tenere in se rationem prin
cipii quam econuerso. In diuinis autem communia prima sunt respectu propriorum: & secundum ra-
tionem intelligendi sunt priora illis. communicari autem est ratio communis: appropriari autem
est ratio proprii: quia a proprio dicitur appropriari: & a conmuni dicitur communicari. Magis ergo
proprium natum est communicari & trahi ad commune: quam commune appropriari & trahi ad pro
prium, quare cum impossibile sit proprium communicari: multo ergo est impossibilius commu-
ne appropriari.

4 ⁋ Et hoc est quod quarto ostensiue concluditur sic. Omne appropriatum secundum ra
tionem suam praesupponit proprium. sed in diuinis nullum commune potest praesupponere pro-
prium: sed magis econuerso. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic, quod est occasio errandi impossibile est in diuinis
quia error in diuinis maximum est inconueniens. Et secundum Anselmus minimum inconueniens in di-
uinis maximum est impossibile. Appropriatio communium in diuinis personis est occasio errandi:
quia ex illa potest intelligi quod appropriatum illi soli conueniat cui appropriatur: aut quod magis &
verius ac perfectius ei conveniat quam alteri: & ita quod gradus sunt in diuinis: quod erroneum est. ergo &c.

6 ⁋ In contrarium est Augustinus: qui libro primo de doctrina christiana, appropriat vnitatem pa-
tri: aequalitatem filio: & concordiam spiritui sancto. Et Hila. qui appropriat aeternitatem patri: spe
ciem filio: vsum spiritui sancto: vt habitum est supra articulo. lxviii. quaesti. ii. & Apostolus cum. i
Corinthciumi. dicit Christum dei virtutem & dei sapientiam, appropriando filio virtutem & sapientiam.

7 ⁋ Dico ad intellectum sequentium quod inter ista sex quae sunt commune, proprium-
appropriatum, communiter, proprie, & appropriate, differentia est: quod prima tria sunt significatiua respe
ctus: alia autem tria sunt significatiua modorum dicendi. Sicut enim dicit Priscivitius de nominis qua-
litate appellatiua & propria: ipsae in hoc differunt, quod commune est illud quod pluribus conuenit per
appellationem: & pluribus appellatis siue suppositis. Proprium autem est quod vni soli conuenit per
appellationem, idest vnico appellato siue supposito tantum. Sed vtrunque ipsorum dicitur dupliciter.
Commune enim aliquid dicitur vno modo vniuersalitate: alio modo communione. Et commu-
ne primo modo est quodcunque vniuersale: large sumendo vniuersale ad vniuocum, analogum, &
aequiuocum: & proprium ei respondens est quodcunque singulare sub vniuersali. hoc enim modo ho-
mo est commune: Petrus autem & Paulus sunt propria. Commune vero secundo modo in diui-
nis est quodcunque essentiale: & proprium ei respondens est vnaquaeque trium personarum: & hoc
communiter loquendo de proprio: prout proprium dicitur quodcunque suppositum singula-
re respectu alicuius communis quod conuenit pluribus suppositis. Proprie autem loquendo de pro
prio, non dicitur proprium in diuinis nisi proprietas quae vnico supposito singulari conuenit: &
quae in creaturis conuenit soli alicui speciei & suppositis eius: vt risibile homini. Proprium autem
& appropriatum in hoc differunt tam in diuinis quam in creaturis: aut quod in diuinis conuenit vni so
li singulari personae, aut in creaturis vni speciei sicut dictum est. Appropriatum est autem commu-
ne aliquod pluribus vni illorum ascriptum singulariter vt pro illo singulariter supponat: & hoc pro
pter aliquid in illo quo singulariter illud respicit: vt iam amplius exponetur. Dici autem communi-
ter & proprie vno modo respondent illis duobus quae sunt proprium & commune: vt non dicatur
communiter dici nisi commune, neque proprie nisi proprium: & omne commune dicatur commu
niter dici de illis quibus est commune: & omne proprium dicatur dici proprie quia de seipso so-
lum. & hoc quemadmodum omne appropriatum dicitur dici appropriate de eo cui est appropria
tum. Et proprie dici hoc modo opponitur ei quod est communiter dici, siue distinguitur contra ipsum
sicut distinguitur proprium contra commune. Alio autem modo communiter & proprie non re
spondent illis duobus quae sunt commune & proprium: vt scilicet non dicatur communiter nisi commu
ne: nec proprie nisi proprium: sicut respondet appropriate ei quod est appropriatum: quia non dici-
tur appropriate quicquam de alio: nisi communiter de illo cui est appropriatum. Sed communiter &
proprie isto secundo modo non dicitur nisi id quod est commune pluribus: quod cum hoc quod communi
ter dicitur de illis secundum primum modum dicendi communiter iam dictum: de illorum aliquo
dicitur proprie, dicitur & principaliter: de aliis autem vel de alio dicitur quoquo modo improprie
& non principaliter: quod appellatur dici communiter secundo modo: & opponitur sicut dici im
proprie ei quod est dici proprie. Et tale commune non est nisi illud quod analogice dicitur de pluribus: quod
communiter & improprie dicitur de illo cui nomen convenit posterius: & proprie cui conuenit prius. Bb256r
Verbi gratia: ens proprie dicitur substantia sola: quia proprie loquendo secundum philosophum. viii. Metaph. accidens
non est ens sed entis. Communiter autem etiam accidens dicitur ens. Et communiter dicitur lex de toto ve
teri testamento, & de vna parte eius proprie: vt de solis libris Moysi: & communiter & improprie
siue minus proprie de aliis libris veteris testamenti. Et similiter communiter dicitur prophetia de li
bro psalmorum Dauid: & de libris aliorum prophetarum: quia de libro Psalmorum dicitur coma
muniter & minus proprie: proprie autem de libris aliorum prophetarum. Appropriate autem non
dicitur nisi id quod est commune pluribus: & vniuoce dicitur de illis: quod cum hoc quod communiter dicitur
de illis secundum primum modum dicendi coniter, de quolibet aliorum dicitur proprie: sed de aliquo illorum
tantum dicitur appropriate: vt in creaturis vrbs de aliis ciuitatibus dicitur coniter & proprie: appropriate
autem de Roma: & apsts coniter dicitur de aliis apilersoalis, & solum appropriate de Paulo. Et in diuinis omnia essen
tialia dicuntur coniter de illis quibus non appropriantur. Appropriate autem solummodo de illis quibus ap-
propriantur. Et sic omne cone quod in diuinis dicitur appropriate de aliquo, etiam dicitur proprie de illo. sed
non econuerso: ens enim proprie dicitur substantia, sed non appropriate. Vnde Augustinus quaestionem de appro-
priatis & appropriatione pertractans, xv. de trinitate. cap. xvii. ostendit appropriatione communium fore in
diuinis per hoc quod ea quae communia sunt pluribus, & communiter dicuntur de illis, etiam de aliqui-
bus personis dicuntur proprie: sumens ibi proprie pro appropriate. Et quod aliquid dicitur communiter &
proprie declarat ibidem in nomine legis (vt dictum est) & nomine prophetiae: per haec duo exempla
quasi per similia concludens quod vnum & idem potest sumi communiter & proprie: & arguens quod ea quae
in diuinis sunt communia: & dicuntur communiter de tribus: possunt dici proprie & appropriate de ali-
quo illorum: puta cum sapientia sit communis omnibus diuinis personis: appropriate tamen dici-
tur de filio, cum ait Apostolus. Praedicamus Christum dei virtutem, & dei sapientiam. Et similiter
de illis quae ponuntur in appropriationibus Augustinus & Hila. Reuera bene Augustinus arguit quod ali
quid quandoque potest dici communiter: quandoque autem proprie: & hoc in diuinis sicut & in creatu
ris. Sed ex illis duobus exemplis in quibus bene declarat aliquid dici communiter & proprie, non po
test concludere quod in diuinis aliquid possit dici communiter & proprie: sumendo proprie pro appropria
te: quia illa duo similia quae inducit Augustinus, non sunt omnino similia: vbi lex & prophetae omni
no. vniuoce dicuntur de praedictis: quoniam appropriatio vere non habet locum nisi in communi vniuoco,
quod communiter dicitur de pluribus: aeque tamen proprie loquendo de proprie quod opponitur ei quod est
improprie: puta cum vniuoce dicitur de pluribus communiter ciuitas, & sic Apostolus, significando
idem commune quod proprie dicitur de vno, vt Ciuitas de Roma, & Apostolus de Paulo. Et simili
ter cum sapientia dicitur vniuoce de tribus personis diuinis: significando idem singulare quod pro
prie dicitur de filio. ibi enim proprie idem est quod appropriate. Sed cum ens aequiuoce siue analogice di
citur de substantia & accidente: nec est aliquid vnum significatum nomine entis vniuoce ad suba
stantiam & accidens: licet ens proprie dicatur de substantia: non tamen dicitur de substantia appro
priate: sed potius propriate: quia appropriatio aliquid apponit super propriationem: vt intelligamus
appropriationem fieri non solum secundum nomen ei cui conuenit proprie: sicut ens si diceretur appro
priari substantiae: quia nihil omnino commune ad substantiam & accidens significatum est nomine sub
stantiae: sed etiam secundum rationem eius quid significatum est ipso nomine: sicut Ciuitas appro-
priatur Romae, & Apostolus Paulo, & sapientia filio dei.

8 ⁋ Ad hoc ergo quod quaeritur: Vtrum in diui-
nis sit possibilis appropriatio communis ad proprium: Dico quod sic: quia in diuinis est reperire ali-
quid commune vniuocum scilicet secundum idem nomen, & idem nominis significatum commune plu-
ribus, quod alicui illorum conuenit proprie: vt sapientia filio: & secundum quod dicit Ioan. in canonica
sua, Charitas ex deo est. quod appropriate dicitur de spiritu sancto: & hoc prout arguit Augu. ex di
cto loannis vbi supra: quia in deo manemus, & ipse est in nobis: quoniam de spiritu suo dedit no-
bis. ldem etiam dicit loannem. quod charitas deus est: quod communiter dicitur de tribus personis. Sed haec appro
priatio qualiter & qua de causa fiat, in sequentibus quaestionibus amplius declarabitur. Quantum
tamen ad praesentem quaestionem pertinet, sciendum quod secundum iam praetacta aliquid commune
vniuocum dupliciter est: vel significando vnum commune vniuersalitate: vel significando vnum coma
mune communione. Et sic est dupliciter appropriatio, siue duplex modus appropriationis: quorum pri-
mus est per excellentiam eius cui commune appropriatur super alia quibus communiter conuenit.
Alius per correspondentiam communis quod appropriatur ad proprium illius cui appropriatur: quod
proprium est proprietas: & proprium proprie dictum in diuinis eius quod est proprium & persona singu-
laris. De appropriatione primo modo dico quod nullo modo possibilis est in diuinis. In tali enim modo appropriatio
nis appropriatum quod est, & verius & perfectius convenit illi cui appropriatur quam alteri. Quemadmodum nomen ci
uitatis appropriatur Romae: & nomen Apostoli. Paulo appropriatur: qua. scilicet Roma excellere solebat caeteras Bb256v
ciuitates dignitate imperatoria: quando talis appropriatio facta est illi: & Paulus caeteros apost
los tempore suo excellebat in praedicatione veritatis euangelicae. Quae appropriatio impossil
in diuinis: quia in illis in nullo verius aut perfectius commune appropriandum potest convenire vni
personae quam alteri: sed si in diuinis aliqua fieret appropriatio per excellentiam, illa facienda esset soli pa
tri propter auctoritatem ex suo proprio: vt infra videbitur. Appropriatio autem quae cadit in diuinis
non est nisi appropriatio secundo modo: in qua (prout in sequentibus quaestionibus declarabitur) vnum
& idem commune pluribus propter correspondentiam secundum similitudnem ad aliquod, proprium ali-
cui illorum illi appropriatur. De qua appropriatione bene procedit vltima ratio.

9
⁋ Ad primum in oppositum: quod commune pluribus non potest alicui illorum appro
priari sine alterius eorum iniuria &c. Dico quod commune appropriari non potest ad proprium sine
praerogatiua aliqua quam habet proprium super illud commune: quae est causa seu ratio illius appropriatio-
nis: sed talis praerogatiua aut est super ipsum commune: aut super aliquod coniunctum ei. Si primo modo
verum est quod commune pluribus non potest vni appropriari sine aliorum praeiudicio: quia talis appropria
tio non esset nisi per hoc quod commune illud magis conueniret vel principalius illi cui appropriaretur quam
aliis: quod impossibile est in diuinis: quia in diuinis omne commune aequaliter & vniformiter conuenit
illi cui appropriatur & aliis: nec magis illi quam aliis: vt assumitur in argumento. Si secundo modo, hoc con
tingit dupliciter: quia illa praerogatiua aut est in aliquo absoluto: aut in aliquo relatiuo. Si primo
modo, sic commune pluribus bene potest appropriari vni illorum sine praeiudicio aut iniuria aliorum
sed non sine inaequalitate illius ad alia in communicatione illius absoluti. Quemadmodum Vrbs appro
priatur Romae propter praerogatiuam in dignitate imperii & regis: & nomen Apostoli appropriatur
Paulo propter praerogatiuam in executione officii apostolatus. Sed nec isto modo possibile est fieri ap-
propriationem aliquam alicuius communis in diuinis: quia nullum absolutum seu coniunctum abso-
luto inaequaliter diuinae personae communicant. Si secundo modo, sic commune in diuinis pluribus perso-
nis appropriatur vni illarum absque omni iniuria aliarum: quia sit ex ratione correspondentiae eius quid
appropriatur, ad proprium relatiuum eius cui appropriatur: vt iam dictum est: & inferius decla-
rabitur iam in corpore quaestionis sequentis.

10 ⁋ Ad secundum, quod impossibile est in diuinis proprium
pluribus communicari: ergo similiter impossibile est commune vni appropriari: Dico quod bene con-
cluderet & sequeretur si diceretur, ergo impossibile est commune appropriari & fieri proprium.
Se habet enim communicari ad propriari: sicut commune ad proprium: & tenet in eis commu-
tata proportio. Si proprium non potest communicari: nec etiam commune potest propriari. Cui
proportioni innititur argumentum: sed non bene concludit virtute commutatae proportionis: er-
go commune non potest appropriari. Non enim se habet communicari ad appropriari: sicut con-
mune ad proprium: quia communicari & appropriari non distinguuntur ex opposito sicut distin
guitur commune & proprium. Est tamen bene possibile idem communicari & appropriari. multum
enim differunt propriari & appropriari. Commune enim non propriatur nisi fiat proprium, quod est impossibi
le: appropriatur autem proprio manens commune, quod est bene possibile: vt dictum est.

11 ⁋ Quia confirmando
dictam rationem arguitur tertio ad idem quod proprium in diuinis est secundum respectu communis: & ra-
tio primi magis nata est conuenire secundo quam econuerso: ergo proprium magis natum est commu-
nicari quam commune appropriari: Dico quod & in communi & in proprio circa diuina est considerare du-
licem rationem & duplicem ordinem penes primum & secundum: sed modo contrario: sicut &
de vniuersali & particulari siue singulari circa creaturas. Est enim in vniuersali & singulari circa
creaturas primo considerare rationem vniuersalitatis & singularitatis, quae sunt intentiones secundae
circa rem substratam: quae vna est & eadem sub ratione vniuersalitatis & singularitatis, neutram il-
larum sibi determinans: sed possibilis & quasi materialis est ad vtramque: puta rationem speciei circa ho
minem & asinum: siue circa humanitatem & asinitatem: & rationem singularitatis siue rationem in-
diuidui circa singularia illorum. Homo enim siue humanitas secundum se & ex se nec est vniuersa
lis nec singularis, sed humanitas tantum: vt dicit Auicen. Et secundum philosophum non est differentia inter dice
re homo iste & homo: ita quod non sit alia res significata per id quid est vniuersale: & per id quid est singu
lare: sed omnino differens ratione tantum: vt scilicet est susceptibilis vniuersalitatis & singularitatis. Vnde est etiam
considerare circa easdem creaturas in vniuersali & singulari rationem rei secundum se, quae substra-
ta est illis intentionibus: puta rationem humanitatis & afinitatis simpliciter, & huiusmodi humanita-
tis & asinitatis. Consimiliter etiam circa diuina in communi & proprio est considerare rationem com
munitatis & proprietatis quae sunt tanquam secundae intentiones circa rem substratam: quae vna est &
eadem sub ratione communitatis, & sub ratione proprietatis: neutram illarum sibi determinans: sed pos-
sibilis existens: quasi materialis atque indifferens ad vtramque. Puta circa deitatem simpliciter est con- Bb257r
siderare rationem conitati: & circa personas rationem proprietatis, Deus enim siue deitas secundum se & ex se nec communis est
nec, propria: sed est deitas tantum: & non est differentia inter dicere deus iste & deus simpliciter: ita quod non sit
alia res significata per id quod in diuinis est cone quod est deus: & per id quid est, proprium quod est iste quid est deus: sed
eadem omnino, differens ratione tantum & vt est susceptibilis conitatis proprietatis. Vnde circa diuina est etiam conside
rare rationem rei secundum se quae substrata est illis intentionibus, puta rationem deitati simpliciter: & rationem eius rei vt
est huius & illius personae. Aspiciendo autem ad rationes rei isto secundo modo, dico quod commune se
cundum istam rationem communis primum est, & proprium est secundum in diuinis: sicut & in creaturis vniversale prius est
particulari siue singulari. Sicut enim in creaturis res vna plurificatur secundum rem, & deriuatur in plura
singularia: & quoid vnum est secundum se & in esse existentiae & in consideratione intellectus, plurificatur in plu
ra singularia in esse existentiae, puta humanitas simpliciter in humanitate huius & illius: & sicut illud quod
est vniuersale, primum & principium est respectu plurium singularium: sic & in diuinis res vna. scilicet deitas
quasi deriuatur & plurificatur secundum rationem in plura supposita: & quoid vnum est secundum se in esse simplici
ter & in consideratione intellectus, quasi plurificatur in suppositis secundum esse existentiae in illis: & sic id
quod est cone primum & principium est respectu plurium suppositorum. Praeter hoc quod id quod est vniversale in creaturis,
vt dicit Dam. vnum est ratione: quod vero est in singularibus, plurificatum est secundum rem. secundum quod alia secundum
rem est humanitas in Sorte: & alia in Platone. Id vero quid est cone in diuinis, vnum est secundum rem: quod
vero in suppositis, est plurificatum secundum rationem tantum. secundum quod alia ratio est existendi deitatem magni-
tudinem & caetera attributa in vna persona & in altera: sed est res eadem. Et secundum hanc considerationem
id quod est vniversale in creaturis: & similiter id quid est cone in diuinis, est vnum in multis: non dicens rationem vniversalis aut
communis: quod dicit rationem secundae intentionis non primae. Et secundum istam etiam rationem proprii & conis scilicet con
siderando id quod est, proprium & id quid est commune praecise: proprio potius convenit ratio communis quam econverso: sicut
in creaturis ratio rei primae intentionis quae est id quod est vniversale inquantum ei nata est convenire ratio vniversalitatis inten
tionis secundae, potius nata est convenire singulari & illi attribui per praedicationem quam econverso: & hoc
quia singulare (vt dictum est) per deriuationem quandam ab eo quod est re vniversale vel cone, trahit quicquid rei in
se habet: & per hoc id quid est cone in diuinis, appropriatur quodammodo secundum se rationi respectus quo proprium in
diuinis formaliter est, proprium: & hoc sicut vniversale in creaturis particulatur & indiuiduatur in particularia seu
singularia: & aliquod assumptum absolute siue positiuum siue priuatiuum siue saltem per agens, secundum quod
alibi exposuimus. Vnde singulare & proprium potius assumunt denominationem ab vniuersali &
communi: sicut dicitur Petrus aut Paulus est homo, pater aut filius est deus: quam econverso. Aspiciendo au
tem ad rationes vniversalis & communis singularis & proprii primo modo dictorum: Dico quod in diuinis secundum
illas rationes commune secundum est, & proprium primum: sicut & in creaturis singulare siue parti-
culare prius est vniuersali. Sicut enim in creaturis id quod est secundum rem in singularibus siue partim
cularibus plurificatum, per rationem & intellectum ab illis abstrahitur & ad vnitatem in consideratione
redigitur: & sic vniuersale est vnum a multis: quod postquam sic abstractum fuerit, ad illa a quibus abstra
ctum est per praedicationem implicatur: & est vnum de multis: atque per hoc assumit sibi rationem vniuersalitatis:
Sic in diuinis id quod est secundum rationem in propriis plurificatum, per rationem & intellectum
ab illis abstrahitur: & ad vnam rationem in consideratione rationis redigitur: & sic abstractum ad
illud idem vt est secundum rationem plurificatum, ibi eidem plurificato per praedicationem impli-
catur: per quod assumit sibi rationem communis. Et secundum istam considerationem proprii
& communis, considerando scilicet id quod est proprium & id quid est commune sub ratione proprii & commu-
nis, quae sunt quasi intentiones secundae in diuinis: communi tamen secundo potius convenit ratio pro-
prii tanquam primae quam econuerso. Sicut in creaturis vniuersali sub ratione vniuersalis: quia secundum
Philosophum aut nihil est, aut posterius est: potius nata est convenire ratio particularis inquantum particulare est:
uae est ratio particularitatis, quam econverso. Et sic vniversale & commune potius sibi assumunt denominationem a par
ticulari & proprio, cum vniversale vniversalcommune dicitur appropriari, quam econverso. Appropriatio enim dicitur a proprio
quod in creaturis est particulare siue singulare. Et hoc quemadmodum econverso id quod est in diuinis
re commune secundum praecedentem considerationem potius dicitur propriari quam proprium conica
ri: & in creaturis id quod est re vniuersale potius dicitur indiuiduum siue particulare, quam singulare siue par
ticulare dicatur vniuersale. Et sic patet quomodo eidem re in diuinis conueniunt subiectiue ista tria
scilicet propriari communicari & appropriari. Dicitur enim propriari inquantum id quod est re praecise sub
proprietate relatiua alia & alia in alia & alia persona est aliud & aliud secundum rationem. Dicitur autem
communicari inquantum sub ratione communis propriis pluribus applicatur per praedicationem
Dicitur autem appropriari inquantum per specialem correspondentiam ad aliquod, proprium (de qua sermo erit in sequen
ti quaestione) illi singulariter ascribitur cum per se ponitur.

12 ⁋ Per praedicta iam patet responsio ad
quartum, cum dicitur quod appropriatum praesupponit, proprium: commune autem non praesupponit proprium: sed Bb257v
econverso. ergo cone non potest esse appropriatum. Dicendum est enim quod in ocmuni duo consideranm scilicet id quod est cone, &
id quod est quasi prima intentio in diuinis: & cone sub ratione communis quod est quasi secundae intentionis. Et cone pri
mo modo non supponit, proprium: sed proprium potius supponit illud cone tamquam primum & principium illius. Super
ponit etiam illud cone appropriatum: & ideo cone sub tali ratione non appropriatur: sed potius propriatur secundum
iam dicta. Commune autem secundo modo supponit, proprium tanquam primum & secundum rationem intellectus
nostri praecedens: quia (vt dictum est) id quod est cone per abstractionem a proprio assumit intentionem communis: & pro
prium non supponit illud: sed appropriatum supponit illud: quia nihil appropriatur nisi cone: & vt est sub ratio
ne communis. & sic in argumento aequiuocatur ratio communis.

13 ⁋ Ad quintum quod illud quod est occasio errandi impossibile
est in diuinis: Dico quod verum est vt procedit obiectio de eo quod est occasio errandi data. Non autem verum est
de eo quod est errandi occasio accepta. Nunc autem appropriatio in diuinis nulli est occasio errandi data ex
actu appropriandi: quia talis occasio faceret errare: sicut scandalum actiuum quod est occasio scandalizandi data
facit vt aliquis scandalizetur: sed appropriatio est potius occasio data dirigendi in credendis circa propria: quia
appropriata sunt declaratiua propriorum & manuductiua in cognitionem propriorum tanquam minus notorum
er magis nota. Magis autem nota nobis sunt communia essentialia quam, propria personalia: quemadmodum in naturali
bus nobis primum manifesta & certa sunt confusa magis: posterius autem ex his fiunt nota elementa. Vnde
ex vniuersalibus in singularia oportet deuenire, vt dicitur in principio Physi. Et contingit hoc nobis de
ocomunibus & propriis in diuinis: sicut illud contingit de vniversalibus & singularibus in creaturis: quia sicut in il
lis vniversale nobis notius est: quia notum quoddam & confusum est respectu singularium: & confusa magis nota nobis
sunt secundum sensum, vt dicit ibidem: & omnis nostra cognitio naturalis a sensu ortum capit, vt dicitur in
principio & in fine libri posteriorum: sic in istis cone nobis notius est, proprio: quia communia diuina quae in creatu
ris ad dignitatem pertinent simpliciter, magis nota nobis sunt secundum intellectum quam, propria illorum: & ex illis
conibus in creaturis repartis deuenire possumus ductu naturalis rationis per certitudinem in cognitionem con-
munium essentialium diuinorum: non sic autem ex aliquibus quae cognoscimus in creaturis, possumus deuenire per
certitudinem in aliquam cognitionem illorum quae sunt, propria in diuinis, secundum quod haec patent ex supra determi-
natis. Sunt autem communia essentialia declaratiua nobis propriorum in diuinis, tanquam manuductiua in cognitio-
nem illorum: & hoc vel per modum similitudinis vel modum dissimilitudinis. Per modum similitudinis, ad mo
dum quo similitudine imaginis vel vestigii in creaturis inuenta manuducimur in cognitionem propriorum
in diuins, vt cum per generationem quam videmus in creaturis manifestamus generationem diuinam: & per conceptum verbi
nostri manifestamus conceptum verbi diuini: & per processum amoris nii processum amori diuini. Per modum dissi
militudinis, put declarabitur in sequenti quaestione. Eit autem appropriatio communium in diuins per quandam cortntiam
communium ad propria: & hoc vel per viam similitudinis vel per viam dissimilitudinis. Per viam similitudinis ad
cognitionem veritatis. Per viam autem dissimilitudinis ad remotionem erroris, vt patebit in sequenti quaestio
ne. Quae correspondentia percepta in appropriatione multum valet ad percipiendum propria per commu
nia, vt declarabitur ibidem.

14 ⁋ Quod autem assumitur in argumento, quod appropriatio est occasio errandi
in diuinis: quia ex illa potest intelligi quod appropriatum illi soli conveniat cui appropriatur, aut quod ma-
gis ei conueniat &c. Dico quod non est verum quantum est ex parte siue ex ratione appropriationis: sed si
illud contingat, hoc solum prouenit ex paruerso intellectu illius: non ex eo quod dicitur aliquod appropriari
quantum enim est de significato appropriationis & ratione, bene intelligenti illam insinuatur quod appropriatum sit pluri
pus cone: quia vt dictum est non appropriatur nisi cone inquantum est cone. Sed si quis ex appropriatione in
telligat quod appropriatum vni soli conveniat: hoc contingit illi ex hoc solummo scilicet quia non intelligit quid signi
ficetur nomine appropriationis: sed nomine appropriationis intelligit, propriationem: in quae proprietas dicitur propriari pro
prio personae alicuius, puta paternitas patri, quae est constitutiua eius vt proprii: & non est nata alteri conve-
nire. Intelligit autem ille dicto modo nomine appropriationis propriationem: eo quod appropriatio videtur esse quaedam
ratio proprii: sicut conicatio est quaedam ratiommunis, vt tactum est in tertio argumento praecedente. Sed non intelligitur nomine ap
propriationis propriatio modo quo proprietas dicitur propriari: quia sit ita esset: tunc ratio qua vnum cone distinguitur ab
alio, non solum haberet maiorem convenientiam cum vno proprio quam cum altero: propter quam appropriare-
tur: sed esset omnino propria, ita conveniens vni quod non alteri. Quod excludit Augustinus vi. de triniitate. ostendens quod sapiem
tia appropriata filio non est propria illi per hoc quod pater non est sapiens sapientia quam genuit: quasi solus
filius sit sapientia & non pater nisi per filium: sed vterque per se est sapientia: & ambo simul sunt vna
sapientia: quae est ipsorum vna essentia. Nec etiam appropriatio est quaedam ratio proprii: sicut conicatio est quaedam
ratio communis: quia communicatio est quaedam ratio communis subiectiue vt eius quod communicatur: sed appropria-
tio est quaedam ratio proprii non subiectiue sed obiectiue vt eius cui appropriatur: sicut & propriatio est quaedam ratio
prii: & hoc vniversaliobiectiue vt eius quod quaedammodo fit proprium: cuiusmodi in diuins est persona constituta in esse personali
ex essentia & proprietate secundum superius determiata: vniversal obiectiue vt eius cui aliquid propriatur: & hoc vniversali vt constitu
tiuum, proprii: sicut proprietas propriatur proprio puta personae: vniversalivt tractum ad quandam rationem proprii: sicut cone rea- Bb258r
le: quod inquantum quod reale est, propriatur: inquantum vero cone est intentionale appropriatur, sicut dictum est. in qua qui
dem propriatione proprietas & commune scilicet essentia, propriantur subiectiue.